postico ad perpendiculum medii centri conlocandae, angulares autem
quaeque e regione earum futurae sunt in lateribus aedis dextra ac
sinistra, uti partes interiores quae ad parietes cellae spectant ad
perpendiculum latus habeant conlocatum, exteriores autem partes uti
dictum ante de earum contractura. sic enim erunt figurae compositionis
aedium contracturae iusta ratione exactae.
Scapis columnarum statutis capitulorum ratio <sic erit.> si pulvinata
erunt, his symmetriis conformabuntur uti quam crassus imus scapus
fuerit addita octava decuma parte scapi abacus habeat longitudinem et
latitudinem, crassitudinem cum volutis eius dimidiam. recedendum autem
est ab extremo abaco in interiorem partem frontibus volutarum parte
duodevicensima et eius dimidia. tunc crassitudo dividenda est in partes
novem et dimidiam, et secundum abacum in quattuor partibus volutarum
secundum extremi abaci quadram lineae demittendae quae cathetoe
dicuntur. tunc ex novem partibus et dimidia una pars et dimidia abaci
crassitudo relinquatur, reliquae octo volutis constituantur.
tunc ab linea quae secundum abaci extremam partem demissa erit, in
interiorem partem <alia> recedat unius et dimidiatae partis latitudine.
deinde eae lineae dividantur ita ut quattuor partes et dimidia sub
abaco relinquantur. tunc in eo loco, qui locus dividit quattuor
et dimidiam et tres et dimidiam partem, centrum oculi <ponatur>
signeturque ex eo centro rotunda circinatio tam magna in diametro
quam una pars ex octo partibus est. ea erit oculi magnitudo et in ea
catheto respondens diametros agatur. tunc ab summo sub abaco incepto
in singulis tetrantorum actionibus dimidiatum oculi spatium minuatur,
doneque in eundem tetrantem qui est sub abaco veniatur.
capituli autem crassitudo sic est facienda ut ex novem partibus et
dimidia tres partes praependeant infra astragalum summi scapi, cymatio,
adempto abaco et canali, reliqua sit pars. proiectura autem cymatii
habeat extra abaci quadram oculi magnitudinem. pulvinorum baltei
ab abaco hanc habeant proiecturam uti circini centrum unum cum sit
positum in capituli tetrante et alterum diducatur ad extremum cymatium,
circumactum balteorum extremas partes tangat. axes volutarum ne
crassiores sint quam oculi magnitudo, volutaeque ipsae succidantur ad
altitudinis suae duodecimam partem. haec erunt symmetriae capitulorum,
quae columnae futurae sunt ab minimo ad pedes XXV. quae supra erunt
reliquas habebunt ad eundem modum symmetrias, abacus autem erit longus
et latus quam crassa columna est ima adiecta parte VIIII, uti quo minus
habuerit altior columna contractum, eo ne minus habeat capitulum suae
symmetriae proiecturam et in latitudine suae partis adiectionem.
de volutarum descriptionibus, uti ad circinum sint recte involutae
quemadmodum describantur, in extremo libro forma et ratio earum erit
subscripta. Capitulis perfectis, deinde <pro ratione> columnarum non
ad libellam sed ad aequalem modulum conlocatis, ut quae adiectio
in stylobatis facta fuerit, in superioribus membris respondeat,
epistyliorum ratio sic est habenda uti si columnae fuerint a minima XII
pedum ad quindecim pedes, epistylii sit altitudo dimidiae crassitudinis
imae columnae, item si ab XV pedibus ad XX, columnae altitudo
dimetiatur in partes tredecim et unius partis altitudo epistylii fiat,
item si a XX ad XXV pedes, dividatur altitudo in partes XII et semissem
et eius una pars epistylii in altitudine fiat, item si ab XXV pedibus
ad XXX, dividatur in partes XII et eius una pars altitudo fiat. item
<si altiores>, rata parte ad eundem modum ex altitudine columnarum
expediendae sunt altitudines epistyliorum.
quo altius enim scandit oculi species, non facile persecat aeris
crebritatem. dilapsa itaque altitudinis spatio et viribus exsucta
incertam modulorum renuntiat sensibus quantitatem. quare semper
adiciendum est rationis supplementum in symmetriarum membris, ut cum
fuerint aut altioribus locis opera aut etiam ipsa colossicotera,
habeant magnitudinum rationem. epistylii latitudo in imo quod supra
capitulum erit quanta crassitudo summae columnae sub capitulo erit
tanta fiat, summum quantum imus scapus.
cymatium epistylii septima parte suae altitudinis est faciendum, et
in proiectura tantundem. reliqua pars praeter cymatium dividenda est
in partes XII et earum trium ima fascia est facienda, secunda IIII,
summa V. item zophorus supra epistylium quarta parte minor quam
epistylium, sin autem sigilla designari oportuerit, quarta parte altior
quam epistylium, uti auctoritatem habeant scalpturae. cymatium suae
altitudinis partis septimae, proiectura cymatii quantum crassitudo.
supra zophorum denticulus est faciendus tam altus quam epistylii media
fascia, proiectura eius quantum altitudo. intersectio, quae graece
μετοπη dicitur, sic est dividenda uti denticulus altitudinis suae
dimidiam partem habeat in fronte, cavum autem intersectionis huius
frontis e tribus duas partes, huius cymatium altitudinis eius sextam
partem. corona cum suo cymatio, praeter simam, quantum media fascia
epistylii, proiectura coronae cum denticulo facienda est quantum erit
altitudo a zophoro ad summum coronae cymatium, et omnino omnes ecphorae
venustiorem habent speciem quae quantum altitudinis tantundem habeant
proiecturae.
tympani autem quod est in fastigio altitudo sic est facienda uti frons
coronae ab extremis cymatiis tota dimetiatur in partes novem et ex eis
una pars in medio cacumine tympani constituatur, dum contra epistylia
columnarumque hypotrachelia ad perpendiculum respondeat. coronaeque
supra aequaliter imis praeter simas sunt conlocandae. insuper coronas
simae, quas Graeci επαιετὶδαϲ dicunt, faciendae sunt altiores octava
parte coronarum altitudinis. acroteria angularia tam alta quantum est
tympanum medium, mediana altiora octava parte quam angularia.
Membra omnia quae supra capitula columnarum sunt futura id est
epistylia zophoroe coronae tympana fastigia acroteria inclinanda
sunt in fronte suae cuiusque altitudinis parte XII, ideo quod cum
steterimus contra frontes, ab oculo lineae duae si extensae fuerint et
una tetigerit imam operis partem, altera summam, quae summam tetigerit
longior fiet. ita quo longior visus linea in superiorem partem
procedit, resupinatam facit eius speciem. cum autem, uti supra scriptum
est, in fronte inclinata fuerint, tunc in aspectu videbuntur esse ad
perpendiculum et normam.
columnarum striae faciendae sunt XXIIII ita excavatae uti norma in
cavo striae cum fuerit coniecta, circumacta anconibus striarum dextra
ac sinistra <angulos> tangat cacumenque normae circum rotundationem
tangendo pervagari possit. crassitudines striarum faciendae sunt
quantum adiectio in media columna ex descriptione invenietur.
in simis quae supra coronam in lateribus sunt aedium, capita leonina
sunt scalpenda, disposita ita uti contra columnas singulas primum sint
designata, cetera aequali modo disposita uti singula singulis mediis
tegulis respondeant. haec autem quae erunt contra columnas perterebrata
sint ad canalem qui excipit e tegulis aquam caelestem, mediana autem
sint solida, uti quae cadit vis aquae per tegulas in canalem ne
deiciatur per intercolumnia neque transeuntes perfundat, sed quae sunt
contra columnas videantur emittere vomentia ructus aquaram ex ore.
Aedium ionicarum quam apertissime potui dispositiones hoc volumine
scripsi, doricarum autem et corinthiarum quae sint proportiones
insequenti libro explicabo.
LIBER QUARTUS.
Cum animadvertissem, imperator, plures de architectura praecepta
voluminaque commentariorum non ordinata sed incepta uti particulas
errabundas reliquisse, dignam et utilissimam rem putavi tantae
disciplinae corpus ad perfectam ordinationem perducere et praescriptas
in singulis voluminibus singulorum generum qualitates explicare.
itaque, Caesar, primo volumine tibi de officio eius et quibus eruditum
esse rebus architectum oporteat exposui. secundo de copiis materiae, e
quibus aedificia constituuntur, disputavi.
tertio autem de aedium sacrarum dispositionibus et de earum generum
varietate quasque et quot habeant species earumque quae sint in
singulis generibus distributiones, ex tribus generibus, quae
subtilissimas haberent proportionibus modulorum quantitates, ionici
generis moribus docui. nunc hoc volumine de dorici corinthiique
constitutis rationibus dicam eorumque discrimina et proprietates
explicabo.
Columnae corinthiae praeter capitula omnes symmetrias habent uti
ionicae, sed capitulorum altitudines efficiunt eas pro rata excelsiores
et graciliores, quod ionici capituli altitudo tertia pars est
crassitudinis columnae, corinthii tota crassitudo scapi. igitur quod
duae partes e crassitudine <in altitudine> corinthiorum adiciuntur,
efficiunt excelsitate speciem earum graciliorem.
cetera membra quae supra columnas inponuntur aut e doricis symmetriis
aut ionicis moribus in corinthiis columnis conlocantur, quod ipsum
corinthium genus propriam coronarum reliquorumque ornamentorum non
habuerat institutionem, sed aut e triglyphorum rationibus mutuli
in coronis et in epistyliis guttae dorico more disponuntur, aut ex
ionicis institutis zophoroe scalpturis ornati cum denticulis et coronis
distribuuntur.
ita e generibus duobus capitulo interposito tertium genus in operibus
est procreatum. e columnarum enim formationibus trium generum factae
sunt nominationes, dorica, ionica, corinthia, e quibus prima et
antiquitus dorica est nata. Namque Achaia Peloponnesoque tota Dorus
Hellenos et Pthias nymphae filius regnavit, isque Argis vetusta
civitate Iunonis templo aedificavit eius generis fortuito formae fanum,
deinde isdem generibus in ceteris Achaiae civitatibus, cum etiamnum non
esset symmetriarum ratio nata.
postea autem quam Athenienses ex responsis Apollinis Delphici, communi
consilio totius Hellados, XIII colonias uno tempore in Asiam deduxerunt
ducesque in singulis coloniis constituerunt et summam imperii
potestatem Ioni Xuthi et Creusae filio dederunt, quem etiam Apollo
Delphis suum filium in responsis est professus, isque eas colonias in
Asiam deduxit et Cariae fines occupavit ibique civitates amplissimas
constituit Ephesum, Miletum, Myunta, quae olim ab aqua est devorata,
cuius sacra et suffragium Milesiis Iones attribuerunt, Prienen, Samum,
Teon, Colophona, Chium, Erythras, Phocaeam, Clazomenas, Lebedon,
Meliten. istaec Melite propter civium adrogantiam ab is civitatibus
bello indicto communi consilio est sublata, cuius loco postea regis
Attali et Arsinoes beneficio Zmyrnaeorum civitas inter Ionas est
recepta.
hae civitates cum Caras et Lelegas eiecissent, eam terrae regionem
a duce suo Ione appellaverunt Ioniam ibique deorum inmortalium
templa constituentes coeperunt fana aedificare, et primum Apollini
Panionio aedem uti viderant in Achaia constituerunt et eam Doricam
appellaverunt, quod in Dorieon civitatibus primum factam eo genere
viderant.
in ea aede cum voluissent columnas conlocare, non habentes symmetrias
earum et quaerentes quibus rationibus efficere possent uti et ad onus
ferendum essent idoneae et in aspectu probatam haberent venustatem,
dimensi sunt virilis pedis vestigium et id retulerunt in altitudinem.
cum invenissent pedem sextam partem esse altitudinis in homine, idem
in columnam transtulerunt et qua crassitudine fecerunt basim scapi,
tantas sex cum capitulo in altitudinem extulerunt. ita dorica columna
virilis corporis proportionem et firmitatem et venustatem in aedificiis
praestare coepit.
Item postea Dianae constituere aedem quaerentes novi generis specie,
isdem vestigiis ad muliebrem transtulerunt gracilitatem, et fecerunt
primum columnae crassitudinem altitudinis octava parte, ut haberet
speciem excelsiorem. basi spiram supposuerunt pro calceo, capitulo
volutas uti capillamento concrispatos cincinnos praependentes dextra ac
sinistra conlocaverunt et cymatiis et encarpis pro crinibus dispositis
frontes ornaverunt truncoque toto strias uti stolarum rugas matronali
more demiserunt. ita duobus discriminibus columnarum inventionem, unam
virili sine ornatu nuda specie, alteram muliebri subtilitate et ornatu
symmetriaque sunt mutuati.
posteri vero elegantia subtilitateque iudiciorum progressi et
gracilioribus modulis delectati septem crassitudinis diametros
in altitudinem columnae doricae, ionicae novem constituerunt. id
autem <genus>, quod Iones fecerunt primo, Ionicum est nominatum.
Tertium vero, quod Corinthium dicitur, virginalis habet gracilitatis
imitationem, quod virgines propter aetatis teneritatem gracilioribus
membris figuratae effectus recipiunt in ornatu venustiores.
eius autem capituli prima inventio sic memoratur esse facta. virgo
civis Corinthia iam matura nuptiis inplicata morbo decessit. post
sepulturam eius, quibus ea virgo viva pauculis delectabatur, nutrix
collecta et composita in calatho pertulit ad monumentum et in summo
conlocavit et, uti ea permanerent diutius subdiu, tegula texit. is
calathus fortuito supra acanthi radicem fuerat conlocatus. interim
pondere pressa radix acanthi media folia et cauliculos circum vernum
tempus profudit, cuius cauliculi secundum calathi latera crescentes et
ab angulis tegulae ponderis necessitate expressi flexuras in extremas
partes volutarum facere sunt coacti.
tunc Callimachus, qui propter elegantiam et subtilitatem artis
marmoreae ab Atheniensibus catatexitechnos fuerat nominatus,
praeteriens hoc monumentum animadvertit eum calathum et circa foliorum
nascentem teneritatem, delectatusque genere et formae novitate ad id
exemplar columnas apud Corinthios fecit symmetriasque constituit, et ex
eo in operum perfectionibus Corinthii generis distribuit rationes.
eius autem capituli symmetria sic est facienda uti quanta fuerit
crassitudo imae columnae, tanta sit altitudo capituli cum abaco. abaci
latitudo ita habeat rationem ut quanta fuerit altitudo, tanta dua sint
diagonia ab angulo ad angulum spatia. ita enim iustas habebunt frontes
quoquoversus latitudinis. frontes sinuentur introrsus ab extremis
angulis abaci suae frontis latitudinis nona. ad imum capitulum tantam
habeat crassitudinem, quantam habet summa columna praeter apothesim et
astragalum. abaci crassitudo septima capituli altitudinis.
dempta abaci crassitudine, dividatur reliqua pars in partes tres, e
quibus una imo folio detur. secundum folium mediam altitudinem teneat.
cauliculi eandem habeant altitudinem, e quibus folia nascuntur proiecta
uti excipiant quae ex cauliculis natae procurrunt ad extremos angulos
volutae, minoresque helices intra suum medium qui est in abaco flori
subiecti scalpantur. flores in quattuor partibus quanta erit abaci
crassitudo tam magni formentur. ita his symmetriis corinthia capitula
suas habebunt exactiones. Sunt autem quae isdem columnis inponuntur
capitulorum genera variis vocabulis nominata, quorum nec proprietates
symmetriarum nec columnarum genus aliud nominare possumus, sed ipsorum
vocabula traducta et commutata ex corinthiis et pulvinatis et doricis
videmus, quorum symmetriae sunt in novarum scalpturarum translatae
subtilitatem.
Quoniam autem de generibus columnarum origines et inventiones supra
sunt scriptae, non alienum mihi videtur isdem rationibus de ornamentis
eorum quemadmodum sunt prognata et quibus principiis et originibus
inventa dicere. in aedificiis omnibus insuper conlocatur materiatio
variis vocabulis nominata. ea autem uti in nominationibus, ita in re
varias habet utilitates. trabes enim supra columnas et parastaticas
et antas ponuntur, in contignationibus tigna et axes. sub tectis, si
maiora spatia sunt, et transtra et capreoli, si commoda, columen et
cantherii prominentes ad extremam suggrundationem. supra cantherios
templa, deinde insuper sub tegulas asseres ita prominentes uti parietes
proiecturis eorum tegantur.
ita unaquaeque res et locum et genus et ordinem proprium tuetur. e
quibus rebus et a materiatura fabrili in lapideis et marmoreis aedium
sacrarum aedificationibus artifices dispositiones eorum scalpturis sunt
imitati et eas inventiones persequendas putaverunt. ideo quod antiqui
fabri quodam in loco aedificantes, cum ita ab interioribus parietibus
ad extremas partes tigna prominentia habuissent conlocata, inter tigna
struxerunt supraque coronas et fastigia venustiore specie fabrilibus
operibus ornaverunt, tum proiecturas tignorum quantum eminebant ad
lineam et perpendiculum parietum praesecuerunt, quae species cum
invenusta is visa esset tabellas ita formatas uti nunc fiunt triglyphi
contra tignorum praecisiones in fronte fixerunt et eas cera caerulea
depinxerunt ut praecisiones tignorum tectae non offenderent visum. ita
divisiones tignorum imitati triglyphorum dispositionem et intertignia
metoparum habere in doricis operibus coeperunt.
postea alii in aliis operibus ad perpendiculum triglyphorum cantherios
prominentes proiecerunt eorumque proiecturas simaverunt. ex eo uti e
tignorum dispositionibus triglyphi, ita e cantheriorum proiecturis
mutulorum sub coronis ratio est inventa. ita fere in operibus lapideis
et marmoreis mutuli inclinatis scalpturis deformantur, quod imitatio
est cantheriorum. etenim necessario propter stillicidia proclinati
conlocantur. ergo et triglyphorum et mutulorum in doricis operibus
ratio ex ea imitatione inventa est.
Non enim quemadmodum nonnulli errantes dixerunt fenestrarum imagines
esse triglyphos ita potest esse, quod in angulis contraque tetrantes
columnarum triglyphi constituuntur, quibus in locis omnino non patitur
res fenestras fieri. dissolvuntur enim angulorum in aedificiis
iuncturae, si in is fenestrarum fuerint lumina relicta. etiamque ubi
nunc triglyphi constituuntur si ibi luminum spatia fuisse iudicabuntur,
isdem rationibus denticuli in ionicis fenestrarum occupavisse loca
videbuntur. utraque enim et inter denticulos et inter triglyphos quae
sunt intervalla metopae nominantur. οπαϲ enim Graeci tignorum cubilia
et asserum appellant, uti nostri ea cava columbaria. ita quod inter
duas opas est intertignium, id μετοπη est apud eos nominatum.
Uti autem in doricis triglyphorum et mutulorum est inventa ratio,
ita in ionicis denticulorum constitutio propriam in operibus habet
rationem, et quemadmodum mutuli cantheriorum proiecturae ferunt
imaginem, sic in ionicis denticuli ex proiecturis asserum habent
imitationem. itaque in graecis operibus nemo sub mutulos denticulos
constituit. non enim possunt subtus cantherios asseres esse. quod
ergo supra cantherios et templa in veritate debet esse conlocatum,
id in imaginibus si infra constitutum fuerit mendosam habebit operis
rationem. etiamque antiqui non probaverunt neque instituerunt in
fastigiis <mutulos aut> denticulos fieri sed puras coronas, ideo quod
nec cantherii nec asseres contra fastigiorum frontes distribuuntur nec
possunt prominere, sed ad stillicidia proclinati conlocantur. ita quod
non potest in veritate fieri, id non putaverunt in imaginibus factum
posse certam rationem habere.
omnia enim certa proprietate et a veris naturae deducta moribus
transduxerunt in operum perfectiones, et ea probaverunt quorum
explicationes in disputationibus rationem possunt habere veritatis.
itaque ex eis originibus symmetrias et proportiones uniuscuiusque
generis constitutas reliquerunt. quorum ingressus persecutus de ionicis
et corinthiis institutionibus supra dixi, nunc vero doricam rationem
summamque eius speciem breviter exponam.
Nonnulli antiqui architecti negaverunt dorico genere aedes sacras
oportere fieri, quod mendosae et disconvenientes in his symmetriae
conficiebantur. itaque negavit Arcesius, item Pytheos, non minus
Hermogenes. nam is cum paratam habuisset marmoris copiam in doricae
aedis perfectionem, <rationem> commutavit et eadem copia aedem ionicam
Libero Patri fecit. sed tamen non quod invenusta est species aut genus
aut formae dignitas, sed quod inpedita est et incommoda in opere
triglyphorum et lacunariorum distributio.
namque necesse est triglyphos constitui contra medios tetrantes
columnarum, metopasque quae inter triglyphos fient aeque longas esse
quam altas. contraque in angulares columnas triglyphi in extremis
partibus constituuntur et non contra medios tetrantes. ita metopae,
quae proximae ad angulares triglyphos fiunt, non exeunt quadratae
sed oblongiores triglyphi dimidia latitudine. at qui metopas
aequales volunt facere, intercolumnia extrema contrahunt triglyphi
dimidia latitudine. hoc autem sive in metoparum longitudinibus sive
intercolumniorum contractionibus efficietur, est mendosum. quapropter
antiqui vitare visi sunt in aedibus sacris doricae symmetriae rationem.
Nos autem exponimus, uti ordo postulat, quemadmodum a praeceptoribus
accepimus, uti si qui voluerit his rationibus attendens ita ingredi,
habeat proportiones explicatas, quibus emendatas et sine vitiis
efficere possit aedium sacrarum dorico more perfectiones. frons aedis
doricae in loco quo columnae constituuntur dividatur, si tetrastylos
erit, in partes XXVII, si hexastylos, XXXXII. ex his pars una erit
modulus, qui graece εμβατηϲ dicitur, cuius moduli constitutione
ratiocinationibus efficiuntur omnis operis distributiones.
crassitudo columnarum erit duorum modulorum, altitudo cum capitulo
XIIII. capituli crassitudo unius moduli, latitudo duorum et moduli
sextae partis. crassitudo capituli dividatur in partes tres, e quibus
una plinthus cum cymatio fiat, altera echinus cum anulis, tertia
hypotrachelion. contrahatur columna ita uti in tertio libro de ionicis
est scriptum. epistylii altitudo unius moduli cum taenia et guttis,
taenia moduli septima, guttarum longitudo sub taenia contra triglyphos
alta cum regula parte sexta moduli praependeat. item epistylii latitudo
ima respondeat hypotrachelio summae columnae. supra epistylium
conlocandi sunt triglyphi cum suis metopis, alti unius et dimidiati
moduli, lati in fronte unius moduli, ita divisi ut in angularibus
columnis et in mediis contra tetrantes medios sint conlocati, et in
intercolumniis reliquis bini, in mediis pronao et postico terni. ita
relaxatis mediis intervallis, sine inpeditionibus aditus accedentibus
erit ad deorum simulacra.
triglyphorum latitudo dividatur in partes sex, ex quibus quinque
partes in medio, duae dimidiae dextra ac sinistra designentur regula.
una in medio deformetur femur, quod graece μεροϲ dicitur. secundum
eam canaliculi ad normae cacumen inprimantur. ex ordine eorum dextra
ac sinistra altera femina constituantur. in extremis partibus
semicanaliculi intervertantur. triglyphis ita conlocatis, metopae quae
sunt inter triglyphos aeque altae sint quam longae, item in extremis
angulis semimetopia sint inpressa dimidia moduli latitudine. ita enim
erit ut omnia vitia et metoparum et intercolumniorum et lacunariorum,
quod aequales divisiones factae erunt, emendentur.