videntur, quod hypaethroe ambulationes habent magnam salubritatem, et
primum oculorum quod ex viridibus subtilis et extenuatus aer propter
motionem corporis influens perlimat speciem et ita auferens ex oculis
umorem crassum, aciem tenuem et acutam speciem relinquit. praeterea
cum corpus motionibus in ambulatione calescat, umores ex membris aer
exsugendo inminuit plenitates extenuatque dissipando quod plus inest
quam corpus potest sustinere.
hoc autem ita esse ex eo licet animadvertere, quod sub tectis cum
sint aquarum fontes aut etiam sub terra palustris abundantia, ex his
nullus surgit umor nebulosus, sed in apertis hypaethrisque locis cum
sol oriens vapore tangat mundum, ex umidis et abundantibus excitat
umores et conglobatos in altitudinem tollit. ergo si ita videtur uti in
hypaethris locis ab aere umores ex corporibus exsugantur molestiores,
quemadmodum ex terra per nebulas videntur, non puto dubium esse quin
amplissimas et ornatissimas subdiu hypaethrusque conlocari oporteat in
civitatibus ambulationes.
eae autem uti sint semper siccae et non lutosae, sic erit faciendum.
fodiantur et exinaniantur quam altissime. dextra atque sinistra
structiles cloacae fiant inque earum parietibus qui ad ambulationem
spectaverint, tubuli instruantur inclinati fastigio in cloacas. his
perfectis compleantur ea loca carbonibus, deinde insuper sabulone eae
ambulationes sternantur et exaequentur. ita propter carbonum raritatem
naturalem et tubulorum in cloacas instructionem excipientur aquarum
abundantiae, et ita siccae et sine umore perfectae fuerint ambulationes.
Praeterea in his operibus thesauri sunt civitatibus in necessariis
rebus a maioribus constituti. in conclusionibus enim reliqui omnes
faciliores sunt apparatus quam lignorum. sal enim facile ante
inportatur, frumenta publice privatimque expeditius congeruntur et
si defit, holeribus carne seu leguminibus defenditur, aquae fossuris
puteorum et de caelo repentinis tempestatibus ex tegulis excipiuntur.
de lignatione quae maxime necessaria est ad cibum coquendum, difficilis
et molesta est apparatio, quod et tarde comportatur et plus consumitur.
in eiusmodi temporibus tunc eae ambulationes aperiuntur et mensurae
tributim singulis capitibus designantur. ita duas res egregias
hypaethroe ambulationes praestant, unam in pace salubritatis, alteram
in bello salutis. ergo his rationibus ambulationum explicationes non
solum post scaenam theatris sed etiam omnium deorum templis effectae
magnas civitatibus praestare poterunt utilitates. Quoniam haec nobis
satis videntur esse exposita, nunc insequentur balinearum dispositionum
demonstrationes.
primum eligendus locus est quam calidissimus, id est aversus ab
septentrione et aquilone. ipsa autem caldaria tepidariaque lumen
habeant ab occidente hiberno, sin autem natura loci inpedierit, utique
a meridie, quod maxime tempus lavandi a meridiano ad vesperum est
constitutum. et item est animadvertendum uti caldaria muliebria et
virilia coniuncta et in isdem regionibus sint conlocata. sic enim
efficietur ut in vasaria et hypocausis communis sit eorum utrisque.
aenea supra hypocausim tria sunt componenda, unum caldarium, alterum
tepidarium, tertium frigidarium, et ita conlocanda uti ex tepidario
in caldarium quantum aquae calidae exierit, influat de frigidario
in tepidarium ad eundem modum, testudinesque alveolorum ex communi
hypocausi calefaciantur.
suspensurae caldariorum ita sunt faciendae ut primum sesquipedalibus
tegulis solum sternatur inclinatum ad hypocausim, uti pila cum mittatur
non possit intro resistere sed rursus redeat ad praefurnium ipsa
per se. ita flamma facilius pervagabitur sub suspensione. supraque
laterculis bessalibus pilae struantur ita dispositae uti bipedales
tegulae possint supra esse conlocatae. altitudinem autem pilae habeant
pedes duo eaeque struantur argilla cum capillo subacta, supraque
conlocentur tegulae bipedales quae sustineant pavimentum.
concamarationes vero si ex structura factae fuerint, erunt utiliores,
sin autem contignationes fuerint, figulinum opus subiciatur, sed hoc
ita erit faciendum. regulae ferreae aut arcus fiant eaeque uncinis
ferreis ad contignationem suspendantur quam creberrimis, eaeque regulae
sive arcus ita disponantur uti tegulae sine marginibus sedere in duabus
invehique possint, et ita totae concamarationes in ferro nitentes
sint perfectae. earumque camararum superiora coagmenta ex argilla cum
capillo subacta liniantur, inferior autem pars, quae ad pavimentum
spectat, primum testa cum calce trullissetur, deinde opere albario
sive tectorio poliatur. eaeque camarae in caldariis si duplices factae
fuerint, meliorem habebunt usum. non enim a vapore umor corrumpere
poterit materiem contignationis, sed inter duas camaras vagabitur.
magnitudines autem balinearum videntur fieri pro copia hominum,
<dummodo> sint ita dispositae. quanta longitudo fuerit, tertia dempta,
latitudo sit praeter scholam labri et alvei. labrum utique sub lumine
faciundum videtur, ne stantes circum suis umbris obscurent lucem.
scholas autem labrorum ita fieri oportet spatiosas uti cum priores
occupaverint loca, circum spectantes reliqui recte stare possint. alvei
autem latitudo inter parietem et pluteum ne minus sit pedes senos, ut
gradus inferior inde auferat et pulvinus duos pedes.
laconicum sudationesque sunt coniungendae tepidario, eaeque quam latae
fuerint, tantam altitudinem habeant ad imam curvaturam hemisphaerii.
mediumque lumen in hemisphaerio relinquatur ex eoque clupeum aeneum
catenis pendeat, per cuius reductiones et demissiones perficietur
sudationis temperatura. ipsumque ad circinum fieri oportere videtur, ut
aequaliter a medio flammae vaporisque vis per curvaturae rotundationes
pervagetur.
Nunc mihi videtur, etiamsi non sint italicae consuetudinis palaestrarum
aedificationes, traditas tamen explicare et quemadmodum apud Graecos
constituantur monstrare. in palaestris peristyla quadrata sive
oblonga ita sunt facienda uti duorum stadiorum habeant ambulationis
circumitionem, quod Graeci vocant διαυλον, ex quibus tres porticus
simplices disponantur, quarta quae ad meridianas regiones est conversa,
duplex, uti cum tempestates ventosae sint, non possit aspergo in
interiorem partem pervenire.
constituantur autem in tribus porticibus exhedrae spatiosae, habentes
sedes in quibus philosophi rhetores reliquique qui studiis delectantur
sedentes disputare possint. in duplici autem porticu conlocentur
haec membra. ephebeum in medio, hoc autem est exhedra amplissima
cum sedibus, quae tertia parte longior sit quam lata. sub dextra
coryceum, deinde proxime conisterium, a conisterio in versura porticus
frigida lavatio, quam Graeci λουτρον vocitant. ad sinistram ephebei
elaeothesium, proxime autem elaeothesium <tepidarium>, ab eoque iter
in propnigeum in versura porticus. proxima autem introrsus e regione
frigidarii conlocetur concamarata sudatio longitudine duplex quam
latitudo, quae habeat in versuris ex una parte laconicum ad eundem
modum quam supra scriptum est, compositum, ex adverso laconici calidam
lavationem. in palaestra peristyla, quemadmodum supra scriptum est, ita
debent esse distributa.
extra autem disponantur porticus tres, una ex peristylo exeuntibus,
duae dextra atque sinistra stadiatae, ex quibus una quae spectaverit ad
septentrionem, perficiatur duplex amplissima latitudine, altera simplex
ita facta uti in partibus quae fuerint circa parietes et quae erunt ad
columnas, margines habeat uti semitas non minus pedum denum mediumque
excavatum uti gradus sint in descensu a marginibus sesquipedem ad
planitiem, quae planities sit non minus pedes XII. ita qui vestiti
ambulaverint circum in marginibus, non inpedientur ab unctis se
exercentibus.
haec autem porticus ξυϲτοϲ apud Graecos vocitatur, quod athletae per
hiberna tempora in tectis stadiis exercentur. proxime autem xystum et
duplicem porticum designentur hypaethroe ambulationes, quas Graeci
παραδρομιδαϲ, nostri xysta appellant, in quas per hiemem ex xysto
sereno caelo athletae prodeuntes exercentur. faciunda autem xysta
sic videntur ut sint inter duas porticus silvae aut platanones et in
his perficiantur inter arbores ambulationes ibique ex opere signino
stationes. post xysta autem stadium ita figuratum ut possint hominum
copiae cum laxamento athletas certantes spectare. Quae in moenibus
necessaria videbantur esse ut apte disponantur, perscripsi.
de opportunitate autem portuum non est praetermittendum, sed quibus
rationibus tueantur naves in is ab tempestatibus explicandum. hi autem
naturaliter si sint bene positi habeantque acroteria sive promuntoria
procurrentia, ex quibus introrsus curvaturae sive versurae ex loci
natura fuerint conformatae, maximas utilitates videntur habere. circum
enim porticus sive navalia sunt facienda sive ex porticibus aditus ad
emporia, turresque ex utraque parte conlocandae, ex quibus catenae
traduci per machinas possint.
Sin autem non naturalem locum neque idoneum ad tuendas ab tempestatibus
naves habuerimus, ita videtur esse faciendum uti si nullum flumen in
his locis inpedierit sed erit ex una parte statio, tunc ex altera parte
structuris sive aggeribus expediantur progressus. et ita conformandae
portuum conclusiones. eae autem structurae quae in aqua sunt futurae,
videntur sic esse faciendae uti portetur pulvis a regionibus quae sunt
a Cumis continuatae ad promuntorium Minervae, isque misceatur uti in
mortario duo ad unum respondeant.
deinde tunc in eo loco qui definitus erit, arcae stipitibus robusteis
et catenis inclusae in aquam demittendae destinandaeque firmiter,
deinde intra ex trastillis inferior pars sub aqua exaequanda et
purganda, et caementis ex mortario, materia mixta quemadmodum supra
scriptum est, ibi congerendum, doneque compleatur structura spatium
quod fuerit inter arcas. hoc autem munus naturale habent ea loca quae
supra scripta sunt. Sin autem propter fluctus aut impetus aperti
pelagi destinae arcas non potuerint continere, tunc ab ipsa terra sive
crepidine pulvinus quam firmissime struatur, isque pulvinus exaequata
struatur planitia minus quam dimidiae partis, reliquum quod est proxime
litus, proclinatum latus habeat.
deinde ad ipsam aquam et latera pulvino circiter sesquipedales margines
struantur aequilibres ex planitia quae est supra scripta, tunc
proclinatio ea impleatur harena et exaequetur cum margine et planitia
pulvini. deinde insuper eam exaequationem pila quam magna constituta
fuerit ibi struatur, eaque cum erit extructa, relinquatur ne minus duos
menses ut siccescat. tunc autem succidatur margo quae sustinet harenam.
ita harena fluctibus subruta efficiet in mare pilae praecipitationem.
hac ratione quotienscumque opus fuerit, in aquam poterit esse
progressus.
In quibus autem locis pulvis non nascitur, his rationibus erit
faciendum uti arcae duplices ustilatis taleis et catenis conligatae
in eo loco qui finitus erit constituantur, et inter destinas creta in
aeronibus ex ulva palustri factis calcetur. cum ita bene calcatum et
quam densissime fuerit, tunc cocleis rotis tympanis conlocatis locus
qui ea saeptione finitus fuerit exinaniatur sicceturque, et ibi inter
saeptiones fundamenta fodiantur. si terrena erunt, usque ad solidum
crassiora quam qui murus supra futurus erit exinaniantur siccenturque,
et tunc structura ex caementis calce et harena compleantur.
sin autem mollis locus erit, palis ustilatis alneis aut oleagineis
configatur et carbonibus compleatur, quemadmodum in theatrorum et muri
fundationibus est scriptum. deinde tunc quadrato saxo murus ducatur
iuncturis quam longissimis, uti maxime medii lapides coagmentis
contineantur. tunc qui locus erit inter murum ruderatione sive
structura compleatur. ita erit uti possit turris insuper aedificari.
His perfectis navaliorum ea erit ratio ut constituantur spectantia
maxime ad septentrionem. nam meridianae regiones propter aestus cariem
tineam teredines reliquaque bestiarum nocentium genera procreant
alendoque conservant, eaque aedificia minime sunt materianda propter
incendia. de magnitudinibus autem finitio nulla debet esse, sed
faciunda ad maximum navium modum, uti etsi maiores naves subductae
fuerint, habeant cum laxamento ibi conlocationem. Quae necessaria ad
utilitatem in civitatibus publicorum locorum succurrere mihi potuerunt,
quemadmodum constituantur et perficiantur in hoc volumine scripsi,
privatorum autem aedificiorum utilitates et eorum symmetrias insequenti
volumine ratiocinabor.
LIBER SEXTUS.
Aristippus philosophus Socraticus naufragio cum eiectus ad Rhodiensium
litus animadvertisset geometrica schemata descripta, exclamavisse
ad comites ita dicitur ‘bene speremus, hominum enim vestigia video’
statimque in oppidum Rhodum contendit et recta gymnasium devenit,
ibique de philosophia disputans muneribus est donatus, ut non tantum se
ornaret sed etiam eis qui una fuerunt et vestitum et cetera quae opus
essent ad victum praestaret. cum autem eius comites in patriam reverti
voluissent interrogarentque eum quidnam vellet domum renuntiari, tunc
ita mandavit dicere, eiusmodi possessiones et viatica liberis oportere
parari quae etiam e naufragio una possent enatare.
namque ea vera praesidia sunt vitae quibus neque fortunae tempestas
iniqua neque publicarum rerum mutatio neque belli vastatio potest
nocere. non minus eam sententiam augendo Theophrastus, hortando doctos
potius esse quam pecuniae confidentes ita ponit, doctum ex omnibus
solum neque in alienis locis peregrinum neque amissis familiaribus
et necessariis inopem amicorum sed in omni civitate esse civem
difficilesque fortunae sine timore posse despicere casus, at qui non
doctrinarum sed felicitatis praesidiis putaret se esse vallatum,
labidis itineribus vadentem non stabili sed infirma conflictari vita.
Epicurus vero non dissimiliter ait pauca sapientibus fortunam tribuere,
quae autem maxima et necessaria sunt, animi mentisque cogitationibus
gubernari. haec ita etiam plures philosophi dixerunt. non minus poetae
qui antiquas comoedias graece scripserunt, easdem sententias versibus
in scaena pronuntiaverunt, ut Eucrates Chionides Aristophanes, maxime
etiam cum his Alexis, qui Athenienses ait oportere ideo laudari quod
omnium Graecorum leges cogunt parentes <ali> a liberis, Atheniensium
non omnes nisi eos qui liberos artibus erudissent. omnia enim munera
fortunae cum dantur ab ea faciliter adimuntur, disciplinae vero
coniunctae cum animis nullo tempore deficiunt, sed permanent stabiliter
ad summum exitum vitae.
itaque ego maximas infinitasque parentibus ago atque habeo gratias,
quod Atheniensium legem probantes me arte erudiendum curaverunt, et ea
quae non potest esse probata sine litteratura encyclioque doctrinarum
omnium disciplina. cum ergo et parentium cura et praeceptorum doctrinis
auctas haberem copias disciplinarum, philologis et philotechnis
rebus commentariorumque scripturis me delectans eas possessiones
animo paravi, e quibus haec est fructuum summa, nullas plus habendi
esse necessitates eamque esse proprietatem divitiarum maxime, nihil
desiderare. sed forte nonnulli haec levia iudicantes putant eos esse
sapientes qui pecunia sunt copiosi. itaque plerique ad id propositum
contendentes audacia adhibita cum divitiis etiam notitiam sunt
consecuti.
ego autem, Caesar, non ad pecuniam parandam ex arte dedi studium,
sed potius tenuitatem cum bona fama quam abundantiam cum infamia
sequendam probavi. ideo notities parum est adsecuta. sed tamen his
voluminibus editis, ut spero, etiam posteris ero notus. neque est
mirandum quid ita pluribus sim ignotus. ceteri architecti rogant et
ambiunt ut architectentur, mihi autem a praeceptoribus est traditum
rogatum non rogantem oportere suscipere curam, quod ingenuus color
movetur pudore petendo rem suspiciosam. nam beneficium dantes non
accipientes ambiuntur. quid enim putemus suspicari qui rogetur de
patrimonio sumptus faciendos committere gratiae petentis, nisi praedae
compendiique eius causa iudicet faciundum?
itaque maiores primum a genere probatis operam tradebant architectis,
deinde quaerebant si honeste essent educati, ingenuo pudori
non audaciae protervitatis committendum iudicantes. ipsi autem
artifices non erudiebant nisi suos liberos aut cognatos et eos viros
bonos instituebant, quibus tantarum rerum fides sine dubitatione
permitteretur. Cum autem animadverto ab indoctis et inperitis
tantae disciplinae magnitudinem iactari et ab is qui non modo <non>
architecturae sed omnino ne fabricae quidem notitiam habent, non possum
non laudare patres familiarum eos qui litteraturae fiducia confirmati
per se aedificantes ita iudicant, si inperitis sit committendum, ipsos
potius digniores esse ad suam voluntatem quam ad alienam pecuniae
consumere summam.
itaque nemo artem ullam aliam conatur domi facere, uti sutrinam
fullonicam aut ex ceteris quae sunt faciliores, nisi architecturam,
ideo quod qui profitentur non arte vera sed falso nominantur
architecti. quas ob res corpus architecturae rationesque eius putavi
diligentissime conscribendas, opinans id munus omnibus gentibus
non ingratum futurum. igitur quoniam in quinto de opportunitate
communium operum perscripsi, in hoc volumine privatorum aedificiorum
ratiocinationes et commensus symmetriarum explicabo.
Haec autem ita erunt recte disposita, si primo animadversum fuerit
quibus regionibus aut quibus inclinationibus mundi constituantur.
namque aliter Aegypto, aliter Hispania, non eodem modo Ponto,
dissimiliter Romae, item ceteris terrarum et regionum proprietatibus
oportere videntur constitui genera aedificiorum, quod alia parte
solis cursu premitur tellus, alia longe ab eo distat, alia per medium
temperatur. igitur uti constitutio mundi ad terrae spatium inclinatione
signiferi circuli et solis cursu disparibus qualitatibus naturaliter
est conlocata, ad eundem modum etiam ad regionum rationes caelique
varietates videntur aedificiorum debere dirigi conlocationes.
sub septentrione aedificia testudinata et maxime conclusa et non
patentia sed conversa ad calidas partes oportere fieri videntur. contra
autem sub impetu solis meridianis regionibus, quod premuntur a calore,
patentiora conversaque ad septentrionem et aquilonem sunt faciunda.
ita quod ultra natura laedit, arte erit emendandum. item reliquis
regionibus ad eundem modum <debet> temperari, quemadmodum caelum est ad
inclinationem mundi conlocatum.
Haec autem ex natura rerum sunt animadvertenda et consideranda
atque etiam ex membris corporibusque gentium observanda. namque sol
quibus locis mediocriter profundit vapores, in his conservat corpora
temperata, quaeque proxime currendo deflagrat, eripit exurendo
temperaturam umoris. contra vero refrigeratis regionibus, quod absunt a
meridie longe, non exhauritur a caloribus umor, sed ex caelo roscidus
aer in corpora fundens umorem efficit ampliores corporaturas vocisque
sonitus graviores. ex eo quoque quae sub septentrionibus nutriuntur
gentes inmanibus corporibus, candidis coloribus, directo capillo et
rufo, oculis caesiis, sanguine multo ab umoris plenitate caelique
refrigerationibus sunt conformati.
qui autem sunt proximi ad axem meridianum subiectique solis cursui,
brevioribus corporibus, colore fusco, crispo capillo, oculis nigris,
cruribus squalidis, sanguine exiguo solis impetu perficiuntur. itaque
etiam propter sanguinis exiguitatem timidiores sunt ferro resistere,
sed ardores ac febres sufferunt sine timore, quod nutrita sunt eorum
membra cum fervore. itaque corpora quae nascuntur sub septentrione a
febri sunt timidiora et inbecilla, sanguinis autem abundantia ferro
resistunt sine timore.
Non minus sonus vocis in generibus gentium dispares et varias habet
qualitates. ideo quod terminatio orientis et occidentis circa terrae
librationem, qua dividitur pars superior et inferior mundi, habere
videtur libratam naturali modo circumitionem, quem etiam mathematici
οριζοντα dicunt. igitur cum id habemus certum animo sustinentes, ab
labro quod est in regione septentrionali, linea traiecta ad id quod
est supra meridianum axem ab eoque altera obliqua in altitudinem ad
summum cardinem qui est post stellas septentrionum, sine dubitatione
animadvertemus ex eo esse schema trigoni mundo, uti organi quam
ϲαμβυκην graeci dicunt.
itaque quod est spatium proximum imo cardini ab axis linea in
meridianis finibus, sub eo loco quae sunt nationes propter brevitatem
altitudinis ad mundum sonitum vocis faciunt tenuem et acutissimum,
uti in organo chorda quae est proxima angulo. secundum eam autem
reliquae ad mediam Graeciam remissiores efficiunt in nationibus sonorum
scansiones, item a medio in ordinem crescendo ad extremos septentriones
sub altitudines caeli nationum spiritus sonitibus gravioribus a
natura rerum exprimuntur. ita videtur mundi conceptio tota propter
inclinationem consonantissime per solis temperaturam ad harmoniam esse
composita.
igitur quae nationes sunt inter axis meridiani cardinem ac
septentrionalis medio positae, uti in diagrammate musico medianae vocis
habent sonitum in sermone, quaeque progredientibus ad septentrionem
sunt nationes, quod altiores habent distantias ad mundum, spiritus
vocis habentes umore repulsos ad hypatas et proslambanomenon, a
natura rerum sonitu graviore coguntur uti. eadem ratione e medio
progredientibus ad meridiem gentes paranetarum <netarum>que acutissimam
sonitus vocis perficiunt tenuitatem.
hoc autem verum esse, ex umidis naturae locis graviora fieri et ex
fervidis acutiora, licet ita experiendo animadvertere. calices duo in
una fornace aeque cocti aequoque pondere ad crepitumque uno sonitu
sumantur. ex his unus in aquam demittatur, postea ex aqua eximatur,
tunc utrique tangantur. cum enim ita factum fuerit, largiter inter eos
sonitus discrepabit aequoque pondere non poterunt esse. ita et hominum
corpora uno genere figurationis et una mundi coniunctione concepta alia
propter regionis ardorem acutum spiritum aeris exprimunt tactu, alia
propter umoris abundantiam gravissimas effundunt sonorum qualitates.
Item propter tenuitatem caeli meridianae nationes ex acuta fervore
mente expeditius celeriusque moventur ad consiliorum cogitationes.
septentrionales autem gentes infusae crassitudine caeli, propter
obstantiam aeris umore refrigeratae stupentes habent mentes. hoc autem
ita esse a serpentibus licet aspicere, quae per calorem cum exhaustam
habent umoris refrigerationem, tunc acerrime moventur, per brumalia
autem et hiberna tempora ab mutatione caeli refrigeratae, inmotae sunt
stupore. ita non est mirandum, si acutiores efficit calidus aer hominum
mentes, refrigeratus autem contra tardiores.
cum sint autem meridianae nationes animis acutissimis infinitaque
sollertia consiliorum, simul ad fortitudinem ingrediuntur ibi
succumbunt, quod habent exsuctas ab sole animorum virtutes. qui vero
refrigeratis nascuntur regionibus, ad armorum vehementiam paratiores
sunt magnis virtutibus sine timore, sed tarditate animi sine
considerantia inruentes sine sollertia suis consiliis refragantur. cum
ergo haec ita sint ab natura rerum in mundo conlocata et omnes nationes
inmoderatis mixtionibus disparatae, veros inter spatium totius orbis
terrarum regionesque medio mundi populus Romanus possidet fines.