namque temperatissimae ad utramque partem et corporum membris

animorumque vigoribus pro fortitudine sunt in Italia gentes.

quemadmodum enim Iovis stella inter Martis ferventissimam et Saturni

frigidissimam media currens temperatur, eadem ratione Italia inter

septentrionalem meridianamque ab utraque parte mixtionibus temperatas

et invictas habet laudes. itaque consiliis refringit barbarorum

virtutes, forti manu meridianorum cogitationes. ita divina mens

civitatem populi Romani egregia temperataque regione conlocavit, uti

orbis terrarum imperii potiretur.

quodsi ita est uti dissimiles regiones ab inclinationibus caeli

variis generibus sint comparatae, ut etiam naturae gentium disparibus

animis et corporum figuris qualitatibusque nascerentur, non dubitemus

aedificiorum quoque rationes ad nationum gentiumque proprietates apte

distribuere, cum habeamus ab ipsa rerum natura sollertem et expeditam

monstrationem. Quoad potui summa ratione proprietates locorum ab

natura rerum dispositas animadvertere exposui et quemadmodum ad solis

cursum et inclinationes caeli oporteat ad gentium figuras constituere

aedificiorum qualitates dixi. itaque nunc singulorum generum in

aedificiis commensus symmetriarum et universos et separatos breviter

explicabo.

Nulla architecto maior cura esse debet nisi uti proportionibus ratae

partis habeant aedificia rationum exactiones. cum ergo constituta

symmetriarum ratio fuerit et commensus ratiocinationibus explicati,

tum etiam acuminis est proprium providere ad naturam loci aut usum aut

speciem <et detractionibus aut> adiectionibus temperaturas efficere,

cum de symmetria sit detractum aut adiectum, uti id videatur recte esse

formatum in aspectuque nihil desideretur.

alia enim ad manum species esse videtur, alia in excelso, non eadem in

concluso, dissimilis in aperto, in quibus magni iudicii est opera quid

tandem sit faciundum. non enim veros videtur habere visus effectus,

sed fallitur saepius iudicio ab eo mens. quemadmodum etiam in scaenis

pictis videntur columnarum proiecturae, mutulorum ecphorae, signorum

figurae prominentes, cum sit tabula sine dubio ad regulam plana.

similiter in navibus remi cum sint sub aqua directi, tamen oculis

infracti videntur, et quatenus eorum partes tangunt summam planitiem

liquoris, apparent uti sunt directi, cum vero sub aqua sunt demissi,

per naturae perlucidam raritatem remittunt enatantes ab suis corporibus

fluentes imagines ad summam aquae planitiem atque eae ibi commotae

efficere videntur infractum remorum oculis aspectum.

hoc autem sive simulacrorum inpulsu seu radiorum ex oculis effusionibus

uti physicis placet videmus, utraque ratione videtur ita esse uti falsa

iudicia oculorum habeat aspectus.

cum ergo quae sunt vera falsa videantur et nonnulla aliter quam sunt

oculis probentur, non puto oportere esse dubium quin ad locorum

naturas aut necessitates detractiones aut adiectiones fieri debeant

ita uti nihil in his operibus desideretur. haec autem etiam ingeniorum

acuminibus non solum doctrinis efficiuntur.

igitur statuenda est primum ratio symmetriarum, a qua sumatur sine

dubitatione commutatio. deinde explicetur operis futuri locorum imum

spatium longitudinis <et latitudinis>, cuius cum semel constituta

fuerit magnitudo, sequatur eam proportionis ad decorem apparatio, uti

non sit considerantibus aspectus eurythmiae dubius. de qua quibus

rationibus efficiatur est mihi pronuntiandum, primumque de cavis aedium

uti fieri debent dicam.

Cava aedium quinque generibus sunt distincta, quorum ita figurae

nominantur, tuscanicum, corinthium, tetrastylon, displuviatum,

testudinatum. tuscanica sunt in quibus trabes in atrii latitudine

traiectae habent interpensiva et collicias ab angulis parietum ad

angulos tignorum intercurrentes, item asseribus stillicidiorum in

medium compluvium deiectus. in corinthiis isdem rationibus trabes

et compluvia conlocantur, sed a parietibus trabes recedentes in

circumitione circa columnas componuntur. tetrastyla sunt quae subiectis

sub trabibus angularibus columnis et utilitatem trabibus et firmitatem

praestant, quod neque ipsae magnum impetum coguntur habere neque ab

interpensivis onerantur.

displuviata autem sunt in quibus deliquiae arcam sustinentes

stillicidia reiciunt. haec hibernaculis maxime praestant utilitates,

quod compluvia eorum erecta non obstant luminibus tricliniorum. sed

ea habent in refectionibus molestiam magnam, quod circa parietes

stillicidia defluentia continent fistulae, quae non celeriter recipiunt

ex canalibus aquam defluentem, itaque redundantes restagnant et

intestinum et parietes in eis generibus aedificiorum corrumpunt.

testudinata vero ibi fiunt, ubi non sunt impetus magni et in

contignationibus supra spatiosae redduntur habitationes.

Atriorum vero latitudines ac longitudines tribus generibus formantur.

et primum genus distribuitur uti longitudo cum in quinque partes divisa

fuerit, tres partes latitudini dentur, alterum cum in tres partes

dividatur, duae partes latitudini tribuantur, tertium uti latitudo in

quadrato paribus lateribus describatur inque eo quadrato diagonios

linea ducatur, et quantum spatium habuerit ea linea diagonios, tanta

longitudo atrio detur.

altitudo eorum quanta latitudo fuerit quarta dempta sub trabes

extollatur, reliquo lacunariorum et arcae supra trabes ratio habeatur.

Alis dextra ac sinistra latitudo, cum sit atrii longitudo ab XXX

pedibus ad pedes XL, ex tertia parte eius constituatur. ab XL ad pedes

L longitudo dividatur in partes tres <semis>, ex his una pars alis

detur. cum autem erit longitudo ab quinquaginta pedibus ad sexaginta,

quarta pars longitudinis alis tribuatur. a pedibus LX ad LXXX longitudo

dividatur in partes quattuor et dimidiam, ex his una pars fiat alarum

latitudo. a pedibus octoginta ad pedes centum in quinque partes

divisa longitudo iustam constituerit latitudinem alarum. trabes earum

liminares ita altae ponantur ut altitudines latitudinibus sint aequales.

Tabulino, si latitudo atrii erit pedum viginti, dempta tertia eius

spatio, reliquum tribuatur. si erit ab pedibus XXX ad XL, ex atrii

latitudine tabulino dimidium tribuatur. cum autem ab XL ad LX, latitudo

dividatur in partes quinque, ex his duae tabulino constituantur. non

enim atria minora ab maioribus easdem possunt habere symmetriarum

rationes. si enim maiorum symmetriis utemur in minoribus, neque

tabulina neque alae utilitatem poterunt habere, sin autem minorum in

maioribus utemur, vasta et inmania in his ea erunt membra. itaque

generatim magnitudinum rationes exquisitas et utilitati et aspectui

conscribendas putavi.

altitudo tabulini ad trabem adiecta latitudinis octava constituatur.

lacunaria eius tertia latitudinis ad altitudinem adiecta extollantur.

fauces minoribus atriis e tabulini latitudine dempta tertia, maioribus

dimidia constituantur. imagines item alte cum suis ornamentis ad

latitudinem alarum sint constitutae. Latitudines forum ad altitudinem

si doricae erunt uti doricae, si ionicae erunt uti ionicae

perficiantur, quemadmodum de thyromatis in quarto libro rationes

symmetriarum sunt expositae. compluvii lumen latum latitudinis atrii ne

minus quarta, ne plus tertia parte relinquatur, longitudo uti atrii pro

rata parte fiat.

Peristyla autem in transverso tertia parte longiora sint quam

introrsus, columnae tam altae quam porticus latae fuerint. peristylorum

intercolumnia ne minus trium, ne plus quattuor columnarum crassitudine

inter se distent. sin autem dorico more in peristylo columnae erant

faciundae, uti in quarto libro de doricis scripsi ita moduli sumantur

et ad eos modulos triglyphorumque rationes disponantur.

Tricliniorum quanta latitudo fuerit, bis tanta longitudo fieri debebit.

altitudines omnium conclavium, quae oblonga fuerint, sic habere

debent rationem uti longitudinis et latitudinis mensura componatur

et ex ea summa dimidium sumatur et quantum fuerit tantum altitudini

detur. sin antem exhedrae aut oeci quadrati fuerint, latitudinis

dimidia addita altitudines educantur. pinacothecae uti exhedrae amplis

magnitudinibus sunt constituendae. oeci corinthii tetrastylique quique

aegyptii vocantur latitudinis et longitudinis uti supra tricliniorum

symmetriae scriptae sunt, ita habeant rationem, sed propter columnarum

interpositiones spatiosiores constituantur.

inter corinthios autem et aegyptios hoc erit discrimen. corinthii

simplices habeant columnas aut in podio positas aut in imo, supraque

habeant epistylia et coronas aut ex intestino opere aut albario,

praeterea supra coronas curva lacunaria ad circinum delumbata.

in aegyptiis autem supra columnas epistylia et ab epistyliis ad

parietes qui sunt circa inponenda est contignatio, supra coaxationem

pavimentum, subdiu ut sit circumitus. deinde supra epistylium ad

perpendiculum inferiorum columnarum inponendae sunt minores quarta

parte columnae. supra earum epistylia et ornamenta lacunariis ornantur

et inter columnas superiores fenestrae conlocantur. ita basilicarum ea

similitudo, non corinthiorum tricliniorum, videtur esse.

fiunt autem etiam non italicae consuetudinis oeci, quos Graeci

cyzicenos appellant. hi conlocantur spectantes ad septentrionem et

maxime viridia prospicientes, valvasque habent in medio. ipsi autem

sunt ita longi et lati uti duo triclinia cum circumitionibus inter

se spectantia possint esse conlocata, habentque dextra ac sinistra

lumina fenestrarum valvata, uti de lectis per spatia fenestrarum

viridia prospiciantur. altitudines eorum dimidia latitudinis addita

constituuntur.

In his aedificiorum generibus omnes sunt faciendae earum symmetriarum

rationes quae sine inpeditione loci fieri poterunt, luminaque parietum

altitudinibus si non obscurabuntur, faciliter erunt explicata, sin

autem inpedientur ab angustiis aut aliis necessitatibus, tunc erit ut

ingenio et acumine de symmetriis detractiones aut adiectiones fiant,

uti non dissimiles veris symmetriis perficiantur venustates.

Nunc explicabimus quibus proprietatibus genera aedificiorum ad usum et

caeli regiones apte debeant spectare. hiberna triclinia et balnearia ad

occidentem hibernum spectent, ideo quod vespertino lumine opus est uti,

praeterea quod etiam sol occidens adversus habens splendorem, calorem

remittens efficit vespertino tempore regionem tepidiorem. cubicula et

bybliothecae ad orientem spectare debent, usus enim matutinum postulat

lumen, item in bybliothecis libri non putrescent. nam quaecumque ad

meridiem et occidentem spectant, ab tineis et umore libri vitiantur,

quod venti umidi advenientes procreant eas et alunt infundentesque

umidos spiritus pallore volumina corrumpunt.

triclinia verna et autumnalia ad orientem. ei enim praetentis luminibus

adversus solis impetus progrediens ad occidentem efficit ea temperata

ad id tempus quo his solitum est uti. aestiva ad septentrionem, quod

ea regio non ut reliquae per solstitium propter calorem efficitur

aestuosa, eo quod est aversa a solis cursu semper refrigerata et

salubritatem et voluptatem in usu praestat. non minus pinacothecae et

plumariorum textrina pictorumque officinae, uti colores eorum in opere

propter constantiam luminis inmutata permaneant qualitate.

Cum ad regiones caeli ita ea fuerint disposita, tunc etiam

animadvertendum est quibus rationibus privatis aedificiis propria loca

patribus familiarum et quemadmodum communia cum extraneis aedificari

debeant. namque ex his quae propria sunt, in ea non est potestas

omnibus intro eundi nisi invitatis, quemadmodum sunt cubicula triclinia

balineae ceteraque quae easdem habent usus rationes. communia autem

sunt in quibus etiam invocati suo iure de populo possunt venire, id est

vestibula cava aedium peristyla quaeque eundem habere possunt usum.

igitur is qui communi sunt fortuna, non necessaria magnifica vestibula

nec tabulina neque atria, quod magis aliis officia praestant ambiundo

quam ab aliis ambiuntur.

qui autem fructibus rusticis serviunt, in eorum vestibulis stabula

tabernae, in aedibus cryptae horrea apothecae ceteraque quae ad fructus

servandos magis quam ad elegantiae decorem possunt esse, ita sunt

facienda. item feneratoribus et publicanis commodiora et speciosiora

et ab insidiis tuta, forensibus autem et disertis elegantiora et

spatiosiora ad conventus excipiundos, nobilibus vero qui honores

magistratusque gerundo praestare debent officia civibus, faciunda

sunt vestibula regalia alta, atria et peristyla amplissima, silvae

ambulationesque laxiores ad decorem maiestatis perfectae, praeterea

bybliothecae pinacothecae basilicae non dissimili modo quam publicorum

operum magnificentia comparatae, quod in domibus eorum saepius et

publica consilia et privata iudicia arbitriaque conficiuntur.

ergo si his rationibus ad singulorum generum personas, uti in libro

primo de decore est scriptum, ita disposita erunt aedificia, non erit

quod reprehendatur. habebunt enim ad omnes res commodas et emendatas

explicationes. earum autem rerum non solum erunt in urbe aedificiorum

rationes, sed etiam ruri, praeterquam quod in urbe atria proxima ianuis

solent esse, ruri autem pseudourbanis statim peristyla, deinde tunc

atria habentia circum porticus pavimentatas spectantes ad palaestras

et ambulationes. Quoad potui urbanas rationes aedificiorum summatim

perscribere, proposui, nunc rusticorum expeditiones ut sint ad usum

commoda quibusque rationibus conlocare oporteat ea dicam.

Primum de salubritatibus, uti in primo volumine de moenibus conlocandis

scriptum est, regiones aspiciantur et ita villae conlocentur.

magnitudines earum ad modum agri copiasque fructuum comparentur.

cohortes magnitudinesque earum ad pecorum numerum atque quot iuga

boum opus fuerit ibi versari, ita finiantur. in cohorte culina quam

calidissimo loco designetur, coniuncta autem habeat bubilia, quorum

praesepia ad focum et orientis caeli regionem spectent, ideo quod boves

lumen et ignem spectando horridi non fiunt. item agricolae regionum

inperiti non putant oportere aliam regionem caeli boves spectare nisi

ortum solis.

bubilium autem debent esse latitudines nec minores pedum denum nec

maiores quindenum, longitudo uti singula iuga ne minus pedes occupent

septenos. balnearia item coniuncta sint culinae, ita enim lavationi

rusticae ministratio non erit longe. torcular item proximum sit

culinae, ita enim ad olearios fructus commoda erit ministratio,

habeatque coniunctam vinariam cellam haben̶tem ab septentrione lumina

fenestrarum. cum enim alia parte habuerit qua sol calefacere possit,

vinum quod erit in ea cella confusum ab calore efficietur inbecillum.

olearia autem ita est conlocanda ut habeat a meridie calidisque

regionibus lumen. non enim debet oleum congelari sed tepore caloris

extenuari. magnitudines autem earum ad fructuum rationem et numerum

doliorum sunt faciundae, quae cum sint cullearia, per medium occupare

debent pedes quaternos. ipsum autem torcular si non cocleis torquetur

sed vectibus et prelo premitur, ne minus longum pedes XL constituatur,

ita enim erit vectiario spatium expeditum. latitudo eius ne minus pedum

senum denum, nam sic erit ad plenum opus facientibus libera versatio et

expedita. sin autem duobus prelis loco opus fuerit, quattuor et viginti

pedes latitudini dentur.

ovalia et caprilia ita sunt magna facienda uti singula pecora areae

ne minus pedes quaternos et semipedem, ne plus senos possint habere.

granaria sublimata et ad septentrionem aut aquilonem spectantia

disponantur, ita enim frumenta non poterunt cito concalescere, sed ab

flatu refrigerata diu servantur. namque ceterae regiones procreant

curculionem et reliquas bestiolas quae frumentis solent nocere.

equilibus quae maxime in villa loca calidissima fuerint constituantur,

dum ne ad focum spectent. cum enim iumenta proxime ignem stabulantur,

horrida fiunt.

item non sunt inutilia praesepia quae conlocantur extra culinam

in aperto contra orientem. cum enim in hieme anni sereno caelo in

ea traducuntur matutino boves, ad solem pabulum capientes fiunt

nitidiores. horrea fenilia farraria pistrina extra villam facienda

videntur, ut ab ignis periculo sint villae tutiores. si quid delicatius

in villis faciundum fuerit, ex symmetriis quae in urbanis supra

scriptae sunt constituta ita struantur uti sine inpeditione rusticae

utilitatis aedificentur.

omniaque aedificia ut luminosa sint oportet curari, sed quae sunt

ad villas, faciliora videntur esse ideo quod paries nullius vicini

potest obstare, in urbe autem aut communium parietum altitudines

aut angustiae loci inpediundo faciunt obscuritates. itaque de ea

re sic erit experiundum. ex qua parte lumen oporteat sumere linea

tendatur ab altitudine parietis qui videtur obstare ad eum locum quo

oporteat inmittere, et si ab ea linea in altitudinem cum prospiciatur

poterit spatium puri caeli amplum videri, in eo loco lumen erit sine

inpeditione.

sin autem officient trabes seu limina aut contignationes, de

superioribus partibus aperiatur et ita inmittatur. et ad summam ita est

gubernandum ut ex quibuscumque partibus caelum prospici poterit, per

eas fenestrarum loca relinquantur, sic enim lucida erunt aedificia. cum

autem in tricliniis ceterisque conclavibus maximus est usus luminum,

tum etiam in itineribus clivis scalis, quod in is saepius alii aliis

obviam venientes ferentes sarcinas solent incurrere. Quoad potui

distributiones operum nostratium, ut sint aedificatoribus non obscurae,

explicui. nunc etiam quemadmodum Graecorum consuetudinibus aedificia

distribuantur, uti non sint ignota, summatim exponam.

Atriis Graeci quia non utuntur, neque aedificant, sed ab ianua

introeuntibus itinera faciunt latitudinibus non spatiosis, et ex una

parte equilia, ex altera ostiariis cellas, statimque ianuae interiores

finiuntur. hic autem locus inter duas ianuas graece θυρωρειον

appellatur. deinde est introitus in peristylon. id peristylon in tribus

partibus habet porticus inque ea parte quae spectat ad meridiem duas

antas inter se spatio amplo distantes in quibus trabes invehuntur,

et quantum inter antas distat, ex eo tertia adempta spatium datur

introrsus. hic locus apud nonnullos prostas, apud alios pastas

nominatur.

in his locis introrsus constituuntur oeci magni, in quibus matres

familiarum cum lanificis habent sessionem. in prostadis autem dextra

ac sinistra cubicula sunt conlocata, quorum unum thalamos, alterum

amphithalamos dicitur. circum autem in porticibus triclinia cotidiana,

cubicula, etiam cellae familiaricae constituuntur. haec pars aedificii

gynaeconitis appellatur.

coniunguntur autem his domus ampliores habentes lautiora peristyla,

in quibus pares sunt quattuor porticus altitudinibus, aut una quae

ad meridiem spectat excelsioribus columnis constituitur. id autem

peristylon quod unam altiorem habet porticum, rhodiacum dicitur. habent

autem eae domus vestibula egregia et ianuas proprias cum dignitate

porticusque peristylorum albariis et tectoriis et ex intestino opere

lacunariis ornatas, et in porticibus quae ad septentrionem spectant

triclinia cyzicena et pinacothecas, ad orientem autem bybliothecas,

exhedras ad occidentem, ad meridiem vero spectantes oecos quadratos

tam ampla magnitudine uti faciliter in eis quattuor tricliniis stratis

ministrationum ludorumque operis locus possit esse spatiosus.

in his oecis fiunt virilia convivia. non enim fuerat institutum

matres familiarum eorum moribus accumbere. haec autem peristyla domus

andronitides dicuntur, quod in is viri sine interpellationibus mulierum

versantur. praeterea dextra ac sinistra domunculae constituuntur

habentes proprias ianuas triclinia et cubicula commoda, uti hospites

advenientes non in peristyla sed in ea hospitalia recipiantur. nam

cum fuerunt Graeci delicatiores et fortuna opulentiores, hospitibus

advenientibus instruebant triclinia cubicula cum penu cellas primoque

die ad cenam invitabant, postero mittebant pullos ova holera poma

reliquasque res agrestes. ideo pictores ea quae mittebantur hospitibus

picturis imitantes xenia appellaverunt. ita patres familiarum in

hospitio non videbantur esse peregre, habentes secretam in his

hospitalibus liberalitatem.

inter duo autem peristyla ad hospitalia itinera sunt quae mesauloe

dicuntur, quod inter duas aulas media sunt interposita, nostri autem

eas andronas appellant. Sed hoc valde est mirandum, nec enim graece

nec latine potest id convenire. Graeci enim ανδρωναϲ appellant oecos,

ubi convivia virilia solent esse, quod eo mulieres non accedunt. item

aliae res sunt similes, uti xystus prothyrum telamones et nonnulla

alia eius modi. ξυϲτοϲ enim est graeca appellatione porticus ampla

latitudine, in qua athletae per hiberna tempora exercentur. nostri

autem hypaethrus ambulationes xysta appellant, quas Graeci παραδρομιδαϲ

dicunt. item προθυρα graece dicuntur quae sunt ante ianuas vestibula,

nos autem appellamus prothyra quae graece dicuntur διαθυρα. item

si qua virili figura signa mutulos aut coronas sustinent, nostri

telamones appellant, cuius rationes quid ita aut quare dicantur ex

historiis non inveniuntur, Graeci vero eos ατλανταϲ vocitant. Atlas

enim formatur historia sustinens mundum, ideo quod is primum cursum

solis et lunae siderumque omnium versationum rationes vigore animi

sollertiaque curavit hominibus tradendas, eaque re a pictoribus et

statuariis deformatur pro eo beneficio sustinens mundum, filiaeque eius

Atlantides, quas nos vergilias, Graeci autem πλειαδαϲ nominant, cum

sideribus in mundo sunt dedicatae. nec tamen ego ut mutetur consuetudo

nominationum aut sermonis, ideo haec proposui, sed uti non sint ignota

philologis exponenda iudicavi. Quibus consuetudinibus aedificia italico

more et Graecorum institutis conformantur exposui, et de symmetriis

singulorum generum proportiones perscripsi. ergo quoniam de venustate

decoreque ante est conscriptum, nunc exponemus de firmitate quemadmodum

ea sine vitiis permanentia ad vetustatem conlocentur.

Aedificia quae plano pede instituuntur, si fundamenta eorum facta

fuerint ita ut in prioribus libris de muro et theatris a nobis est

expositum, ad vetustatem ea erunt sine dubitatione firma. sin autem

hypogea concamarationesque instituentur, fundationes eorum fieri

debent crassiores quam quae in superioribus aedificiis structurae sunt

futurae, eorumque parietes pilae columnae ad perpendiculum inferiorum

medio conlocentur, uti solido respondeant. nam si in pendentibus

onera fuerint parietum aut columnarum, non poterunt habere perpetuam

firmitatem.

praeterea inter limina secundum pilas et antas postes si supponentur,

erant non vitiosae. limina enim et trabes structuris cum sint oneratae,

medio spatio pandantes frangunt sublisas structuras. cum autem subiecti

fuerint et subcuneati postes, non patiuntur insidere trabes neque eas

laedere.

item administrandum est uti levent onus parietum fornicationes cuneorum

divisionibus et ad centrum respondentes earum conclusurae. cum enim

extra trabes aut liminum capita arcus cuneis erunt conclusae, primum

non pandabit materies levata onere, deinde si quod vetustate vitium

ceperit, sine molitione fulturarum faciliter mutabitur.

itemque quae pilatim aguntur aedificia, cum cuneorum divisionibus

coagmentis ad centrum respondentibus fornices concluduntur, extremae

pilae in his latiores spatio sunt faciundae, uti vires eae habentes

resistere possint, cum cunei ab oneribus parietum pressi per coagmenta

ad centrum se prementes extrudent incumbas. itaque si angulares pilae

erunt spatiosis magnitudinibus, continendo cuneos firmitatem operibus

praestabunt.

Vitruvii De architectura libri decem · 第 41 / 51 段