Cum forum constitutum fuerit, tum deorum inmortalium diebus festis

ludorum spectationibus eligendus est locus theatro quam saluberrimus,

uti in primo libro de salubritatibus in moenium conlocationibus

est scriptum. per ludos enim cum coniugibus et liberis persedentes

delectationibus detinentur et corpora propter voluptatem inmota

patentes habent venas, in quas insidunt aurarum flatus, qui si a

regionibus palustribus aut aliis regionibus vitiosis advenient,

nocentes spiritus corporibus infundent. itaque si curiosius eligetur

locus theatro, vitabuntur vitia.

etiamque providendum est ne impetus habeat a meridie. sol enim cum

implet eius rotunditatem, aer conclusus curvatura neque habens

potestatem vagandi versando confervescit et candens adurit excoquitque

et inminuit e corporibus umores. ideo maxime vitandae sunt his rebus

vitiosae regiones et eligendae salubres.

fundamentorum autem, si in montibus fuerint, facilior erit ratio,

sed si necessitas coegerit in plano aut palustri loco ea constitui,

solidationes substructionesque ita erunt faciendae, quemadmodum de

fundationibus aedium sacrarum in tertio libro est scriptum. insuper

fundamenta lapideis et marmoreis copiis gradationes ab substructione

fieri debent.

praecinctiones ad altitudines theatrorum pro rata parte faciendae

videntur, neque altiores quam quanta praecinctionis itineris sit

latitudo. si enim excelsiores fuerint, repellent et eicient e

superiore parte vocem nec patientur in sedibus summis, quae sunt supra

praecinctiones, verborum casus certa significatione ad aures pervenire.

et ad summam ita est gubernandum uti linea cum ad imum gradum et ad

summum extenta fuerit, omnia cacumina graduum angulosque tangat.

ita vox non inpedietur. aditus complures et spatiosos oportet

disponere, nec coniunctos superiores inferioribus sed ex omnibus locis

perpetuos et directos sine inversuris faciendos, uti cum populus

dimittatur de spectaculis, ne comprimatur, sed habeat ex omnibus locis

exitus separatos sine inpeditione. Etiam diligenter est animadvertendum

ne sit locus surdus, sed ut in eo vox quam clarissime vagari possit.

hoc vero fieri ita poterit, si locus electus fuerit ubi non inpediatur

resonantia.

vox autem est spiritus fluens aeris, tactu sensibilis auditu. ea

movetur circulorum rotundationibus infinitis, uti si in stantem aquam

lapide inmisso nascantur innumerabiles undarum circuli crescentes,

a centro quam latissime possint evagantes, nisi angustia loci

interpellaverit aut aliqua offensio quae non patitur designationes

earum undarum ad exitus pervenire. itaque cum interpellentur

offensionibus, primae redundantes insequentium disturbant designationes.

eadem ratione vox uti ad circinum efficit motiones, sed in aqua

circuli planitie in latitudine moventur, vox et in latitudine

progreditur et in altitudinem gradatim scandit. igitur ut in aqua

undarum designationibus, item in voce cum offensio nulla primam undam

interpellaverit, non disturbat secundam nec insequentes, sed omnes sine

resonantia perveniunt ad imorum et ad summorum aures. ergo veteres

architecti naturae vestigia persecuti indagationibus vocis scandentis

theatrorum perfecerunt gradationes, et quaesierunt per canonicam

mathematicorum et musicam rationem ut quaecumque vox esset in scaena,

clarior et suavior ad spectatorum perveniret aures.

uti enim organa aeneis lamminis aut corneis ηχειοιϲ ad chordarum

sonituum claritatem perficiuntur, sic theatrorum per harmonicen ad

augendam vocem ratiocinationes ab antiquis sunt constitutae.

Harmonice autem est musica litteratura obscura et difficilis, maxime

quidem quibus graecae litterae non sunt notae. quam si volumus

explicare, necesse est etiam graecis verbis uti, quod nonnulla eorum

latinas non habent appellationes. itaque ut potuero quam apertissime

ex Aristoxeni scripturis interpretabor et eius diagramma subscribam

finitionesque sonituum designabo, uti qui diligentius attenderit

facilius percipere possit.

vox enim mutationibus cum flectitur alias fit acuta alias gravis,

duobusque modis movetur, e quibus unus effectus habet continuatos

alter distantes. continuata vox neque in finitionibus consistit neque

in loco ullo, efficitque terminationes non apparentes, intervalla

autem media apparentia, uti sermone cum dicamus sol lux flos vox. nunc

enim nec unde incipit nec ubi desinit intellegitur, sed quod ex acuta

facta est gravis et ex gravi acuta, apparet auribus. per distantiam

autem e contrario. namque cum flectitur inmutatione vox statuit se

in alicuius sonitus finitione, deinde in alterius, et id ultro citro

crebre faciendo constans apparet sensibus, uti in cantionibus cum

flectentes vocem varietatem facimus modulationis. itaque intervallis ea

cum versatur, et unde initium fecit et ubi desiit apparet in sonorum

patentibus finitionibus, mediana autem latentia intervallis obscurantur.

Genera vero sunt modulationum tria, primum quod Graeci nominant

αρμονιαν, secundum χρωμα, tertium διατονον. est autem harmoniae

modulatio ab arte concepta, et ea re cantio eius maxime gravem et

egregiam habet auctoritatem. chroma subtili sollertia ac crebritate

modulorum suaviorem habet delectationem. diatoni vero quod naturalis

est, facilior est intervallorum distantia. in his tribus generibus

dissimiles sunt tetrachordorum dispositiones, quod harmonia

tetrachordum et tonos et diheses habet binas. dihesis autem est toni

pars quarta, ita in hemitonio duae diheses sunt conlocatae. chromati

duo hemitonia in ordine sunt composita, tertium trihemitonium est

intervallum. diatono toni duo sunt continuati, tertium hemitonium

finit tetrachordi magnitudinem. ita in tribus generibus tetrachorda

ex duobus tonis et hemitonio sunt peraequata, sed ipsa cum separatim

uniuscuiusque generis finibus considerantur, dissimilem habent

intervallorum designationem.

igitur intervalla tonorum et hemitoniorum tetrachordo in voce divisit

natura finiitque terminationes eorum mensuris intervallorum quantitate,

modisque certis distantibus constituit qualitates, quibus etiam

artifices qui organa fabricant ex natura constitutis utendo comparant

ad concentus convenientes eorum perfectiones.

Sonitus, qui graece φθογγοι dicuntur, in unoquoque genere sunt X et

VIII, e quibus VIII sunt in tribus generibus perpetui et stantes,

reliqui X cum non uniter modulantur sunt vagantes. stantes autem sunt

qui inter mobiles interpositi, continent tetrachordi coniunctionem et

e generum discriminibus suis finibus sunt permanentes, appellantur

autem sic, proslambanomenos, hypate hypaton, hypate meson, mese, nete

synhemmenon, paramese, nete diezeugmenon, nete hyperbolaeon. mobiles

autem sunt qui in tetrachordo inter inmotos dispositi in generibus

ex locis loca mutant, vocabula autem habent haec, parhypate hypaton,

lichanos hypaton, parhypate meson, lichanos meson, trite synhemmenon,

<paranete synhemmenon,> trite diezeugmenon, paranete diezeugmenon,

trite hyperbolaeon, paranete hyperbolaeon.

ei autem qua moventur, recipiunt virtutes alias, intervalla enim et

distantias habent crescentes. itaque parhypate, quae in harmonia

distat ab hypate <dimidium> hemitonium, in chroma transmutata habet

hemitonium. quae lichanos in harmonia dicitur, ab hypate distat

hemitonium, in chroma translata progreditur duo hemitonia, in diatono

distat ab hypate tria hemitonia. ita X sonitus propter translationes in

generibus efficiunt triplicem modulationum varietatem.

tetrachorda autem sunt quinque, primum gravissimum, quod graece dicitur

υπατον, secundum medianum, quod appellatur μεϲον, tertium coniunctum,

quod ϲυνημμενον dicitur, quartum disiunctum, quod διεζευγμενον

nominatur, quintum, quod est acutissimum, graece υπερβολαιον dicitur.

concentus quos natura hominis modulari potest, graece quae ϲυμφωνιαι

dicuntur, sunt sex, diatessaron, diapente, diapason, <diapason> et

diatessaron, <diapason> et diapente, et disdiapason.

ideoque et a numero nomina ceperunt, quod cum vox constiterit in una

sonorum finitione ab eaque se flectens mutaverit et pervenerit in

quartam terminationem, appellatur diatessaron, in quintam diapente [in

sextam diapason, in octavam et dimidiam diapason et diatessaron, in

nonam et dimidiam diapason et diapente, in XII disdiapason].

non enim inter duo intervalla, cum chordarum sonitus aut vocis cantus

factus fuerit, nec inter tria aut VI aut VII possunt consonantiae

fieri, sed uti supra scriptum est, diatessaron et diapente et ex

ordine ad disdiapason convenientiae ex natura vocis congruentis habent

finitiones, et ei concentus procreantur ex coniunctione sonituum [qui

graece φθογγοι dicuntur].

Ita ex his indagationibus mathematicis rationibus fiant vasa aerea pro

ratione magnitudinis theatri eaque ita fabricentur ut cum tangantur,

sonitum facere possint inter se diatessaron diapente et ex ordine ad

disdiapason. postea inter sedes theatri constitutis cellis, ratione

musica ibi conlocentur ita uti nullum parietem tangant circaque habeant

locum vacuum et ab summo capite spatium, ponanturque inversa et habeant

in parte quae spectat ad scaenam suppositos cuneos ne minus altos

semipedem, contraque eas cellas relinquantur aperturae inferiorum

graduum cubilibus longae pedes duo, altae semipedem.

designationes autem eorum, quibus in locis constituantur, sic

explicentur. si non erit ampla magnitudine theatrum, media altitudinis

transversa regio designetur et in ea tredecim cellae duodecim

aequalibus intervallis distantes confornicentur, uti ea echea quae

supra scripta sunt ad neten hyperbolaeon sonantia in cellis quae

sunt in cornibus extremis, utraque parte prima conlocentur, secunda

ab extremis diatessaron ad neten diezeugmenon, tertia diatessaron ad

paramesen, quarta ad neten synhemmenon, quinta diatessaron ad mesen,

sexta diatessaron ad hypaten meson, in medio unum diatessaron ad

hypaten hypaton.

ita hac ratiocinatione vox a scaena uti ab centro profusa se

circumagens tactuque feriens singulorum vasorum cava excitaverit auctam

claritatem et concentu convenientem sibi consonantiam. sin autem

amplior erit magnitudo theatri, tunc altitudo dividatur in partes IIII,

uti tres efficiantur regiones cellarum transverse designatae, una

harmoniae, altera chromatos, tertia diatoni. et ab imo quae erit prima,

ea ex harmonia conlocetur ita uti in minore theatro supra scriptum est.

in mediana autem prima in extremis cornibus ad chromaticen hyperbolaeon

habentia sonitum ponantur, in secundis ab his diatessaron ad

chromaticen diezeugmenon, in tertiis ad chromaticen synhemmenon,

quartis diatessaron ad chromaticen meson, quintis diatessaron ad

chromaticen hypaton, sextis ad paramesen, quod ea et ad chromaticen

hyperbolaeon diapente et ad chromaticen synhemmenon diatessaron habet

consonantiae communitatem.

in medio nihil est conlocandum, ideo quod sonituum nulla alia qualitas

in chromatico genere symphoniae consonantiam potest habere. in summa

vero divisione et regione cellarum in cornibus primis ad diatonon

hyperbolaeon fabricata vasa sonitu ponantur, in secundis diatessaron

ad diatonon <diezeugmenon>, tertiis ad diatonon synhemmenon, quartis

diatessaron ad diatonon meson, quintis diatessaron ad diatonon hypaton,

sextis diatessaron ad proslambanomenon, in medio ad mesen, quod ea et

ad proslambanomenon diapason et ad diatonon hypaton diapente habet

symphoniarum communitates.

haec autem si qui voluerit ad perfectum facile perducere, animadvertat

in extremo libro diagramma musica ratione designatum, quod Aristoxenus

magno vigore et industria generatim divisis modulationibus constitutum

reliquit. de quo si qui ratiocinationibus his attenderit, ab natura

vocis ad audientium delectationes facilius valuerit theatrorum efficere

perfectiones.

Dicet aliquis forte multa theatra quotannis Romae facta esse neque

ullam rationem harum rerum in his fuisse, sed errabit in eo, quod omnia

publica lignea theatra tabulationes habent complures, quas necesse

est sonare. hoc vero licet animadvertere etiam ab citharoedis, qui

superiore tono cum volunt canere, avertunt se ad scaenae valvas et ita

recipiunt ab earum auxilio consonantiam vocis. cum autem ex solidis

rebus theatra constituuntur, id est ex structura caementorum, lapide,

marmore, quae sonare non possunt, tunc echeis haec rationes sunt

explicandae.

sin autem quaeritur in quo theatro ea sint facta, Romae non possumus

ostendere sed in Italiae regionibus et in pluribus Graecorum

civitatibus, etiamque auctorem habemus Lucium Mummium, qui diruto

theatro Corinthiorum ea aenea Romam deportavit et de manubiis ad aedem

Lunae dedicavit. multi etiam sollertes architecti, qui in oppidis

non magnis theatra constituerunt, propter inopiam fictilibus doliis

ita sonantibus electis hac ratiocinatione compositis perfecerunt

utilissimos effectus.

Ipsius autem theatri conformatio sic est facienda uti quam magna

futura est perimetros imi, centro medio conlocato circumagatur linea

rotundationis, in eaque quattuor scribantur trigona paribus lateribus

et intervallis, quae extremam lineam circinationis tangant, quibus

etiam in duodecim signorum caelestium <descriptione> astrologi ex

musica convenientia astrorum ratiocinantur. ex his trigonis cuius

latus fuerit proximum scaenae, ea regione qua praecidit curvaturam

circinationis, ibi finiatur scaenae frons, et ab eo loco per centrum

parallelos linea ducatur, quae disiungat proscaenii pulpitum et

orchestrae regionem.

ita latius factum fuerit pulpitum quam Graecorum, quod omnes artifices

in scaena dant operam, in orchestra autem senatorum sunt sedibus loca

designata. et eius pulpiti altitudo sit ne plus pedum quinque, uti qui

in orchestra sederint, spectare possint omnium agentium gestus. cunei

spectaculorum in theatro ita dividantur uti anguli trigonorum, qui

currunt circum curvaturam circinationis, dirigant ascensus scalasque

inter cuneos ad primam praecinctionem, supra autem alternis itineribus

superiores cunei medii dirigantur.

i autem qui sunt in imo et dirigunt scalaria, erunt numero VII,

reliqui quinque scaenae designabunt compositionem, et unus medius

contra se valvas regias habere debet, et qui erunt dextra ac sinistra

hospitaliorum designabunt compositionem, extremi duo spectabunt itinera

versurarum. gradus spectaculorum ubi subsellia componantur ne minus

alti sint palmipedem, <ne plus pedem> et digitos sex, latitudines eorum

ne plus pedes duo semis, ne minus pedes duo constituantur.

tectum porticus quod futurum est in summa gradatione, cum scaenae

altitudine libratum prospiciatur, ideo quod vox crescens aequaliter ad

summas gradationes et tectum perveniet. namque si non erit aequale,

quo minus fuerit altum, vox praeripietur ad eam altitudinem ad quam

perveniet primo.

orchestra inter gradus imos quam diametron habuerit, eius sexta pars

sumatur, et in cornibus utrimque ad aditus eius mensurae perpendiculo

inferiores sedes praecidantur, et qua praecisio fuerit, ibi

constituantur itinerum supercilia. ita enim satis altitudinis habebunt

eorum confornicationes.

scaenae longitudo ad orchestrae diametron duplex fieri debet. podii

altitudo ab libramento pulpiti cum corona et lysi duodecuma orchestrae

diametri. supra podium columnae cum capitulis et spiris altae quarta

parte eiusdem diametri, epistylia et ornamenta earum columnarum

altitudinis quinta parte. pluteum insuper cum unda et corona inferioris

plutei dimidia parte. supra id pluteum columnae quarta parte minore

altitudine sint quam inferiores, epistylia et ornamenta earum

columnarum quinta parte. item si tertia episcenos futura erit, mediani

plutei summum sit dimidia parte, columnae summae medianarum minus altae

sint quarta parte, epistylia cum coronis earum columnarum item habeant

altitudinis quintam partem.

Nec tamen in omnibus theatris symmetriae ad omnes rationes et effectus

possunt respondere, sed oportet architectum animadvertere quibus

proportionibus necesse sit sequi symmetriam et quibus ad loci naturam

aut magnitudinem operis temperari. sunt enim res quas et in pusillo et

in magno theatro necesse est eadem magnitudine fieri propter usum, uti

gradus diazomata pluteos itinera ascensus pulpita tribunalia et si qua

alia intercurrunt ex quibus necessitas cogit discedere ab symmetria ne

inpediatur usus. non minus si qua exiguitas copiarum, id est marmoris,

materiae reliquarumque rerum quae parantur, in opere fuerit, paulum

demere aut adicere, dum id ne nimium inprobe fiat sed cum sensu, non

erit alienum. hoc autem erit si architectus erit usu peritus, praeterea

ingenio mobili sollertiaque non fuerit viduatus.

Ipsae autem scaenae suas habent rationes explicatas ita uti mediae

valvae ornatus habeant aulae regiae, dextra ac sinistra hospitalia,

secundum autem spatia ad ornatus comparata, quae loca Graeci περιακτουϲ

dicunt ab eo quod machinae sunt in his locis versatiles trigonoe

habentes singulae tres species ornationis, quae cum aut fabularum

mutationes sunt futurae seu deorum adventus cum tonitribus repentinis,

versentur mutentque speciem ornationis in fronte. secundum ea loca

versurae sunt procurrentes, quae efficiunt una a foro, altera a peregre

aditus in scaenam.

genera autem sunt scaenarum tria, unum quod dicitur tragicum, alterum

comicum, tertium satyricum. horum autem ornatus sunt inter se dissimili

disparique ratione, quod tragicae deformantur columnis et fastigiis

et signis reliquisque regalibus rebus, comicae autem aedificiorum

privatorum et maenianorum habent speciem prospectusque fenestris

dispositos imitatione, communium aedificiorum rationibus, satyricae

vero ornantur arboribus speluncis montibus reliquisque agrestibus rebus

in topiodis speciem deformatis.

In Graecorum theatris non omnia isdem rationibus sunt facienda,

quod primum in ima circinatione ut in latino trigonorum IIII,

in eo quadratorum trium anguli circinationis lineam tangunt, et

cuius quadrati latus est proximum scaenae praeciditque curvaturam

circinationis, ea regione designatur finitio proscaenii. et ab

ea regione ad extremam circinationem curvaturae parallelos linea

designatur, in qua constituitur frons scaenae, per centrumque

orchestrae a proscaenii regione parallelos linea describitur et qua

secat circinationis lineas dextra ac sinistra in cornibus hemicyclii

centra signantur, et circino conlocato in dextro ab intervallo sinistro

circumagitur circinatio ad proscaenii sinistram partem, item centro

conlocato in sinistro cornu ab intervallo dextro circumagitur ad

proscaenii dextram partem.

ita e tribus centris hac descriptione ampliorem habent orchestram

Graeci et scaenam recessiorem minoreque latitudine pulpitum, quod

λογειον appellant, ideo quod eo se tragici et comici actores in scaena

peragunt, reliqui autem artifices suas per orchestram praestant

actiones, itaque ex eo scaenici et thymelici graece separatim

nominantur. eius logei altitudo non minus debet esse pedum X, non plus

duodecim. gradationes scalarum inter cuneos et sedes contra quadratorum

angulos dirigantur ad primam praecinctionem, a praecinctione inter eas

iterum mediae dirigantur, et ad summam quotiens praecinguntur, altero

tanto semper amplificantur.

Cum haec omnia summa cura sollertiaque explicata sunt, tunc etiam

diligentius est animadvertendum uti sit electus locus, in quo leniter

adplicet se vox neque repulsa resiliens incertas auribus referat

significationes. sunt enim nonnulli loci naturaliter inpedientes vocis

motus, uti dissonantes qui graece dicuntur κατηχουντεϲ, circumsonantes

qui apud eos nominantur περιηχουντεϲ, item resonantes qui dicuntur

αντηχουντεϲ, consonantesque quos appellant ϲυνηχουταϲ. dissonantes sunt

in quibus vox prima cum est elata in altitudinem, offensa superioribus

solidis corporibus repulsaque residens in imo opprimit insequentis

vocis elationem, circumsonantes autem in quibus circumvagando coacta

exsolvens in medio, sine extremis casibus sonans ibi extinguatur

incerta verborum significatione, resonantes vero in quibus cum in

solido tactu percussa resiliat, imagines exprimendo novissimos casus

duplices faciat auditu.

item consonantes sunt in quibus ab imis auxiliata cum incremento

scandens egrediatur ad aures diserta verborum claritate. ita si

in locorum electione fuerit diligens animadversio, emendatus erit

prudentia ad utilitatem in theatris vocis effectus. formarum autem

descriptiones inter se discriminibus his erunt notatae uti quae ex

quadratis designentur, Graecorum habeant usus, latina e paribus

lateribus trigonorum. ita his praescriptionibus qui voluerit uti,

emendatas efficiet theatrorum perfectiones.

Post scaenam porticus sunt constituendae, uti cum imbres repentini

ludos interpellaverint, habeat populus quo se recipiat ex theatro

choragiaque laxamentum habeant ad comparandum. uti sunt porticus

Pompeianae itemque Athenis porticus Eumenicae Patrisque Liberi fanum,

et exeuntibus e theatro sinistra parte odeum, quod Themistocles

columnis lapideis dispositis, navium malis et antemnis e spoliis

Persicis pertexit, idem autem etiam incensum Mithridatico bello rex

Ariobarzanes restituit, Zmyrnae Stratoniceum, Trallibus porticus ex

utraque parte scaenae supra stadium, ceterisque civitatibus quae

diligentiores habuerunt architectos circa theatra sunt porticus et

ambulationes.

quae videntur ita oportere conlocari uti duplices sint habeantque

exteriores columnas doricas cum epistyliis et ornamentis ex ratione

modulationis perfectas. latitudines autem earum ita oportere fieri

videntur uti quanta altitudine columnae fuerint exteriores, tantam

latitudinem habeant ab inferiore parte columnarum extremarum ad medias

et a medianis ad parietes qui circumcludunt porticus ambulationes.

medianae autem columnae quinta parte altiores sint quam exteriores, sed

aut ionico aut corintho genere deformentur.

columnarum autem proportiones et symmetriae non erunt isdem rationibus

quibus in aedibus sacris scripsi. aliam enim in deorum templis

debent habere gravitatem, aliam in porticibus et ceteris operibus

subtilitatem. itaque si dorici generis erunt columnae, dimetiantur

earum altitudines cum capitulis in partes XV. ex eis partibus una

constituatur et fiat modulus, ad cuius moduli rationem omnis operis

erit explicatio. et in imo columnae crassitudo fiat duorum modulorum,

intercolumnium quinque et moduli dimidia parte, altitudo columnae

praeter capitulum XIIII modulorum, capituli altitudo moduli unius,

latitudo modulorum duorum et moduli sextae partis. ceteri operis

modulationes uti in aedibus sacris in libro IIII scriptum est ita

perficiantur.

sin autem ionicae columnae fient, scapus praeter spiram et capitulum in

octo et dimidiam partem dividatur et ex his una crassitudini columnae

detur, <spira> cum plintho dimidia crassitudine constituatur, capituli

ratio ita fiat uti in libro tertio est demonstratum. si corinthia erit,

scapus et spira uti in ionica, capitulum autem quemadmodum in quarto

libro est scriptum, ita habeant rationem. in stylobatisque adiectio

quae fit per scamillos inpares, ex descriptione quae supra scripta

est in libro tertio sumatur. epistylia coronae ceteraque omnia ad

columnarum rationem ex scriptis voluminum superiorum explicentur.

Vitruvii De architectura libri decem · 第 39 / 51 段