Cum in his rebus animadversum fuerit uti ea diligentia in is

adhibeatur, non minus etiam observandum est uti omnes structurae

perpendiculo respondeant neque habeant in ulla parte proclinationes.

maxima autem esse debet cura substructionum, quod in his infinita vitia

solet facere terrae congestio. ea enim non potest esse semper uno

pondere quo solet esse per aestatem, sed hibernis temporibus recipiendo

ex imbribus aquae multitudinem crescens et pondere et amplitudine

disrumpit et extrudit structurarum saeptiones.

itaque ut huic vitio medeatur, sic erit faciundum ut primum pro

amplitudine congestionis crassitudo structurae constituatur, deinde in

frontibus anterides, sive erismae sunt, una struantur, eaeque inter

se distent tanto spatio quanta altitudo substructionis est futura,

crassitudine eadem qua substructio. procurrant autem ab imo pro quam

crassitudo constituta fuerit substructionis, deinde contrahantur

gradatim ita uti summam habeant prominentiam quanta operis est

crassitudo.

praeterea introrsus contra terrenum coniuncta muro serratim struantur,

uti singuli dentes ab muro tantum distent quanta altitudo futura erit

substructionis, crassitudines autem habeant dentium structurae uti

muri. item in extremis angulis cum recessum fuerit ab interiore angulo

spatio altitudinis substructionis, in utramque partem signetur et

ab his signis diagonios structura conlocetur, et ab ea media altera

coniuncta cum angulo muri. ita dentes et diagonioe structurae non

patientur tota vi premere murum, sed dissipabunt retinendo impetum

congestionis.

Quemadmodum sine vitiis opera constitui oporteat et uti caveatur

incipientibus exposui. namque de tegulis aut tignis aut asseribus

mutandis non est eadem cura quemadmodum de his, quod ea quamvis sint

vitiosa, faciliter mutantur. itaque quae nec solida quidem putantur

esse, quibus rationibus haec potuerint esse firma et quemadmodum

instituantur exposui.

quibus autem copiarum generibus oporteat uti, non est architecti

potestas, ideo quod non in omnibus locis omnia genera copiarum

nascuntur, ut in primo volumine est expositum. praeterea in domini

est potestate utrum latericio an caementicio an saxo quadrato velit

aedificare. itaque omnium operum probationes tripertito considerantur,

id est fabrili subtilitate et magnificentia et dispositione. cum

magnificenter opus perfectum aspicietur, a domini potestate inpensae

laudabuntur, cum subtiliter, officinatoris probabitur exactio, cum vero

venuste proportionibus et symmetriis habuerit auctoritatem, tunc fuerit

gloria architecti.

haec autem recte constituuntur, cum is et a fabris et ab idiotis

patiatur accipere se consilia. namque omnes homines, non solum

architecti, quod est bonum possunt probare, sed inter idiotas et eos

hoc est discrimen quod idiota nisi factum viderit, non potest scire

quid sit futurum, architectus autem simul animo constituerit, antequam

inceperit et venustate et usu et decore quale sit futurum habet

definitum. Quas res privatis aedificiis utiles putavi et quemadmodum

sint faciundae quam apertissime potui perscripsi. de expolitionibus

autem eorum uti sint elegantes et sine vitiis ad vetustatem

<permanentes>, insequenti volumine exponam.

LIBER SEPTIMUS.

Maiores cum sapienter tum etiam utiliter instituerunt, per

commentariorum relationes cogitata tradere posteris, ut ea non

interirent sed singulis aetatibus crescentia voluminibus edita gradatim

pervenirent vetustatibus ad summam doctrinarum subtilitatem. itaque non

mediocres sed infinitae sunt is agendae gratiae, quod non invidiose

silentes praetermiserunt, sed omnium generum sensus conscriptionibus

memoriae tradendos curaverunt.

namque si non ita fecissent, non potuissemus scire quae res in Troia

fuissent gestae, nec quid Thales Democritus Anaxagoras Xenophanes

reliquique physici sensissent de rerum natura quasque Socrates Platon

Aristoteles Zenon Epicurus aliique philosophi hominibus agendae

vitae terminationes finissent seu Croesus Alexander Darius ceterique

reges quas res aut quibus rationibus gessissent fuissent notae, nisi

maiores praeceptorum comparationibus omnium memoriae ad posteritatem

commentariis extulissent.

itaque quemadmodum his gratiae sunt agendae, contra qui eorum scripta

furantes pro suis praedicant sunt vituperandi, quique non propriis

cogitationibus scriptorum nituntur, sed invidis moribus aliena

violantes gloriantur, non modo sunt reprehendendi, sed etiam quia impio

more vixerunt, poena condemnandi. nec tamen haec res non vindicatae

curiosius ab antiquis esse memorantur. quorum exitus iudiciorum qui

fuerint, non est alienum quemadmodum sint nobis traditi explicare.

reges Attalici magnis philologiae dulcedinibus inducti cum egregiam

bybliothecam Pergami ad communem delectationem instituissent, tunc item

Ptolomaeus infinito zelo cupiditatisque incitatus studio non minoribus

industriis ad eundem modum contenderat Alexandriae comparare. cum

autem summa diligentia perfecisset, non putavit id satis esse nisi

propagationibus inseminando curaret augendam. itaque Musis et Apollini

ludos dedicavit et quemadmodum athletarum sic communium scriptorum

victoribus praemia et honores constituit.

his ita institutis cum ludi adessent, iudices litterati qui eos

probarent erant legendi. rex cum iam sex civitatis lectos habuisset

nec tam cito septumum idoneum inveniret, retulit ad eos qui supra

bybliothecam fuerunt et quaesiit si quem novissent ad id expeditum.

tunc ei dixerunt esse quendam Aristophanen, qui summo studio summaque

diligentia cotidie omnes libros ex ordine perlegeret. itaque conventu

ludorum cum secretae sedes iudicibus essent distributae, cum ceteris

Aristophanes citatus quemadmodum fuerat locus ei designatus sedit.

primo poetarum ordine ad certationem inducto cum recitarentur scripta,

populus cunctus significando monebat iudices quod probarent. itaque cum

ab singulis sententiae sunt rogatae, sex una dixerunt et quem maxime

animadverterunt multitudini placuisse, ei primum praemium, insequenti

secundum tribuerunt. Aristophanes vero cum ab eo sententia rogaretur,

eum primum renuntiari iussit qui minime populo placuisset.

cum autem rex et universi vehementer indignarentur, surrexit et rogando

impetravit ut paterentur se dicere. itaque silentio facto docuit unum

ex his eum esse poetam, ceteros aliena recitavisse, oportere autem

iudicantes non furta sed scripta probare. admirante populo et rege

dubitante, fretus memoria e certis armariis infinita volumina eduxit

et ea cum recitatis conferendo coegit ipsos furatos de se confiteri.

itaque rex iussit cum his agi furti condemnatosque cum ignominia

dimisit, Aristophanen vero amplissimis muneribus ornavit et supra

bybliothecam constituit.

insequentibus annis a Macedonia Zoilus, qui adoptavit cognomen ut

Homeromastix vocitaretur, Alexandriam venit suaque scripta contra

Iliadem et Odyssean comparata regi recitavit. Ptolomaeus vero cum

animadvertisset poetarum parentem philologiaeque omnis ducem absentem

vexari et cuius ab cunctis gentibus scripta suspicerentur ab eo

vituperari, indignans nullum ei dedit responsum. Zoilus autem cum

diutius in regno fuisset, inopia pressus summisit ad regem postulans ut

aliquid sibi tribueretur.

rex vero respondisse dicitur Homerum, qui ante annos mille decessisset,

aevo perpetuo multa milia hominum pascere, item debere qui meliore

ingenio se profiteretur non modo unum sed etiam plures alere posse.

et ad summam mors eius ut parricidii damnati varie memoratur. alii

enim scripserunt a Philadelpho esse in crucem fixum, nonnulli Chii ei

lapides esse coniectos, alii Zmyrnae vivum in pyram coniectum. quorum

utrum ei acciderit, merenti digna constitit poena. non enim aliter

videtur promereri qui citat eos quorum responsum, quid senserint

scribentes, non potest coram indicari.

ego vero, Caesar, neque alienis indicibus mutatis interposito nomine

meo id profero corpus neque ullius cogitata vituperans institui ex

eo me adprobare, sed omnibus scriptoribus infinitas ago gratias quod

egregiis ingeniorum sollertiis ex aevo conlatis abundantes alius alio

genere copias praeparaverunt, unde nos uti fontibus haurientes aquam et

ad propria proposita traducentes facundiores et expeditiores habemus

ad scribendum facultates talibusque confidentes auctoribus audemus

institutiones novas comparare.

Igitur tales ingressus eorum quia ad propositi mei rationes

animadverti praeparatos, inde sumendo progredi coepi. namque primum

Agatharchus Athenis Aeschylo docente tragoediam scaenam fecit et de ea

commentarium reliquit. ex eo moniti Democritus et Anaxagoras de eadem

re scripserunt, quemadmodum oporteat ad aciem oculorum radiorumque

extentionem certo loco centro constituto lineas ratione naturali

respondere, uti de incerta re certae imagines aedificiorum in scaenarum

picturis redderent speciem et quae in directis planisque frontibus sint

figurata, alia abscedentia alia prominentia esse videantur.

postea Silenus de symmetriis doricorum edidit volumen, de aede

Iunonis quae est Sami dorica Theodorus, de ionica Ephesi quae est

Dianae Chersiphron et Metagenes, de fano Minervae quod est Priene

ionicum Pytheos, item de aede Minervae dorica quae est Athenis in

arce Ictinos et Carpion, Theodorus Phocaeus de tholo qui est Delphis,

Philo de aedium sacrarum symmetriis et de armamentario quod fecerat

Piraeei portu, Hermogenes de aede Dianae ionica quae est Magnesiae

pseudodipteros et Liberi Patris Teo monopteros, item Arcesius de

symmetriis corinthiis et ionico Trallibus Aesculapio quod etiam ipse

sua manu dicitur fecisse, de Mausoleo Satyrus et Pytheos, quibus vero

felicitas maximum summumque contulit munus.

quorum enim artes aevo perpetuo nobilissimas laudes et sempiterno

florentes habere iudicantur, excogitatis egregias operas praestiterunt.

namque singulis frontibus singuli artifices sumpserunt certatim partes

ad ornandum et probandum Leochares Bryaxis Scopas Praxiteles, nonnulli

etiam putant Timotheum, quorum artis eminens excellentia coegit ad

septem spectaculorum eius operis pervenire famam.

praeterea minus nobiles multi praecepta symmetriarum conscripserunt,

uti Nexaris Theocydes Demophilos Pollis Leonidas Silanion Melampus

Sarnacus Euphranor. non minus de machinationibus, uti Diades Archytas

Archimedes Ctesibios Nymphodorus Philo Byzantius Diphilos Democles

Charias Polyidos Pyrros Agesistratos. quorum ex commentariis quae

utilia esse his rebus animadverti, collecta in unum coegi corpus, et

ideo maxime quod animadverti in ea re ab Graecis volumina plura edita,

ab nostris oppido quam pauca. Fuficius nimirum de his rebus primus

instituit edere volumen, item Terentius Varro de novem disciplinis unum

de architectura, P. Septimius duo.

amplius vero in id genus scripturae adhuc nemo incubuisse videtur, cum

fuissent et antiqui cives magni architecti, qui potuissent non minus

eleganter scripta comparare. namque Athenis Antistates et Callaeschros

et Antimachides et Pormos architecti Pisistrato aedem Iovi Olympio

facienti fundamenta constituerunt, post mortem autem eius propter

interpellationem rei publicae incepta reliquerunt. itaque circiter

annis <quadringentis> post Antiochus rex cum in id opus inpensam

esset pollicitus, cellae magnitudinem et columnarum circa dipteron

conlocationem epistyliorumque et ceterorum ornamentorum ad symmetriam

distributionem magna sollertia scientiaque summa civis Romanus

Cossutius nobiliter est architectatus. id autem opus non modo vulgo sed

etiam in paucis a magnificentia nominatur.

nam quattuor locis sunt aedium sacrarum marmoreis operibus ornatae

dispositiones, e quibus proprie de is nominationes clarissima fama

nominantur. quarum excellentiae prudentesque cogitationum apparatus

suspectus habent in deorum caerimonio. primumque aedis Ephesi Dianae

ionico genere ab Chersiphrone Gnosio et filio eius Metagene est

instituta, quam postea Demetrius ipsius Dianae servus et Paeonius

Ephesius dicuntur perfecisse. Mileti Apollini item ionicis symmetriis

idem Paeonius Daphnisque Milesius instituerunt. Eleusine Cereris

et Proserpinae cellam inmani magnitudine Ictinos dorico more sine

exterioribus columnis ad laxamentum usus sacrificiorum pertexit.

eam autem postea cum Demetrius Phalereus Athenis rerum potiretur,

Philo ante templum in fronte columnis constitutis prostylon fecit.

ita aucto vestibulo laxamentum initiantibus operique summam adiecit

auctoritatem. in asty vero Olympio amplo modulorum comparatu corinthiis

symmetriis et proportionibus, uti supra scriptum est, architectandum

Cossutius suscepisse memoratur, cuius commentarium nullum est inventum.

nec tamen a Cossutio solum de his rebus scripta sunt desideranda sed

etiam a G. Mucio, qui magna scientia confisus aedis Honoris et Virtutis

Marianae cellae columnarumque et epistyliorum symmetrias legitimis

artis institutis perfecit. id vero si marmoreum fuisset, ut haberet

quemadmodum ab arte subtilitatem sic ab magnificentia et inpensis

auctoritatem, in primis et summis operibus nominaretur.

Cum ergo et antiqui nostri inveniantur non minus quam Graeci fuisse

magni architecti et nostra memoria satis multi, et ex his pauci

praecepta edidissent, non putavi silendum sed disposite singulis

voluminibus de singulis exponere. itaque quoniam sexto volumine

privatorum aedificiorum rationes perscripsi, in hoc qui septimum tenet

numerum de expolitionibus quibus rationibus et venustatem et firmitatem

habere possint exponam.

Primumque incipiam de ruderatione, quae principia tenet expolitionum,

uti curiosius summaque providentia solidationis ratio habeatur. et si

plano pede erit eruderandum, quaeratur solum si sit perpetuo solidum,

et ita exaequetur, et inducatur cum statumine rudus. sin autem omnis

aut ex parte congesticius locus fuerit, festucationibus cum magna cura

solidetur. in contignationibus vero diligenter est animadvertendum

ne qui paries qui non exeat ad summum, sit extructus sub pavimentum,

sed potius relaxatus supra se pendentem habeat coaxationem. cum enim

solidus exit, contignationibus arescentibus aut pandatione sidentibus,

permanens structurae soliditate dextra ac sinistra secundum se facit in

pavimentis necessario rimas.

item danda est opera ne commisceantur axes aesculini quercu, quod

quercei simul umorem perceperunt se torquentes rimas faciunt in

pavimentis. sin autem aesculus non erit et necessitas coegerit, propter

inopiam querceis sic videtur esse faciundum ut secentur tenuiores. quo

minus enim valuerint, eo facilius clavis fixi continebuntur deinde in

singulis tignis extremis partibus axes bini clavis figantur, uti nulla

ex parte possint se torquendo angulos excitare. namque de cerro aut

fago seu farno nullus ad vetustatem potest permanere. coaxationibus

factis si erit, filex, si non, palea substernatur, uti materies ab

calcis vitiis defendatur.

tunc insuper statuminetur ne minore saxo quam quod possit manum

implere. statuminationibus inductis rudus si novum erit, ad tres partes

una calcis misceatur, si redivivum fuerit, quinque ad duo mixtionis

habeant responsum. deinde rudus inducatur et vectibus ligneis,

decuriis inductis, crebriter pistatione solidetur, et id ne minus

pistum absolutum crassitudine sit dodrantis. insuper ex testa nucleus

inducatur mixtionem habens ad tres partes unam calcis, ne minore

crassitudine pavimenti digitorum senum. supra nucleum ad regulam et

libellam exacta pavimenta struantur sive sectilia seu tesseris.

cum ea structa fuerint et fastigia sua structione habuerint, ita

fricentur uti si sectilia sint, nulli gradus in scutulis aut trigonis

aut quadratis seu favis extent, sed coagmentorum compositio planam

habeat inter se directionem. si tesseris structura erit, ut eae omnes

angulos habeant aequales. cum enim anguli non fuerint omnes aequaliter

plani, non erit exacta ut oportet fricatura. item testacea spicata

tiburtina sunt diligenter exigenda, ut ne habeant lacunas nec extantes

tumulos, sed <sint> extenta et ad regulam perfricata. super, fricatura

levigationibus et polituris cum fuerit perfecta, incernatur marmor, et

supra loricae ex calce et harena inducantur.

Subdiu vero maxime idonea faciunda sunt pavimenta, quod contignationes

umore crescentes aut siccitate decrescentes seu pandationibus sidentes

movendo se faciunt vitia pavimentis, praeterea gelicidia et pruinae

non patiuntur integra permanere. itaque si necessitas coegerit,

ut minime vitiosa fiant sic erit faciundum. cum coaxatum fuerit,

super altera coaxatio transversa sternatur clavisque fixa duplicem

praebeat contignationi loricationem. deinde ruderi novo tertia pars

testae tunsae admisceatur calcisque duae partes ad quinque mortarii

mixtionibus praestent responsum.

statuminatione facta, rudus inducatur, idque pistum absolutum ne

minus pede sit crassum. tunc autem nucleo inducto, uti supra scriptum

est, pavimentum e tessera grandi circiter binum digitum caesa

struatur fastigium habens in pedes denos digitos binos, quod si bene

temperabitur et recte fricatum fuerit, ab omnibus vitiis erit tutum.

uti autem inter coagmenta materies ab gelicidiis ne laboret, fracibus

quotannis ante hiemem saturetur. ita non patietur in se recipere

gelicidii pruinam.

sin autem curiosius videbitur fieri oportere, tegulae bipedales inter

se coagmentatae supra rudus substrata materia conlocentur habentes

singulis coagmentorum frontibus excisos canaliculos digitales. quibus

iunctis impleantur calce ex oleo subacta confricenturque inter se

coagmenta compressa. ita calx quae erit haerens in canalibus durescendo

contexteque solidescendo non patietur aquam neque aliam rem per

coagmenta transire. cum ergo fuerit hoc ita perstratum, supra nucleus

inducatur et virgis caedendo subigatur. supra autem sive ex tessera

grandi sive ex spica testacea struatur fastigiis quibus est supra

scriptum, et cum sic erunt facta, non cito vitiabuntur.

Cum a pavimentorum cura discessum fuerit, tunc de albariis operibus est

explicandum. id autem erit recte, si glaebae calcis optimae ante multo

tempore quam opus fuerit macerabuntur, uti si qua glaeba parum fuerit

in fornace cocta, in maceratione diuturna liquore defervere coacta uno

tenore concoquatur. namque cum non penitus macerata sed recens sumitur,

cum fuerit inducta habens latentes crudos calculos pustulas emittit.

qui calculi in opere uno tenore cum permacerantur, dissolvunt et

dissipant tectorii politiones.

cum autem habita erit ratio macerationis et ita curiosius operi

praeparatum erit, sumatur ascia et quemadmodum materia dolatur, sic

calx in lacu macerata ascietur. si ad eam offenderint calculi, non

erit temperata. cumque siccum et purum ferrum educetur, indicabit eam

evanidam et siticulosam. cum vero pinguis fuerit et recte macerata,

circa id ferramentum uti glutinum haerens omni ratione probabit se esse

temperatam. tunc autem machinis comparatis camararum dispositiones in

conclavibus expediantur, nisi lacunariis ea fuerint ornata.

Cum ergo camararum postulabitur ratio, sic erit faciundum. asseres

directi disponantur inter se ne plus spatium habentes pedes binos,

et hi maxime cupressei, quod abiegnei ab carie et ab vetustate

celeriter vitiantur, hique asseres cum ad formam circinationis fuerint

distributi, catenis dispositis ad contignationes, sive tecta erunt,

crebriter clavis ferreis fixi religentur, eaeque catenae ex ea materia

comparentur cui nec caries nec vetustas nec umor possit nocere, id

est e buxo iunipiro olea robore cupresso ceterisque similibus praeter

quercum, cum ea se torquendo rimas faciat quibus inest operibus.

asseribus dispositis tum tomice e sparto hispanico harundines graecae

tunsae ad eos uti forma postulat religentur. item supra camaram

materies ex calce et harena mixta subinde inducatur, ut si quae stillae

ex contignationibus aut tectis ceciderint sustineantur. sin autem

harundinis graecae copia non erit, de paludibus tenues colligantur

et mataxa aut tomice ad iustam longitudinem una crassitudine

alligationibus temperentur, dum ne plus inter duos nodos alligationes

binos pedes distent, et eae ad asseres, uti supra scriptum est, tomice

religentur cultellique lignei in eas configantur.

cetera omnia uti supra scriptum est expediantur. camaris dispositis

et intextis, imum caelum earum trullissetur, deinde harena dirigatur,

postea autem creto marmore poliatur. Cum camarae politae fuerint, sub

eas coronae sunt subiciendae, quas maxime tenues et subtiles oportere

fieri videbitur. cum enim grandes sunt, pondere deducuntur nec possunt

se sustinere. in hisque minime gypsum debet admisceri, sed ex creto

marmore uno tenore perduci, uti ne praecipiendo non patiatur uno

tenore opus inarescere. etiamque cavendae sunt in camaris priscorum

dispositiones, quod earum planitiae coronarum <figurae> gravi pondere

inpendentes sunt periculosae.

coronae autem sunt <aliae purae> aliae caelatae. conclavibus autem

ubi ignis aut plura lumina sunt ponenda, purae fieri debent, ut eae

facilius extergeantur. in aestivis et exhedris, ubi minime fumus est

nec fuligo potest nocere, ibi caelatae sunt faciendae, semper enim

album opus propter superbiam candoris non modo ex propriis sed etiam

alienis aedificiis concipit fumum.

Coronis explicatis parietes quam asperrime trullissentur, postea autem

supra, trullissatione subarescente, deformentur directiones harenati,

uti longitudines ad regulam et ad lineam, altitudines ad perpendiculum,

anguli ad normam respondentes exigantur. namque sic emendata

tectoriorum in picturis erit species. subarescente, iterum et tertio

inducatur. ita cum fundatior erit ex harenato directura, eo firmior

erit ad vetustatem soliditas tectorii.

cum ab harena praeter trullissationem non minus tribus coriis fuerit

deformatum, tunc e marmore graneo directiones sunt subigendae, dum ita

materies temperetur uti cum subigatur non haereat ad rutrum, sed purum

ferrum e mortario liberetur. graneo inducto et inarescente, alterum

corium mediocre dirigatur. id cum subactum fuerit et bene fricatum,

subtilius inducatur. ita cum tribus coriis harenae et item marmoris

solidati parietes fuerint, neque rimas neque aliud vitium in se

recipere poterunt.

sed et liaculorum subactionibus fundata soliditate marmorisque

candore firmo levigata, coloribus cum politionibus inductis nitidos

expriment splendores. colores autem, udo tectorio cum diligenter sunt

inducti, ideo non remittunt sed sunt perpetuo permanentes, quod calx

in fornacibus excocto liquore facta raritatibus evanida, ieiunitate

coacta corripit in se quae res forte contigerunt, mixtionibusque ex

aliis potestatibus conlatis seminibus seu principiis una solidescendo,

in quibuscumque membris est formata cum fit arida redigitur uti sui

generis proprias videatur habere qualitates.

itaque tectoria quae recte sunt facta neque vetustatibus fiunt horrida,

neque cum extergentur remittunt colores, nisi si parum diligenter

et in arido fuerint inducti. cum ergo ita in parietibus tectoria

facta fuerint uti supra scriptum est, et firmitatem et splendorem et

ad vetustatem permanentem virtutem poterunt habere. cum vero unum

corium harenae et unum minuti marmoris erit inductum, tenuitas eius

minus valendo faciliter rumpitur nec splendorem politionibus propter

inbecillitatem crassitudinis proprium obtinebit.

Vitruvii De architectura libri decem · 第 42 / 51 段