quemadmodum enim speculum argenteum tenui lamella ductum incertas

et sine viribus habet remissiones splendoris, quod autem e solida

temperatura fuerit factum, recipiens in se firmis viribus politionem

fulgentes in aspectu certasque considerantibus imagines reddit, sic

tectoria quae ex tenui sunt ducta materia non modo sunt rimosa,

sed etiam celeriter evanescunt, quae autem fundata harenationis et

marmoris soliditate sunt crassitudine spissa, cum sunt politionibus

crebris subacta, non modo sunt nitentia, sed etiam imagines expressas

aspicientibus ex eo opere remittunt.

Graecorum vero tectores non solum his rationibus utendo faciunt opera

firma, sed etiam mortario conlocato, calce et harena ibi confusa,

decuria hominum inducta, ligneis vectibus pisunt materiam, et ita ad

certamen subacta tunc utuntur. itaque veteribus parietibus nonnulli

crustas excidentes pro abacis utuntur, ipsaque tectoria abacorum et

speculorum divisionibus circa se prominentes habent expressiones.

Sin autem in craticiis tectoria erunt facienda, quibus necesse est in

arrectariis et transversariis rimas fieri, ideo quod luto cum linuntur

necessario recipiunt umorem, cum autem arescunt extenuati in tectoriis

faciunt rimas, id ut non fiat haec erit ratio. cum paries totus luto

inquinatus fuerit, tunc in eo opere cannae clavis muscariis perpetuae

figantur, deinde iterum luto inducto si priores transversariis

harundinibus fixae sunt, secundae erectis figantur et ita, uti supra

scriptum est, harenatum et marmor et omne tectorium inducatur. ita

cannarum duplex in parietibus harundinibus transversis fixa perpetuitas

nec segmina nec rimam ullam fieri patietur.

Quibus rationibus siccis locis tectoria oporteat fieri dixi, nunc

quemadmodum umidis locis politiones expediantur ut permanere possint

sine vitiis, exponam. et primum conclavibus quae plano pede fuerint,

in imo pavimento alte circiter pedibus tribus pro harenato testa

trullissetur et dirigatur, uti eae partes tectoriorum ab umore ne

vitientur. sin autem aliqui paries perpetuos habuerit umores, paululum

ab eo recedatur et struatur alter tenuis distans ab eo quantum res

patietur, et inter duos parietes canalis ducatur inferior quam

libramentum conclavis fuerit, habens nares ad locum patentem. item cum

in altitudinem perstructus fuerit, relinquantur spiramenta. si enim non

per nares umor et in imo et in summo habuerit exitus, non minus in nova

structura se dissipabit. his perfectis paries testa trullissetur et

dirigatur et tunc tectorio poliatur.

sin autem locus non patietur structuram fieri, canales fiant et nares

exeant ad locum patentem. deinde tegulae bipedales ex una parte supra

marginem canalis inponantur, ex altera parte bessalibus <laterculis>

pilae substruantur, in quibus duarum tegularum anguli sedere possint,

et ita a pariete eae distent ut ne plus pateant palmum. deinde insuper

erectae mammatae tegulae ab imo ad summum ad parietem figantur, quarum

interiores partes curiosius picentur ut ab se respuant liquorem. item

in imo et in summo supra camaram habeant spiramenta.

tum autem calce ex aqua liquida dealbentur, uti trullissationem

testaceam non respuant. namque propter ieiunitatem quae est a

fornacibus excocta non possunt recipere nec sustinere, nisi

calx subiecta utrasque res inter se conglutinet et cogat coire.

trullissatione inducta pro harenato testa dirigatur, et cetera omnia

uti supra scripta sunt in tectoriorum rationibus perficiantur.

Ipsi autem politionibus eorum ornatus proprias debent habere decoris

rationes, uti et ex locis aptas et generum discriminibus non alienas

habeant dignitates. tricliniis hibernis non est utilis compositione nec

megalographia nec camararum coronario opere subtilis ornatus, quod ea

et ab ignis fumo et ab luminum crebris fuliginibus corrumpuntur. in his

vero supra podia abaci ex atramento sunt subigendi et poliendi, cuneis

silaceis seu miniaceis interpositis. Explicata camara pura et polita,

etiam pavimentorum non erit displicens, si qui animadvertere voluerit,

Graecorum ad hibernaculorum usum minime sumptuosus et utilis apparatus.

foditur enim infra libramentum triclinii altitudine circiter pedum

binum, et solo festucato inducitur aut rudus aut testaceum pavimentum

ita fastigatum ut in canali habeat nares. deinde congestis et spisse

calcatis carbonibus inducitur e sabulone et calce et favilla mixta

materies crassitudine semipedali. ad regulam et libellam summo

libramento cote despumato redditur species nigri pavimenti. ita

conviviis eorum et quod poculis et pytismatis effunditur simul cadit

siccescitque, quique versantur ibi ministrantes etsi nudis pedibus

fuerint, non recipiunt frigus ab eius modi genere pavimenti.

Ceteris conclavibus id est vernis autumnalibus aestivis, etiam

atriis et peristylis constitutae sunt ab antiquis ex certis rebus

certae rationes picturarum. namque pictura imago fit eius quod est

seu potest esse, uti hominis aedificii navis reliquarumque rerum, e

quibus, finitis certisque corporibus, figurata similitudine sumuntur

exempla. ex eo antiqui qui initia expolitionibus instituerunt imitati

sunt primum crustarum marmorearum varietates et conlocationes, deinde

coronarum et silaceorum cuneorum inter se varias distributiones.

postea ingressi sunt ut etiam aedificiorum figuras, columnarum et

fastigiorum eminentes proiecturas imitarentur, patentibus autem locis

uti exhedris propter amplitudines parietum scaenarum frontes tragico

more aut comico seu satyrico designarent, ambulationes vero propter

spatia longitudinis varietatibus topiorum ornarent ab certis locorum

proprietatibus imagines exprimentes. pinguntur enim portus promuntoria

litora flumina fontes euripi fana luci montes pecora pastores,

nonnullis locis item signantur megalographiae habentes deorum simulacra

seu fabularum dispositas explicationes, non minus troianas pugnas

seu Ulixis errationes per topia, ceteraque quae sunt eorum similibus

rationibus ab rerum natura procreata.

sed haec quae ex veris rebus exempla sumebantur, nunc iniquis moribus

inprobantur. nam pinguntur tectoriis monstra potius quam ex rebus

finitis imagines certae. pro columnis enim statuuntur calami, pro

fastigiis appagineculi striati cum crispis foliis et volutis, item

candelabra aedicularum sustinentia figuras, supra fastigia earum

surgentes ex radicibus cum volutis <cauliculi> teneri plures habentes

in se sine ratione sedentia sigilla, non minus cauliculi dimidiata

habentes sigilla alia humanis alia bestiarum capitibus.

haec autem nec sunt nec fieri possunt nec fuerunt. ergo ita novi mores

coegerunt uti inertiae mali iudices convincerent artium virtutes.

quemadmodum enim potest calamus vero sustinere tectum aut candelabrum

ornamenta fastigii seu cauliculus tam tenuis et mollis sustinere sedens

sigillum aut de radicibus et cauliculis ex parte flores dimidiataque

sigilla procreari? at haec falsa videntes homines non reprehendunt

sed delectantur, neque animadvertunt si quid eorum fieri potest nec

ne. iudiciis autem infirmis obscuratae mentes non valent probare quod

potest esse cum auctoritate et ratione decoris. neque enim picturae

probari debent quae non sunt similes veritati, nec si factae sunt

elegantes ab arte, ideo de is statim debet recta iudicari, nisi

argumentationis certas rationes habuerint sine offensionibus explicatas.

etenim etiam Trallibus cum Apaturius Alabandeus eleganti manu finxisset

scaenam in minusculo theatro, quod εκκληϲιαϲτηριον apud eos vocitatur,

in eaque fecisset columnas signa Centauros sustinentes epistylia,

tholorum rotunda tecta, fastigiorum prominentes versuras, coronasque

capitibus leoninis ornatas quae omnino stillicidiorum e tectis habent

rationem, praeterea supra eam nihilominus episcaenium, in quo tholi

pronai semifastigia omnisque tecti varius picturis fuerat ornatus,

itaque cum aspectus eius scaenae propter asperitatem eblandiretur

omnium visus et iam id opus probare fuissent parati, tum Licymnius

mathematicus prodiit et ait Alabandeas satis acutos ad omnes res

civiles haberi, sed propter non magnum vitium indecentiae insipientes

eos esse iudicatos, quod in gymnasio eorum quae sunt statuae omnes sunt

causas agentes, foro discos tenentes aut currentes seu pila ludentes.

ita indecens inter locorum proprietates status signorum publice

civitati vitium existimationis adiecit. videamus item nunc ne Apaturii

scaena efficiat et nos Alabandeas aut Abderitas. qui enim vestrum

domos supra tegularum tecta potest habere aut columnas seu fastigiorum

explicationes? haec enim supra contignationes ponuntur, non supra

tegularum tecta. si ergo quae non possunt in veritate rationem habere

facti in picturis probaverimus, accedemus et nos his civitatibus quae

propter haec vitia insipientes sunt iudicatae.

itaque Apaturius contra respondere non est ausus, sed sustulit scaenam

et ad rationem veritatis commutatam postea correctam adprobavit. utinam

dii inmortales fecissent uti Licymnius revivisceret et corrigeret hanc

amentiam tectoriorumque errantia instituta. sed quare vincat veritatem

ratio falsa, non erit alienum exponere. quod enim antiqui insumentes

laborem et industriam probare contendebant artibus, id nunc coloribus

et eorum eleganti specie consecuntur, et quam subtilitas artificis

adiciebat operibus auctoritatem, nunc dominicus sumptus efficit ne

desideretur.

quis enim antiquorum non uti medicamento minio parce videtur usus

esse? at nunc passim plerumque toti parietes inducuntur. accedit huc

chrysocolla, ostrum, armenium. haec vero cum inducuntur etsi non ab

arte sunt posita, fulgentes oculorum reddunt visus, et ideo quod

pretiosa sunt, legibus excipiuntur, ut ab domino non a redemptore

repraesententur.

Quae commonefacere potui ut ab errore discedatur in opere tectorio

satis exposui, nunc de apparationibus ut succurrere potuerit dicam,

et primum quoniam de calce initio est dictum, nunc de marmore ponam.

Marmor non eodem genere omnibus regionibus procreatur, sed quibusdam

locis glaebae ut salis micas perlucidas habentes nascuntur, quae

contusae et molitae praestant operibus utilitatem. quibus autem locis

eae copiae non sunt, caementa marmorea, sive assulae dicuntur, quae

marmorarii ex operibus deiciunt, contunduntur et moluntur, <et cum>

est subcretum in operibus utuntur. aliis locis, ut inter Magnesiae et

Ephesi fines, sunt loca unde foditur parata quam nec molere nec cernere

opus est, sed sic est subtilis quemadmodum si qua est manu contusa et

subcreta.

Colores vero alii sunt qui per se certis locis procreantur et inde

fodiuntur, nonnulli ex aliis rebus tractationibus aut mixtionum

temperaturis compositi perficiuntur, uti praestent eandem in operibus

utilitatem.

primum autem exponemus quae per se nascentia fodiuntur, uti sil,

quae graece ωχρα dicitur. haec vero multis locis ut etiam in Italia

invenitur, sed quae fuerat optima attica ideo nunc non habetur quod

Athenis argentifodinae cum habuerunt familias, tunc specus sub terra

fodiebantur ad argentum inveniendum. cum ibi vena forte inveniretur,

nihilominus uti argentum persequebantur, itaque antiqui egregia copia

silis ad politionem operum sunt usi.

item rubricae copiose multis locis eximuntur, sed optimae paucis, uti

Ponto Sinope, et Aegypto, in Hispania Balearibus, non minus etiam

Lemno, cuius insulae vectigalia Atheniensibus senatus populusque

Romanus concessit fruenda.

paraetonium vero ex ipsis locis unde foditur habet nomen. eadem ratione

melinum, quod eius metallum insula cycladum Melo dicitur esse.

creta viridis item pluribus locis nascitur, sed optima Zmyrnae. hanc

autem Graeci θεοδοτειον vocant, quod Theodotus nomine fuerat cuius in

fundo id genus cretae primum est inventum.

auripigmentum, quod αρϲενικον graece dicitur, foditur Ponto. sandaraca

item pluribus locis, sed optima Ponto proxime flumen Hypanim habet

metallum.

Ingrediar nunc minii rationes explicare. id autem agris Ephesiorum

Cilbianis primum esse memoratur inventum, cuius et res et ratio satis

magnas habet admirationes. foditur enim glaeba quae dicitur, antequam

tractationibus ad minium perveniant, vena uti ferrum, magis subrufo

colore, habens circa se rubrum pulverem. cum id foditur, ex plagis

ferramentorum crebras emittit lacrimas argenti vivi, quae a fossoribus

statim colliguntur.

hae glaebae cum collectae sunt, in officina propter umoris plenitatem

coiciuntur in fornacem ut interarescant, et is qui ex his ab ignis

vapore fumus suscitatur cum resedit in solum furni, invenitur esse

argentum vivum. exemptis glaebis guttae eae quae residebunt propter

brevitates non possunt colligi, sed in vas aquae converruntur et ibi

inter se congruunt et una confunduntur. id autem cum sit quattuor

sextariorum, mensurae cum expenduntur, invenietur esse pondo centum.

cum in aliquo vase est confusum, si supra id lapidis centenarium

pondus inponatur, natat in summo neque eum liquorem potest onere suo

premere nec elidere nec dissipare. centenario sublato si ibi auri

scripulum inponatur, non natabit sed ad imum per se deprimetur. ita non

amplitudine ponderis sed genere singularum rerum gravitatem esse non

est negandum.

id autem multis rebus est ad usum expeditum. neque enim argentum neque

aes sine eo potest recte inaurari. cumque in veste intextum est aurum

eaque vestis contrita propter vetustatem usum non habeat honestum,

panni in fictilibus vasis inpositi supra ignem comburuntur. is cinis

coicitur in aquam, et additur eo argentum vivum. id autem omnes micas

auri corripit in se et cogit secum coire. aqua defusa cum id in pannum

infunditur et ibi manibus premitur, argentum per panni raritates

propter liquorem extra labitur, aurum compressione coactum intra purum

invenitur.

Revertar nunc ad minii temperaturam. ipsae enim glaebae cum sunt

aridae, contunduntur pilis ferreis, et lotionibus et cocturis crebris

relictis stercoribus efficiuntur ut adveniant colores. cum ergo emissae

sint ex minio per argenti vivi relictionem quas in se naturales

habuerat virtutes, efficitur tenera natura et viribus inbecillis.

itaque cum est in expolitionibus conclavium tectoriis inductum,

permanet sine vitiis suo colore. apertis vero id est peristylis aut

exhedris aut ceteris eiusdem modi locis, quo sol et luna possit

splendores et radios inmittere, cum ab his locus tangitur, vitiatur

et amissa virtute coloris denigratur. itaque cum et alii multi tum

etiam Faberius scriba cum in Aventino voluisset habere domum eleganter

expolitam, peristylis parietes omnes induxit minio, qui post dies

XXX facti sunt invenusto varioque colore. itaque pro minio locavit

inducendos alios colores.

at si qui subtilior fuerit et voluerit expolitionem miniaceam suum

colorem retinere, cum paries expolitus et aridus fuerit, ceram ponticam

igni liquefactam paulo oleo temperatam saeta inducat, deinde postea

carbonibus in ferreo vase compositis eam ceram a proximo cum pariete

calefaciundo sudare cogat, atque ut peraequetur deinde tunc candela

linteisque puris subigat, uti signa marmorea nuda curantur.

haec autem γανωϲιϲ graece dicitur. ita obstans cerae ponticae lorica

non patitur nec lunae splendorem nec solis radios lambendo eripere ex

his politionibus colorem. quae autem in Ephesiorum metallis fuerunt

officinae, nunc traiectae sunt ideo Romam quod id genus venae postea

est inventum Hispaniae regionibus, e quibus metallis glaebae portantur

et per publicanos Romae curantur. eae autem officinae sunt inter aedem

Florae et Quirini.

Vitiatur minium admixta calce. itaque si qui velit experiri id sine

vitio esse, sic erit faciendum. ferrea lamna sumatur, eo minium

inponatur, ad ignem conlocetur donec lamna candescat. cum e candore

color mutatus fuerit eritque ater, tollatur lamna ab igni et sic

refrigeratum si restituatur in pristinum colorem, sine vitio esse

probabitur, sin autem permanserit nigro colore, significabit se esse

vitiatum.

Quae succurrere potuerunt mihi de minio dixi. chrysocolla adportatur

a Macedonia, foditur autem ex is locis qui sunt proximi aerariis

metallis. armenium et indicum nominibus ipsis indicatur quibus in locis

procreantur.

Ingrediar nunc ad ea quae ex aliis generibus tractationum temperaturis

commutata recipiunt colorum proprietates, et primum exponam de

atramento, cuius usus in operibus magnas habet necessitates, ut sint

notae quemadmodum praeparentur certis rationibus artificiorum ad id

temperaturae.

namque aedificatur lacus uti laconicum et expolitur marmore subtiliter

et levigatur. ante id fit fornacula habens in laconicum nares, et eius

praefurnium magna diligentia comprimitur ne flamma extra dissipetur.

in fornace resina conlocatur. hanc autem ignis potestas urendo cogit

emittere per nares intra laconicum fuliginem, quae circa parietem et

camarae curvaturam adhaerescit. inde collecta partim componitur ex

cummi subacta ad usum atramenti librarii, reliqua tectores glutinum

admiscentes in parietibus utuntur.

sin autem hae copiae non fuerint paratae, ita necessitatibus erit

administrandum, ne expectatione morae res retineatur. sarmenta aut

taedae schidiae comburantur, cum erunt carbones extinguantur, deinde in

mortario cum glutino terantur.

ita erit atramentum tectoribus non invenustum. non minus si faex vini

arefacta et cocta in fornace fuerit et ea contrita cum glutino in opere

inducetur, super quam atramenti suavitatis efficiet colorem, et quo

magis ex meliore vino parabitur, non modo atramenti sed etiam indici

colorem dabit imitari.

Caerulei temperationes Alexandriae primum sunt inventae, postea

item Vestorius Puteolis instituit faciundum. ratio autem eius e

quibus est inventa satis habet admirationis. harena enim cum nitri

flore conteritur adeo subtiliter ut efficiatur quemadmodum farina,

et aes cyprium limis crassis uti scobe facta mixtae conspargitur

ut conglomeretur. deinde pilae manibus versando efficiuntur et ita

conligantur ut inarescant. aridae componuntur in urceo fictili,

urcei in fornace. simul autem aes et ea harena ab ignis vehementia

confervescendo coaluerint, inter se dando et accipiendo sudores a

proprietatibus discedunt suisque rebus per ignis vehementiam confectis

caeruleo rediguntur colore.

usta vero, quae satis habet utilitatis in operibus tectoriis, sic

temperatur. glaeba silis boni coquitur ut sit in igni candens. ea autem

aceto extinguitur et efficitur purpureo colore.

De cerussa aerugineque quam nostri aerucam vocitant non est alienum

quemadmodum comparetur dicere. Rhodo enim doliis sarmenta conlocantes

aceto suffuso supra sarmenta conlocant plumbeas massas, deinde ea

operculis obturant ne spiramentum emittatur. post certum tempus

aperientes inveniunt e massis plumbeis cerussam. eadem ratione lamellas

aereas conlocantes efficiunt aeruginem quae aeruca appellatur.

cerussa vero cum in fornace coquitur, mutato colore ad ignem efficitur

sandaraca. id autem incendio facto ex casu didicerunt homines, et ea

multo meliorem usum praestat quam quae de metallis per se nata foditur.

Incipiam nunc de ostro dicere, quod et carissimam et excellentissimam

habet praeter hos colores aspectus suavitatem. id autem excipitur e

conchylio marino, e quo purpura efficitur, cuius non minores sunt quam

ceterarum <rerum> naturae considerantibus admirationes, quod habet non

in omnibus locis quibus nascitur unius generis colorem, sed solis cursu

naturaliter temperatur.

itaque quod legitur Ponto et Gallia, quod hae regiones sunt proximae

ad septentrionem, est atrum. progredientibus inter septentrionem et

occidentem invenitur lividum. quod autem legitur ad aequinoctialem

orientem et occidentem, invenitur violaceo colore. quod vero meridianis

regionibus excipitur, rubra procreatur potestate, et ideo hoc Rhodo

etiam insula creatur ceterisque eiusmodi regionibus quae proximae sunt

solis cursui.

ea conchylia cum sunt lecta, ferramentis circa scinduntur, e quibus

plagis purpurea sanies uti lacrima profluens excussa in mortariis

terendo comparatur, et quod ex concharum marinarum testis eximitur,

ideo ostrum est vocitatum. id autem propter salsuginem cito fit

siticulosum, nisi mel habeat circa fusum.

Fiunt etiam purpurei colores infecta creta rubiae radice et hysgino,

non minus et ex floribus alii colores. itaque tectores cum volunt

sil atticum imitari, violam aridam coicientes in vas cum aqua,

confervefaciunt ad ignem, deinde cum est temperatum coiciunt in

linteum, et inde manibus exprimentes recipiunt in mortarium aquam ex

violis coloratam, et eo cretam infundentes et eam terentes efficiunt

silis attici colorem.

eadem ratione vaccinium temperantes et lacte miscentes purpuram faciunt

elegantem. item qui non possunt chrysocolla propter caritatem uti,

herba quae luteum appellatur caeruleum inficiunt, et <ita> utuntur

viridissimo colore. haec autem infectiva appellatur. item propter

inopiam coloris indici cretam selinusiam aut anulariam vitro, quod

Graeci ιϲατιν appellant, inficientes, imitationem faciunt indici

coloris.

Quibus rationibus et rebus ad expolitionum firmitates <perveniatur>

quibusque decoras oporteat fieri picturas, item quas habeant omnes

colores in se potestates, ut mihi succurrere potuit in hoc libro

perscripsi. itaque omnes aedificationum perfectiones quam habere

debeant opportunitatem ratiocinationis, septem voluminibus sunt

finitae, insequenti autem de aqua, si quibus locis non fuerit,

quemadmodum inveniatur et qua ratione ducatur quibusque rebus si erit

salubris et idonea probetur explicabo.

LIBER OCTAVUS.

De septem sapientibus Thales Milesius omnium rerum principium

aquam est professus, Heraclitus ignem, Magorum sacerdotes aquam et

ignem, Euripides auditor Anaxagorae, quem philosophum Athenienses

scaenicum appellaverunt, aera et terram eamque e caelestium imbrium

conceptionibus inseminatam fetus gentium et omnium animalium in mundo

procreavisse, et quae ex ea essent prognata cum dissolverentur temporum

necessitate coacta, in eandem redire, quaeque de aere nascerentur item

in caeli regiones reverti neque interitiones recipere et dissolutione

mutata in eam recidere in qua ante fuerant proprietatem. Pythagoras

vero, Empedocles, Epicharmos aliique physici et philosophi haec

principia esse quattuor proposuerunt, aerem ignem terram aquam,

eorumque inter se cohaerentiam naturali figuratione e generum

discriminibus efficere qualitates.

animadvertimus vero non solum nascentia ex his esse procreata sed etiam

res omnes non ali sine eorum potestate neque crescere nec tueri. namque

corpora sine spiritus redundantia non possunt habere vitam, nisi aer

influens cum incremento fecerit auctus et remissiones continenter.

caloris vero si non fuerit in corpore iusta comparatio, non erit

spiritus animalis neque erectio firma, cibique vires non poterunt

habere coctionis temperaturam. item si non terrestri cibo membra

corporis alantur, deficient et ita a terreni principii mixtione erunt

deserta.

animalia vero si fuerint sine umoris potestate, exsanguinata et

exsucata a principiorum liquore interarescent. igitur divina mens quae

proprie necessaria essent gentibus non constituit difficilia et cara,

uti sunt margaritae aurum argentum ceteraque quae neque corpus nec

natura desiderat, sed sine quibus mortalium vita non potest esse tuta,

ea fudit ad manum parata per omnem mundum. itaque ex his, si quid forte

defit in corpore spiritus, ad restituendum aer adsignatus id praestat.

apparatus autem ad auxilia caloris solis impetus et ignis inventus

tutiorem efficit vitam. item terrenus fructus escarum praestans

copiis supervacuis desiderationes alit et nutrit animales pascendo

continenter. aqua vero non solum potus sed infinitas usu praebendo

necessitates, gratas quod est gratuita praestat utilitates.

Vitruvii De architectura libri decem · 第 43 / 51 段