res e liquoris potestate consistere. itaque cum hydria aqua ad templum
aedemque casta religione refertur, tunc in terra procumbentes manibus
ad caelum sublatis inventionis gratias agunt divinae benignitati. Cum
ergo et a physicis et philosophis et ab sacerdotibus iudicetur ex
potestate aquae omnes res constare, putavi quoniam in prioribus septem
voluminibus rationes aedificiorum sunt expositae, in hoc oportere de
inventionibus aquae quasque habeat in locorum proprietatibus virtutes
quibusque rationibus ducatur et quemadmodum ante probetur scribere.
est enim maxime necessaria et ad vitam et ad delectationes et ad usum
cotidianum.
Ea autem erit facilior, si erunt fontes aperti et fluentes. sin autem
non profluent, quaerenda sub terra sunt capita et colligenda. quae
sic erunt experienda uti procumbatur in dentes antequam sol exortus
fuerit, in locis quibus erit quaerendum, et in terra mento conlocato et
fulto prospiciantur eae regiones. sic enim non errabit excelsius quam
oporteat visus, cum erit inmotum mentum, sed libratam altitudinem in
regionibus certa finitione designabit. tunc in quibus locis videbuntur
umores concrispantes et in aera surgentes, ibi fodiatur. non enim in
sicco loco hoc potest signum fieri.
Item animadvertendum est quaerentibus aquam quo genere sint loca.
certa enim sunt in quibus nascitur. in creta tenuis et exilis et non
alta est copia. ea erit non optimo sapore. item sabulone soluto tenuis
sed inferioris loci invenietur. ea erit limosa et insuavis. terra
autem nigra sudores et stillae exiles inveniuntur, quae ex hibernis
tempestatibus collectae in spissis et solidis locis subsidunt. haec
habent optimum saporem. glarea vero mediocres et non certae venae
reperiuntur. hae quoque sunt egregia suavitate. item sabulone masculo
harenaque carbunculo certiores et stabiliores sunt copiae, eaeque sunt
bono sapore. rubro saxo et copiosae et bonae, si non per intervenia
dilabantur et liquescant. sub radicibus autem montium et in saxis
silicibus uberiores et affluentiores, eaeque frigidiores sunt et
salubriores. campestribus autem fontibus salsae graves tepidae, non
suaves nisi quae ex montibus sub terra submanantes erumpunt in medios
campos ibique arboram umbris contectae praestant montanorum fontium
suavitatem.
signa autem quibus terrarum generibus supra scriptum est ea invenientur
nascentia, tenuis iuncus, salix erratica, alnus, vitex, harundo,
hedera aliaque quae eiusmodi sunt, quae non possunt nasci per se sine
umore. solent autem eadem in lacunis nata esse quae sidentes praeter
reliquum agrum excipiunt ex imbribus et agris per hiemem propterque
capacitatem diutius conservant umorem. quibus non est credendum, sed
quibus regionibus et terris, non lacunis, ea signa nascuntur non sata
sed naturaliter per se procreata, ibi est quaerenda.
in quibus si eae significabuntur inventiones, sic erunt experiundae.
fodiatur quoquoversus locus latus ne minus pedes <tres, altus pedes>
quinque, in eoque conlocetur circiter solis occasum scaphium aereum
aut plumbeum aut pelvis. ex his quod erit paratum, id intrinsecus oleo
unguatur ponaturque inversum, et summa fossura operiatur harundinibus
aut fronde, supra terra obruatur, tum postero die aperiatur, et si in
vase stillae sudoresque erunt, is locus habebit aquam.
item si vas ex creta factum non coctum in ea fossione eadem ratione
opertum positum fuerit, si is locus aquam habuerit, cum apertum
fuerit, vas umidum erit et iam dissolvetur ab umore. vellusque lanae
si conlocatum erit in ea fossura, insequenti autem die de eo aqua
expressa erit, significabit eum locum habere copiam. non minus si
lucerna concinnata oleique plena et accensa in eo loco operta fuerit
conlocata et postero die non erit exusta, sed habuerit reliquias olei
et enlychnii ipsaque umida invenietur, indicabit eum locum habere
aquam, ideo quod omnis tepor ad se ducit umores. item in eo loco ignis
factus si fuerit et percalefacta terra et adusta vaporem nebulosum ex
se suscitaverit, is locus habebit aquam.
cum haec ita erunt pertemptata et quae supra scripta sunt signa
inventa, tum deprimendus est puteus in eo loco et si erit caput
aquae inventum, plures circa sunt fodiendi et per specus in unum
locum omnes conducendi. Haec autem maxime in montibus et regionibus
septentrionalibus sunt quaerenda, eo quod in his et suaviora et
salubriora et copiosiora inveniuntur. aversi enim sunt solis cursui,
et in his locis primum crebrae sunt arbores et silvosae ipsique montes
suas habent umbras obstantes et radii solis non directi perveniunt ad
terram nec possunt umores exurere.
intervallaque montium maxime recipiunt imbres et propter silvarum
crebritatem nives ab umbris arborum et montium ibi diutius
conservantur, deinde liquatae per terrae venas percolantur et ita
perveniunt ad infimas montium radices, ex quibus profluentes fontium
erumpunt ructus. campestribus autem locis contrario non possunt habere
copias. nam quaecumque sunt non possunt habere salubritatem, quod solis
vehemens impetus propter nullam obstantiam umbrarum eripit exhauriendo
fervens ex planitie camporum umorem, et si quae sunt aquae apparentes,
ex his quod est levissimum tenuissimumque et subtili salubritate aer
avocans dissipat in impetum caeli quaeque gravissimae duraeque et
insuaves sunt partes, eae in fontibus compestribus relinquuntur.
itaque quae ex imbribus aqua colligitur salubriores habet virtutes,
quod eligitur ex omnibus fontibus levissimis subtilibusque
tenuitatibus, deinde per aeris exercitationem percolata tempestatibus
liquescendo pervenit ad terram. etiamque non crebriter in campis
confluunt imbres sed in montibus aut ad ipsos montes, ideo quod umores
ex terra matutino solis ortu moti cum sunt egressi, in quamcumque
partem caeli sunt proclinati, trudunt aera, deinde cum sunt moti
propter vacuitatem loci post se recipiunt aeris ruentis undas.
aer autem qui ruit trudens quocumque umorem per vim spiritus impetus
et undas crescentes facit ventorum. a ventis autem quocumque feruntur
umores conglobati ex fontibus et fluminibus et paludibus et pelago
cum tepore solis colliguntur et exhauriuntur et ita tolluntur in
altitudinem nubes, deinde tum aeris unda nitentes, cum perventum ad
montes, ab eorum offensa et procellis propter plenitatem et gravitatem
liquescendo disparguntur et ita diffunduntur in terras.
Vaporem autem et nebulas et umores ex terra nasci haec videtur
efficere ratio, quod ea habet in se et calores fervidos et spiritus
inmanes refrigerationesque et aquarum magnam multitudinem. ex eo
cum refrigeratum nocte sol oriens impetu tangit orbem terrae et
ventorum flatus oriuntur per tenebras, ab umidis locis egrediuntur in
altitudinem nubes. aer autem quod a sole percalefactus conversationibus
tollit ex terra umores, licet ex balineis exemplum capere.
nullos enim camarae quae sunt caldariorum supra se possunt habere
fontes, sed caelum quod est ibi ex praefurniis ab ignis vapore
percalefactum corripit ex pavimentis aquam et aufert secum in camararum
curvaturas et sustinet, ideo quod semper vapor calidus in altitudinem
se trudit. et primo non remittit propter brevitatem, simul autem plus
umoris habet congestum, non potest sustinere propter gravitatem, sed
stillat supra lavantium capita. item eadem ratione caelestis aer cum
ab sole percipit calorem, ex omnibus locis hauriendo tollit umores et
congregat ad nubes. ita enim terra fervore tacta eicit umores, ut etiam
corpus hominis ex calore emittit sudores.
indices autem sunt eius rei venti, ex quibus qui a frigidissimis
partibus veniunt procreati septentrio et aquilo extenuatos siccitatibus
in aere flatus spirant, auster vero et reliqui qui a solis cursu
impetum faciunt, sunt umidissimi et semper adportant imbres, quod
percalefacti ab regionibus fervidis adveniunt et omnibus terris
lambentes eripiunt umores et ita eos profundunt ad septentrionales
regiones.
Haec autem sic fieri testimonio possunt esse capita fluminum, quae
orbe terrarum chorographiis picta itemque scripta plurima maximaque
inveniuntur egressa ab septentrione. primumque in India Ganges et Indus
ab Caucaso monte oriuntur, Syria Tigris et Euphrates, Asiae item Ponto
Borysthenes Hypanis Tanais, Colchis Phasis, Gallia Rhodanus, Celtica
Rhenus, citra Alpes Timavus et Padus, Italia Tiberis, Maurusia quam
nostri Mauretaniam appellant ex monte Atlante Dyris, qui ortus ex
septentrionali regione progreditur per occidentem ad lacum Eptagonum
et mutato nomine dicitur Agger, deinde ex lacu Eptabolo sub montes
desertos subterfluens per meridiana loca manat et influit in paludem
quae appellatur circumcingit Meroen, quod est Aethiopum meridianorum
regnum, ab hisque paludibus se circumagens per flumina Astasobam et
Astoboam et alia plura pervenit per montes ad cataractam ab eoque se
praecipitans per septentrionem pervenit inter Elephantida et Syenen
Thebaicosque in Aegyptum campos et ibi Nilus appellatur.
ex Mauretania autem caput Nili profluere ex eo maxime cognoscitur quod
ex altera parte montis Atlantis <sunt> alia capita item profluentia ad
occidentem in Oceanum, ibique nascuntur ichneumones crocodili aliae
similes bestiarum pisciumque naturae praeter hippopotamos.
Ergo cum omnia flumina <amplis> magnitudinibus in orbis terrarum
descriptionibus a septentrione videantur profluere Afrique campi, qui
sunt in meridianis partibus subiecti solis cursui, latentes penitus
habeant umores nec fontes crebros amnesque raros, relinquitur uti multo
meliora inveniantur capita fontium quae ad septentrionem aut aquilonem
spectant, nisi si inciderint in sulphurosum locum aut aluminosum seu
bituminosum. tunc enim permutantur et aut calidae aquae aut frigidae
odore malo et sapore profundunt fontes.
neque enim calidae aquae est ulla proprietas, sed frigida aqua cum
incidit percurrens in ardentem locum effervescit et percalefacta
egreditur per venas extra terram. ideo diutius non potest permanere,
sed brevi spatio fit frigida. namque si naturaliter esset calida,
non refrigeraretur calor eius. sapor autem et odor et color eius non
restituitur, quod intinctus et commixtus est propter naturae raritatem.
Sunt autem etiam nonnulli fontes calidi, ex quibus profluit aqua sapore
optimo, quae in potione ita est suavis uti nec fontalis ab Camenis
nec Marcia saliens desideretur. haec autem ab natura perficiuntur
his rationibus. cum in imo per alumen aut bitumen seu sulphur ignis
excitatur, ardore percandefacit terram quae est supra, a se autem
fervidum emittit in superiora loca vaporem, et ita si qui in is locis
quae sunt supra, fontes dulcis aquae nascuntur, offensi eo vapore
effervescunt inter venas et ita profluunt incorrupto sapore.
sunt etiam odore et sapore non bono frigidi fontes, qui ab inferioribus
locis penitus orti per loca ardentia transeunt et ab eo per longum
spatium terrae percurrentes refrigerati perveniunt supra terram
sapore odore coloreque corrupto, uti in Tiburtina via flumen Albula
et in Ardeatino fontes frigidi eodem odore qui sulphurati dicuntur et
reliquis locis similibus. hi autem cum sunt frigidi, ideo videntur
aspectu fervere quod cum in ardentem locum alte penitus inciderunt,
umore et igni inter se congruentibus, offensa vehementi fragore validos
recipiunt in se spiritus, et ita inflati vi venti coacti bullientes
crebre per fontes egrediuntur. ex his autem qui non sunt aperti sed ab
saxis continentur, per angustas venas vehementia spiritus extruduntur
ad summos grumorum tumulos.
itaque qui putant ea se altitudine qua sunt grumi capita fontium fossa
habere, cum aperiunt fossuras latius decipiuntur. namque uti aeneum vas
non in summis labris plenum sed aquae mensurae suae capacitatis habens
e tribus duas partes operculumque in eo conlocatum, cum ignis vehementi
fervore tangatur percalefieri cogit aquam, ea autem propter naturalem
raritatem in se recipiens fervoris validam inflationem non modo implet
vas sed spiritibus extollens operculum et crescens abundat, sublato
autem operculo emissis inflationibus in aere patenti rursus ad suum
locum residit, ad eundem modum ea capita fontium cum sunt angustiis
compressa, ruunt in summo spiritus aquae bullitus, simul autem sunt
latius aperti, exanimati per raritates liquidae potestatis residunt et
restituuntur in libramenti proprietatem.
Omnis autem aqua calida ideo quidem est medicamentosa quod in pravis
rebus percocta aliam virtutem recipit ad usum. namque sulphurosi fontes
nervorum labores reficiunt percalefaciendo exurendoque caloribus e
corporibus umores vitiosos. aluminosi autem, cum dissoluta membra
corporum paralysi aut tali qua vi morbi receperunt, fovendo per
patentes venas refrigerationem contraria caloris vi reficiunt, et hoc
continenter restituunt antiquam membrorum conversationem. bituminosi
autem interioris corporis vitia potionibus purgando solent mederi.
est autem aquae frigidae genus nitrosum, uti Pinnae Vestinae, Cutiliis,
aliisque locis similibus, quae potionibus depurgat per alvumque
transeundo etiam strumarum minuit tumores. ubi vero auram argentum
ferrum aes plumbum reliquaeque res earum similes fodiuntur, fontes
inveniuntur copiosi, sed hi maxime sunt vitiosi. habent enim, uti aquae
calidae sulphur alumen bitumen eademque per potiones cum in corpus
iniit et per venas permanando nervos attingit et artus, eos durat
inflando. igitur nervi inflatione turgentes e longitudine contrahuntur
et ita aut nervicos aut podagricos efficiunt homines, ideo quod ex
durissimis et spissioribus frigidissimisque rebus intinctas habent
venarum raritates.
aquae autem species est, quae cum habeat non satis perluciditatis,
ex ipsa uti flos natat in summo, colore similis vitri purpurei. haec
maxime consideratur Athenis. ibi enim ex eiusmodi locis et fontibus in
asty et ad portum Piraeeum ductae sunt salientes, e quibus bibit nemo
propter eam causam sed lavationibus et reliquis rebus utuntur, bibunt
autem ex puteis et ita vitant earum vitia. Troezeni non potest id
vitari, quod omnino aliud genus aquae non reperitur nisi quod Cibdeli
habent, itaque in ea civitate aut omnes aut maxima parte sunt pedibus
vitiosi. Cilicia vero civitate Tarso flumen est nomine Cydnos, in quo
podagrici crura macerantes levantur dolore.
Sunt autem et alia multa genera quae habent suas proprietates, ut in
Sicilia flumen est Himeras, quod a fonte cum est progressum dividitur
in duas partes. quae pars profluit contra Etruriam, quod per terrae
dulcem sucum percurrit, est infinita dulcedine, quae altera pars
per eam terram currit unde sal foditur, salsum habet saporem. item
Paraetonio et quod est iter ad Ammonem et Casio ad Aegyptum lacus sunt
palustres, qui ita sunt salsi ut habeant insuper se salem congelatum.
sunt autem et aliis pluribus locis et fontes et flumina et lacus, qui
per salifodinas percurrentes necessario salsi perficiuntur.
alii autem per pingues terrae venas profluentes uncti oleo fontes
erumpunt, uti Solis, quod oppidum est Ciliciae, flumen nomine Liparis,
in quo natantes aut lavantes ab ipsa aqua unguntur. similiter Aethiopia
lacus est qui unctos homines efficit qui in eo nataverint, et India qui
sereno caelo emittit olei magnam multitudinem, item Carthagini fons
in quo natat insuper oleum, odore uti scobis citrea, quo oleo etiam
pecora solent ungui. Zacyntho et circa Dyrrachium et Apolloniam fontes
sunt qui picis magnam multitudinem cum aqua evomunt. Babylone lacus
amplissima magnitudine qui λιμνη αϲφαλτιτιϲ appellatur, habet supra
natans liquidum bitumen, quo bitumine et latere testaceo structum murum
Samiramis circumdedit Babyloni. item Iope in Syria Arabiaque Nomadum
lacus sunt inmani magnitudine qui emittunt bituminis maximas moles,
quas diripiunt qui habitant circa.
id autem non est mirandum. nam crebrae sunt ibi lapidicinae bituminis
duri. cum ergo per bituminosam terram vis erumpit aquae, secum
extrahit, et cum sit egressa extra terram secernitur et ita reicit
ab se bitumen. etiamque est in Cappadocia in itinere quod est inter
Mazaca et Tyana lacus amplus, in quem lacum pars sive harundinis sive
alii generis si demissa fuerit et postero die exempta, ea pars quae
fuerit exempta invenietur lapidea, quae autem pars extra aquam manserit
permanet in sua proprietate.
ad eundem modum Hierapoli Phrygiae effervet aquae calidae multitudo,
e qua circum hortos et vineas fossis ductis inmittitur, haec autem
efficitur post annum crusta lapidea. itaque quotannis dextra ac
sinistra margines ex terra faciundo inducunt eam et efficiunt his
crustis in agris saepta. hoc autem ita videtur naturaliter fieri, quod
in is locis et ea terra quibus nascitur, sucus subest coaguli naturae
similis, deinde cum commixta vis egreditur per fontes extra terram, a
solis et aeris calore cogitur congelari, ut etiam in areis salinarum
videtur.
item sunt ex amaro suco terrae fontes exeuntes vehementer amari, ut in
Ponto est flumen Hypanis. is a capite profluit circiter milia XL sapore
dulcissimo, deinde cum pervenit ad locum qui est ab ostio ad milia CLX,
admiscetur ei fonticulus oppido quam parvulus. is cum in eum influit,
tunc tantam magnitudinem fluminis facit amaram, ideo quod per id genus
terrae et venas unde sandaracam fodiunt ea aqua manando perficitur
amara.
Haec autem dissimilibus saporibus a terrae proprietate perficiuntur,
uti etiam in fructibus videtur. si enim radices arborum aut vitium
aut reliquorum seminum non ex terrae proprietatibus sucum capiendo
ederent fructus, uno genere essent in omnibus locis et regionibus
omnium sapores. sed animadvertimus insula Lesbo vinum protropum,
Maeonia catacecaumeniten, Lydia Tmoliten, Sicilia Mamertinum,
Campania Falernum, inter Terracinam et Fundos Caecubum reliquisque
locis pluribus innumerabili multitudine genera vini virtutesque
procreari. quae non aliter possunt fieri nisi cum terrenus umor suis
proprietatibus saporis in radicibus infusus enutrit materiam, per quam
egrediens ad cacumen profundat proprium loci et generis sui fructus
saporem.
quodsi terra generibus umorum non esset dissimilis et disparata, non
tantum in Syria et Arabia in harundinibus et iuncis herbisque omnibus
essent odores neque arbores turiferae, neque piperis darent bacas nec
murrae glaebulas, nec Cyrenis in ferulis laser nasceretur, sed in omni
terra regionibus eodem genere omnia procrearentur. has autem varietates
regionibus et locis inclinatio mundi <efficit> et solis impetus <qui>
propius aut longius cursum faciendo tales efficit terrae umorisque
qualitates. nec solum in his rebus sed etiam in pecoribus et armentis.
haec non ita dissimiliter efficerentur, nisi proprietates singularum
terrarum <umorum> generibus ad solis potestatem temperarentur.
sunt enim Boeotia flumina Cephisos et Melas, Lucania Crathis, Troia
Xanthus inque agris Clazomeniorum et Erythraeorum et Laodicensium
fontes. ad ea flumina, cum pecora suis temporibus anni parantur ad
conceptionem partus, per id tempus adiguntur cotidie potum, ex eoque
quamvis sint alba procreant aliis locis leucophaea aliis locis pulla
aliis coracino colore. ita proprietas liquoris cum iniit in corpus,
proseminat intinctam sui cuiusque generis qualitatem. igitur quod
in campis Troianis proxime flumen armenta rufa et pecora leucophaea
nascuntur, ideo id flumen Ilienses Xanthum appellavisse dicuntur.
Etiamque inveniuntur aquae genera mortifera, quae per maleficum
sucum terrae percurrentia recipiunt in se vim venenatam, uti fuisse
dicitur Terracinae fons qui vocabatur Neptunius, ex quo qui biberant
inprudentes vita privabantur. quapropter antiqui eum obstruxisse
dicuntur. et Chrobsi Thracia lacus, ex quo non solum qui biberint
moriuntur sed etiam qui laverint. item in Thessalia fons est profluens,
ex quo fonte nec pecus ullum gustat nec bestiarum genus ullum propius
accedit, ad quem fontem proxime est arbor florens purpureo colore.
non minus in Macedonia quo loci sepultus est Euripides, dextra ac
sinistra monumenti advenientes duo rivi concurrunt in unum, e quibus ad
unum accumbentes viatores pransitare solent propter aquae bonitatem,
ad rivum autem qui est ex altera parte monumenti nemo accedit quod
mortiferam aquam dicitur habere. item est in Arcadia Nonacris nominata
terrae regio, quae habet in montibus ex saxo stillantes frigidissimos
umores. haec autem aqua Ϲτυγοϲ υδωρ nominatur, quam neque argenteum
neque aeneum nec ferreum vas potest sustinere, sed dissilit et
dissipatur. conservare autem eam et continere nihil aliud potest nisi
mulina ungula, qua etiam memoratur ab Antipatro in provinciam ubi erat
Alexander per Iollam filium perlata esse et ab eo ea aqua regem esse
necatum.
item Alpibus in Cottii regno est aqua ex qua qui gustant statim
concidunt. agro autem Falisco via Campana in campo Corneto est lucus in
quo fons oritur, ibique avium et lacertarum reliquarumque serpentium
ossa iacentia apparent. Item sunt nonnullae acidae venae fontium, uti
Lyncesto et in Italia Velino, Campania Teano aliisque locis pluribus,
quae hanc habent virtutem uti calculos in vesicis qui nascuntur in
corporibus hominum potionibus discutiant.
fieri autem hoc naturaliter ideo videtur quod acer et acidus sucus
subest in ea terra, per quam egredientes venae intinguntur acritudine,
et ita cum in corpus inierunt, dissipant quae ex aquarum subsidentia
in corporibus exconcrescentia offenderunt. quare autem discutiantur ex
acidis eae res, sic possumus animadvertere. ovum in aceto si diutius
positum fuerit, cortex eius mollescet et dissolvetur. item plumbum,
quod est lentissimum et gravissimum, si in vase conlocatum fuerit et in
eo acetum suffusum, id autem opertum et oblitum erit, efficietur uti
plumbum dissolvatur, et fiet cerussa.
eisdem rationibus aes, quod etiam solidiore est natura, similiter
curatum si fuerit, dissipabitur et fiet aerugo. item margarita. non
minus saxa silicea, quae neque ferrum neque ignis potest per se
dissolvere, cum ab igni sunt percalefacta, aceto sparso dissiliunt
et dissolvuntur. ergo cum has res ante oculos ita fieri videamus,
ratiocinemur isdem rationibus ex acidis propter acritudinem suci etiam
calculosos e natura rerum similiter posse curari.
Sunt autem etiam fontes uti vino mixti, quemadmodum est unus
Paphlagoniae, ex quo eam aquam sine vino potantes fiunt temulenti.
Aequiculis autem in Italia et in Alpibus natione Medullorum est genus
aquae quam qui bibunt efficiuntur turgidis gutturibus.
Arcadia vero civitas est non ignota Clitor, in cuius agris est spelunca
profluens aqua e qua qui biberint fiunt abstemii. ad eum autem fontem
epigramma est in lapide inscriptum hac sententia versibus graecis, eam
non esse idoneam ad lavandum sed etiam inimicam vitibus, quod apud
eum fontem Melampus sacrificiis purgavisset rabiem Proeti filiarum
restituissetque earum virginum mentes in pristinam sanitatem. epigramma
autem est id quod est subscriptum ἀγρότα, ϲὺν ποίμναιϲ τὸ μεϲημβρινὸν
ἤν ϲε βαρύνῃ δίψοϲ ἀν’ ἐϲχατιὰϲ Κλείτοροϲ ἐρχόμενον, τῆϲ μὲν ἀπὸ κρήνηϲ
ἀρύϲαι πόμα καὶ παρὰ νύμφαιϲ ὑδριάϲιν ϲτῆϲον πᾶν τὸ ϲὸν αἰπόλιον· ἀλλὰ
ϲὺ μήτ’ ἐπὶ λουτρὰ βάλῃϲ χροί, μή ϲε καὶ αὔρη πη<μή>νῃ <τερπνῆϲ> ἐντὸϲ
ἐόντα μέθηϲ· φεῦγε δ’ ἐμὴν πηγὴν μιϲάμπελον, ἔνθα Μελάμπουϲ λυϲάμενοϲ
λύϲϲηϲ Προιτίδαϲ ἀργαλέηϲ, πάντα καθαρμὸν ἔκοψεν ἀπόκρυφον <εὖτ ἄρ’ ἀπ’
Ἄργουϲ οὔρεα τρηχείηϲ ἤλυθεν Ἀρκαδίηϲ>.
item est in insula Cia fons e quo qui inprudentes biberint fiunt
insipientes, et ibi est epigramma insculptum ea sententia, iucundam eam
esse potionem fontis eius, sed qui biberit saxeos habiturum sensus.
sunt autem versus hi ἡδεῖα ψυχροῦ πόματοϲ λιβὰϲ ἣν ἀναβαίνει <πηγή,
ἀλλὰ νόῳ> πέτροϲ ὁ τῆϲδε πιών.