capitula corona est conlocanda in proiectura dimidiae et sextae partis
habens cymatium doricum in imo, alterum in summo. ita cum cymatiis
corona crassa ex dimidia moduli. dividendae autem sunt in corona ima
ad perpendiculum triglyphorum et medias metopas viarum directiones et
guttarum distributiones, ita uti guttae sex in longitudinem, tres in
latitudinem pateant. reliqua spatia, quod latiores sunt metopae quam
triglyphi, pura relinquantur aut fulmina scalpantur, ad ipsumque mentum
coronae incidatur linea quae scotia dicitur. reliqua omnia, tympana
et simae coronae, quemadmodum supra scriptum est in ionicis, ita
perficiantur.
Haec ratio in operibus diastylis erit constituta. si vero systylon et
monotriglyphon opus erit faciundum, frons aedis, si tetrastylos erit,
dividatur in partes XVIIII S, si hexastylos erit, dividatur in partes
XXVIIII S. ex his pars una erit modulus, ad quem uti supra scriptum est
dividatur.
ita supra singula epistylia et metopae et triglyphi bini erunt
conlocandi, in angularibus hoc amplius dimidiatus et quantum est
spatium hemitriglyphi id accedit. in mediano contra fastigium trium
triglyphorum et trium metoparum spatium distabit, quo latius medium
intercolumnium accedentibus ad aedem habeat laxamentum et adversus
simulacra deorum aspectus dignitatem.
Columnas autem striari XX striis oportet. quae si planae erunt, angulos
habeant XX designatos. sin autem excavabuntur, sic est forma facienda
uti quam magnum est intervallum striae, tam magnis striaturae paribus
lateribus quadratum describatur, in medio autem quadrato circini
centrum conlocetur et agatur linea rotundationis, quae quadrationis
angulos tangat, et quantum erit curvaturae inter rotundationem et
quadratam descriptionem, tantum ad formam excaventur. ita dorica
columna sui generis striaturae habebit perfectionem.
de adiectione eius qua media adaugetur, uti in tertio volumine de
ionicis est perscripta, ita et in his transferatur. Quoniam exterior
species symmetriarum et corinthiorum et doricorum et ionicorum
est perscripta, necesse est etiam interiores cellarum pronaique
distributiones explicare.
distribuitur autem longitudo aedis uti latitudo sit longitudinis
dimidiae partis, ipsaque cella parte quarta longior sit, quam est
latitudo, cum pariete, qui paries valvarum habuerit conlocationem.
reliquae tres partes pronai ad antas parietum procurrant, quae antae
columnarum crassitudinem habere debent. et si aedis erit latitudine
maior quam pedes XX, duae columnae inter duas antas interponantur, quae
disiungant pteromatos et pronai spatium. item intercolumnia tria, quae
erunt inter antas et columnas, pluteis marmoreis sive ex intestino
opere factis intercludantur ita uti fores habeant, per quas itinera
pronao fiant.
item si maior erit latitudo quam pedes XL, columnae contra regiones
columnarum, quae inter antas sunt, introrsus conlocentur. et eae
altitudinem habeant aeque quam quae sunt in fronte, crassitudines autem
earum extenuentur his rationibus uti si octava parte erunt quae sunt in
fronte, hae fiant X parte, sin autem VIIII aut decima, pro rata parte.
in concluso enim aere si quae extenuatae erunt, non discernentur. sin
autem videbuntur graciliores, cum exterioribus fuerint striae <XX aut>
XXIIII, in his faciendae erunt XXVIII aut XXXII. ita quod detrahitur de
corpore scapi, striarum numero adiecto adaugebitur ratione quo minus
videatur, et ita exaequabitur dispari ratione columnarum crassitudo.
hoc autem efficit ea ratio quod oculus plura et crebriora signa
tangendo maiore visus circumitione pervagatur. namque si duae columnae
aeque crassae lineis circummetientur, e quibus una sit non striata
et altera striata, et circa striglium cava et angulos striarum linea
corpora tangat, tametsi columnae aeque crassae fuerint, lineae quae
circumdatae erunt <non erunt> aequales, quod striarum et striglium
circumitus maiorem efficit lineae longitudinem. sin autem hoc ita
videbitur, non est alienum in angustis locis et in concluso spatio
graciliores columnarum symmetrias in opere constituere, cum habeamus
adiutricem striaturae temperaturam.
ipsius autem cellae parietum crassitudinem pro rata parte magnitudinis
fieri oportet, dum antae eorum crassitudinibus columnarum sint
aequales. et si ex structis futuri sunt, quam minutissimis caementis
struantur, sin autem quadrato saxo aut marmore, maxime modicis
paribusque videtur esse faciundum, quod media coagmenta medii lapides
continentes firmiorem facient omnis operis perfectionem, item circum
coagmenta et cubilia eminentes expressiones graphicoteran efficient in
aspectu delectationem.
Regiones autem quas debent spectare aedes sacrae deorum inmortalium,
sic erunt constituendae uti si nulla ratio inpedierit liberaque fuerit
potestas, aedis signumque quod erit in cella conlocatum spectet ad
vespertinam caeli regionem, uti qui adierint ad aram immolantes aut
sacrificia facientes spectent ad partem caeli orientis ad simulacrum
quod erit in aede, et ita vota suscipientes contueantur eadem
exorientem caelum ipsaque simulacra videantur exorientia contueri
supplicantes et sacrificiantes.
sin autem loci natura interpellaverit, tunc convertendae sunt earum
regionum constitutiones, uti quam plurima pars moenium e templis
deorum conspiciatur. item si secundum flumina aedes sacrae fient,
ita uti Aegypto circa Nilum, ad fluminis ripas videntur spectare
debere. similiter si circum vias publicas erunt aedificia deorum, ita
constituantur uti praetereuntes possint respicere et in conspectu
salutationes facere.
Ostiorum autem et eorum antepagmentorum in aedibus hae sunt rationes
uti primum constituantur quo genere sint futura. genera sunt enim
thyromaton haec, doricum, ionicum, atticurges. Dorici symmetriae
conspiciuntur his rationibus uti corona summa, quae supra antepagmentum
superius inponitur, aeque librata sit capitulis summis columnarum quae
in pronao fuerint. lumen autem thyretri constituatur sic uti quae
altitudo aedis a pavimento ad lacunaria fuerit, dividatur in partes
tres semis et ex eis duae partes <semis> lumini valvarum altitudine
constituantur. haec autem dividatur in partes XII et ex eis quinque et
dimidia latitudo luminis fiat in imo. et in summo contrahatur si erit
lumen ab imo ad sedecim pedes, antepagmenti III parte, si XVI pedum ad
XXV, superior pars luminis contrahatur antepagmenti parte IIII, si ab
pedibus XXV ad XXX, summa pars contrahatur antepagmenti parte VIII.
reliqua quo altiora erunt, ad perpendiculum videntur oportere conlocari.
ipsa autem antepagmenta contrahantur in summo suae crassitudinis XIIII
parte. supercilii crassitudo quanta antepagmentorum in summa parte erit
crassitudo. cymatium faciundum est antepagmenti parte sexta, proiectura
autem quanta est eius crassitudo. scalpendum est cymatium lesbium
cum astragalo. supra cymatium quod erit in supercilio, conlocandum
est hyperthyrum crassitudine supercilii, et in eo scalpendum est
cymatium doricum, astragalum lesbium. summa scalpatur corona plana
cum cymatio, proiectura autem eius erit quanta altitudo. supercilii
quod supra antepagmenta inponitur, dextra atque sinistra proiecturae
sic sunt faciundae uti crepidines excurrant et in unguem ipso cymatio
coniungantur.
Sin autem ionico genere futura erunt, lumen altum ad eundem modum
quemadmodum in doricis fieri videtur. latitudo constituatur ut
altitudo dividatur in partes duas et dimidiam, eiusque partis
unius ima luminis fiat latitudo. contracturae ita uti in doricis.
crassitudo antepagmentorum altitudinis luminis in fronte XIIII parte,
cymatium huius crassitudinis sexta. reliqua pars praeter cymatium
dividatur in partes XII. harum trium prima corsa fiat cum astragalo,
secunda quattuor, tertia quinque, et eae aeque corsae cum astragalis
circumcurrant.
hyperthyra autem ad eundem modum componantur quemadmodum in doricis,
pro ratis partibus. ancones, sive parotides vocantur, excalptae dextra
ac sinistra praependeant ad imi supercilii libramentum praeter folium.
eae habeant in fronte crassitudinem ex antepagmenti tribus partibus
<duarum>, in imo quarta parte graciliorem quam superiora. Fores ita
compingantur uti scapi cardinales sint ex latitudine luminis totius XII
parte. inter duos scapos tympana ex XII partibus habeant ternas partes.
inpagibus distributiones ita fient uti divisis altitudinibus in
partes V duae superiori, tres inferiori designentur. super medium
medii inpages conlocentur, ex reliquis alii in summo alii in imo
compingantur. altitudo inpagis fiat tympani tertia parte, cymatium
sexta parte inpagis. scaporum latitudines inpagis dimidia parte, item
replum de inpage dimidia et sexta parte. scapi qui sunt secundum
antepagmenta, dimidium inpagis constituantur. sin autem valvatae erunt,
altitudines ita manebunt, in latitudinem adiciatur amplius foris
latitudo. si quadriforis futura est, altitudo adiciatur.
Atticurge autem isdem rationibus perficiuntur quibus dorica. praeterea
corsae sub cymatiis in antepagmentis circumdantur, quae ita distribui
debent uti antepagmenti praeter cymatium ex partibus VII habeant duas
partes. ipsaque non fiunt clostrata neque bifora sed valvata, et
aperturas habent in exteriores partes. Quas rationes aedium sacrarum in
formationibus oporteat fieri <doricis> ionicis corinthiisque operibus,
quoad potui attingere, veluti legitimis moribus exposui. nunc de
tuscanicis dispositionibus quemadmodum institui oporteat dicam.
locus, in quo aedis constituetur, cum habuerit in longitudine sex
partes, una adempta reliquum quod erit latitudini detur. longitudo
autem dividatur bipertito et quae pars erit interior, cellarum
spatiis designetur, quae erit proxima fronti, columnarum dispositioni
relinquatur.
item latitudo dividatur in partes X. ex his ternae partes dextra ac
sinistra cellis minoribus sive ibi alae futurae sunt dentur, reliquae
quattuor mediae aedi attribuantur. spatium quod erit ante cellas in
pronao, ita columnis designetur ut angulares contra antas, parietum
extremorum e regione, conlocentur, duae mediae e regione parietum qui
inter antas et mediam aedem fuerint, ita distribuantur, et inter antas
et columnas priores per medium isdem regionibus alterae disponantur.
eaeque sint ima crassitudine altitudinis parte VII, altitudo tertia
parte latitudinis templi, summaque columna quarta parte crassitudinis
imae contrahatur.
spirae earum altae dimidia parte crassitudinis fiant. habeant spirae
earum plinthum ad circinum altam suae crassitudinis dimidia parte,
torum insuper cum apophysi crassum quantum plinthus. capituli altitudo
dimidia crassitudinis. abaci latitudo quanta ima crassitudo columnae.
capitulique crassitudo dividatur in partes tres, e quibus una plintho,
quae est abaco, detur, altera echino, tertia hypotrachelio cum apophysi.
supra columnas trabes compactiles inponantur altitudinis modulis is
qui a magnitudine operis postulabuntur, eaeque trabes eam habeant
crassitudinem, quanta summae columnae erit hypotrachelium, et ita sint
compactae subscudibus et securiculis ut compactura duorum digitorum
habeant laxationem. cum enim inter se se tangunt et non spiramentum et
perflatum venti recipiunt, concalefaciuntur et celeriter putrescunt.
supra trabes et supra parietes traiecturae mutulorum parte IIII
altitudinis columnae proiciantur, item in eorum frontibus antepagmenta
figantur, supraque tympanum fastigii structura seu de materia
conlocetur. fastigium, columen, cantherii, templa ita sunt conlocanda
ut stillicidium tecti absoluti tertiario respondeat.
Fiunt autem aedes rotundae, e quibus aliae monopteroe sine cella
columnatae constituuntur, aliae peripteroe dicuntur. quae sine cella
fiunt, tribunal habent et ascensum ex sua diametro tertiae partis.
insuper stylobatas columnae constituuntur tam altae quanta ab extremis
parietibus est diametros stylobatarum, crassae altitudinis suae
cum capitulis et spiris decumae partis. epistylium altum columnae
crassitudinis dimidia parte. zophorus et reliqua quae insuper
inponuntur, ita uti in III volumine de symmetriis scripsi.
Sin autem peripteros ea aedis constituetur, duo gradus et stylobata ab
imo constituantur, deinde cellae paries conlocetur cum recessu eius a
stylobata circa partem latitudinis quintam, medioque valvarum locus
ad aditus relinquatur, eaque cella tantam habeat diametrum praeter
parietes et circumitionem quantam altitudinem columna supra stylobatam.
columnae circum cellam isdem <proportionibus> symmetriisque disponantur.
in medio tecti ratio ita habeatur uti quanta diametros totius operis
erit futura dimidia altitudo fiat tholi praeter florem, flos autem
tantam habeat magnitudinem quantam habuerit in columna capitulum,
praeter pyramidem. reliqua uti supra scripta sunt, isdem proportionibus
atque symmetriis facienda videntur.
Item generibus aliis constituuntur aedes ex isdem symmetriis ordinatae
et alio genere dispositiones habentes, uti est Castoris in circo
Flaminio, et inter duos lucos Veiovis, item argutius Nemori Dianae
columnis adiectis dextra ac sinistra ad umeros pronai. hoc autem
genere primo factae sunt Athenis in arce et in Attica Sunio Palladis
Minervae. earum non aliae sed eaedem sunt proportiones. cellae enim
longitudinibus duplices sunt ad latitudines uti reliquae, sed is omnia
quae solent esse in frontibus, ad latera sunt translata.
nonnulli etiam de tuscanicis generibus sumentes columnarum
dispositiones transferunt in corinthiorum et ionicorum operum
ordinationes, et quibus in locis in pronao procurrunt antae, in
isdem e regione cellae parietum columnas binas conlocantes efficiunt
tuscanicorum et graecorum operum communem ratiocinationem.
alii vero removentes parietes aedis et adplicantes ad intercolumnia,
pteromatos spatiis sublatis efficiunt amplum laxamentum cellae,
reliqua autem proportionibus et symmetriis isdem conservantes aliud
genus figurae nominisque videntur pseudoperipterum procreavisse. haec
autem genera propter usum sacrificiorum convertuntur. non enim omnibus
diis isdem rationibus aedes sunt faciundae, quod alius alia varietate
sacrorum religionum habet effectus.
Omnes aedium sacrarum ratiocinationes uti mihi traditae sunt exposui
ordinesque et symmetrias earum partitionibus distinxi, et quarum
dispares sunt figurae et quibus discriminibus inter se sunt disparatae
quoad potui significare scriptis exposui. nunc de aris deorum
inmortalium uti aptam constitutionem habeant ad sacrificiorum rationem
dicam.
arae spectent ad orientem et semper inferiores sint conlocatae
quam simulacra quae fuerint in aede, uti suspiciant divinitatem
qui supplicant et sacrificant. <eae> disparibus altitudinibus ad
sui cuiusque dei decorem componantur. altitudines autem earum sic
sunt explicandae uti Iovi omnibusque caelestibus quam excelsissimae
constituantur, Vestae Terrae Matrique humiles conlocentur. ita
idoneae his institutionibus explicabuntur in meditationibus ararum
deformationes. Explicatis aedium sacrarum compositionibus in hoc libro,
insequenti de communium operum reddemus distributionibus explicationes.
LIBER QUINTUS.
Qui amplioribus voluminibus, imperator, ingenii cogitationes
praeceptaque explicaverunt, maximas et egregias adiecerunt suis
scriptis auctoritates. quod etiam velim nostris quoque studiis res
pateretur, ut amplificationibus auctoritas et in his praeceptis
augeretur, sed id non est quemadmodum putatur expeditum. non enim de
architectura sic scribitur uti historia aut poemata. historiae per
se tenent lectores. habent enim novarum rerum varias expectationes.
poematorum vero metra et pedes ac verborum elegans dispositio et
sententiarum inter personas distinctas ad versum pronuntiatio
prolectando sensus legentium perducit sine offensa ad summam scriptorum
terminationem.
id autem in architecturae conscriptionibus non potest fieri, quod
vocabula ex artis propria necessitate concepta inconsueto sermone
obiciunt sensibus obscuritatem. cum ergo ea per se non sint aperta
nec pateant eorum in consuetudine nomina, tum etiam praeceptorum late
vagantes scripturae, si non contrahantur et paucis et perlucidis
sententiis explicentur, frequentia multitudineque sermonis inpediente
incertas legentium efficient cogitationes. itaque occultas nominationes
commensusque e membris operum pronuntians, ut memoriae tradantur,
breviter exponam. sic enim expeditius ea recipere poterunt mentes.
non minus cum animadvertissem distentam occupationibus civitatem
publicis et privatis negotiis, paucis iudicavi scribendum, uti angusto
spatio vacuitatis ea legentes breviter percipere possent. Etiamque
Pythagorae quique eius haeresim fuerant secuti placuit cybicis
rationibus praecepta in voluminibus scribere, constitueruntque cybum
CCXVI versus eosque non plus tres in una conscriptione oportere esse
putaverunt.
cybus autem est corpus ex lateribus aequali latitudine planitiarum
perquadratum. is cum est iactus, quam in partem incubuit dum est
intactus inmotam habet stabilitatem, uti sunt etiam tesserae quas in
alveolo ludentes iaciunt. hanc autem similitudinem ex eo sumpsisse
videntur quod is numerus versuum uti cybus in quemcumque sensum
insederit, inmotam efficiat ibi memoriae stabilitatem. graeci quoque
poetae comici interponentes e choro canticum diviserunt spatia
fabularum. ita partes cybica ratione facientes intercapedinibus levant
actorum pronuntiationes.
Cum ergo haec naturali modo sint a maioribus observata animoque
advertam inusitatas et obscuras multis res esse mihi scribendas, quo
facilius ad sensus legentium pervenire possint, brevibus voluminibus
iudicavi scribere. ita enim expedita erunt ad intellegendum. eorumque
ordinationes institui uti non sint quaerentibus separatim colligenda,
sed e corpore uno et in singulis voluminibus generum haberent
explicationes. itaque, Caesar, tertio et quarto volumine aedium
sacrarum rationes exposui, hoc libro publicorum locorum expediam
dispositiones. primumque forum uti oporteat constitui dicam, quod in eo
et publicarum et privatarum rerum rationes per magistratus gubernantur.
Graeci in quadrato amplissimis et duplicibus porticibus fora
constituunt crebrisque columnis et lapideis aut marmoreis epistyliis
adornant et supra ambulationes in contignationibus faciunt. Italiae
vero urbibus non eadem est ratione faciendum, ideo quod a maioribus
consuetudo tradita est gladiatoria munera in foro dari.
igitur circum spectacula spatiosiora intercolumnia distribuantur
circaque in porticibus argentariae tabernae maenianaque superioribus
coaxationibus conlocentur, quae et ad usum et ad vectigalia publica
recte erunt disposita. Magnitudines autem ad copiam hominum oportet
fieri, ne parvum spatium sit ad usum aut ne propter inopiam populi
vastum forum videatur. latitudo autem ita finiatur uti longitudo in
tres partes cum divisa fuerit, ex his duae partes ei dentur. ita
enim erit oblonga eius formatio et ad spectaculorum rationem utilis
dispositio.
columnae superiores quarta parte minores quam inferiores sunt
constituendae, propterea quod oneri ferendo quae sunt inferiora
firmiora debent esse quam superiora, non minus quod etiam nascentium
oportet imitari naturam, ut in arboribus teretibus, abiete cupresso
pinu, e quibus nulla non crassior est ab radicibus, deinde cum
crescendo procedit in altitudinem naturali contractura peraequatur
nascens ad cacumen. ergo si natura nascentium ita postulat, recte est
constitutum et altitudinibus et crassitudinibus superiora inferiorum
fieri contractiora.
Basilicarum loca adiuncta foris quam calidissimis partibus oportet
constitui, ut per hiemem sine molestia tempestatium se conferre in eas
negotiatores possint, earumque latitudines ne minus quam ex tertia, ne
plus <quam> ex dimidia longitudinis constituantur, nisi si loci natura
inpedierit et aliter coegerit symmetriam commutari. sin autem locus
erit amplior in longitudine, chalcidica in extremis constituantur, uti
sunt in Iulia <et> Aquiliana.
columnae basilicarum tam altae quam porticus latae fuerint faciendae
videntur, porticus, quam medium spatium futurum est, ex tertia
finiatur. columnae superiores minores quam inferiores, uti supra
scriptum est, constituantur. pluteum quod fuerit inter superiores et
inferiores columnas, item quarta parte minus quam superiores columnae
fuerint oportere fieri videtur, uti supra basilicae contignationem
ambulantes ab negotiatoribus ne conspiciantur. epistylia, zophoroe,
coronae ex symmetriis columnarum, uti in tertio libro diximus,
explicentur.
Non minus summam dignitatem et venustatem possunt habere comparationes
basilicarum quo genere Coloniae Iuliae Fanestri conlocavi curavique
faciendam, cuius proportiones et symmetriae sic sunt constitutae.
mediana testudo inter columnas est longa pedes CXX, lata pedes LX.
porticus eius circa testudinem inter parietes et columnas lata
pedes XX. columnae altitudinibus perpetuis cum capitulis pedum L,
crassitudinibus quinum, habentes post se parastaticas altas pedes
XX, latas pedes II S, crassas I S, quae sustinent trabes in quibus
invehuntur porticuum contignationes. supraque eas aliae parastaticae
pedum XVIII, latae binos, crassae pedem, quae excipiunt item trabes
sustinentes cantherium et porticuum, quae sunt summissa infra
testudinem, tecta.
reliqua spatia inter parastaticarum et columnarum trabes per
intercolumnia luminibus sunt relicta. columnae sunt in latitudine
testudinis cum angularibus dextra ac sinistra quaternae, in longitudine
quae est foro proxima cum isdem angularibus octo, ex altera parte cum
angularibus VI, ideo quod mediae duae in ea parte non sunt positae
ne inpediant aspectus pronai aedis Augusti, quae est in medio latere
parietis basilicae conlocata spectans medium forum et aedem Iovis, item
tribunalis, quod est in ea aede hemicyclii schematis minoris curvatura
formatum.
eius autem hemicyclii in fronte est intervallum pedum XLVI, introrsus
curvatura pedum XV, uti qui apud magistratus starent negotiantes in
basilica ne inpedirent. supra columnas ex tribus tignis bipedalibus
compactis trabes sunt circa conlocatae, eaeque ab tertiis columnis quae
sunt in interiore parte, revertuntur ad antas quae a pronao procurrunt
dextraque et sinistra hemicyclium tangunt.
supra trabes contra capitula ex fulmentis dispositae pilae sunt
conlocatae altae pedes III, latae quoqueversus quaternos. supra eas
ex duobus tignis bipedalibus trabes everganeae circa sunt conlocatae.
quibus insuper transtra cum capreolis columnarum contra corpora et
antas et parietes pronai conlocata sustinent unum culmen perpetuae
basilicae, alterum a medio supra pronaum aedis.
ita fastigiorum duplex T uti notae dispositio extrinsecus tecti
et interioris altae testudinis praestat speciem venustam. item
sublata epistyliorum ornamenta et pluteorum columnarumque superiorum
distributio operosam detrahit molestiam sumptusque inminuit ex magna
parte summam. ipsae vero columnae in altitudine perpetua sub trabes
testudinis perductae et magnificentiam inpensae et auctoritatem operi
adaugere videntur.
Aerarium, carcer, curia foro sunt coniungenda, sed ita uti magnitudo
symmetriae eorum foro respondeat. maxime quidem curia in primis est
facienda ad dignitatem municipii sive civitatis. et si quadrata erit,
quantum habuerit latitudinis dimidia addita constituatur altitudo,
sin autem oblonga fuerit, longitudo et latitudo componantur et summa
composita, eius dimidia pars sub lacunariis altitudini detur.
praeterea praecingendi sunt parietes medii coronis ex intestino opere
aut albario ad dimidiam partem altitudinis. quae si non erunt, vox
ibi disputantium elata in altitudinem intellectui non poterit esse
audientibus. cum autem coronis praecincti parietes erunt, vox ab imis,
morata priusquam in aere elata dissipabitur, auribus erit intellecta.