montis Appennini primae radices ab Tyrrenico mari inter Alpes et

extremas Etruriae regiones oriuntur. eius vero montis iugum se

circumagens et media curvatura prope tangens oras maris Hadriani

pertingit circumitionibus contra fretum. itaque citerior eius curvatura

quae vergit ad Etruriae Campaniaeque regiones apricis est potestatibus.

namque impetus habet perpetuos ad solis cursum. ulterior autem quae est

proclinata ad superum mare, septentrionali regioni subiecta continetur

umbrosis et opacis perpetuitatibus. itaque quae in ea parte nascuntur

arbores umida potestate nutritae non solum ipsae augentur amplissimis

magnitudinibus, sed earum quoque venae umoris copia repletae turgentes

liquoris abundantia saturantur. cum autem excisae et dolatae vitalem

potestatem amiserunt, venarum rigore permanente siccescendo propter

raritatem fiunt inanes et evanidae, ideoque in aedificiis non possunt

habere diuturnitatem.

quae autem ad solis cursum spectantibus locis procreantur, non habentes

interveniorum raritates siccitatibus exsuctae solidantur, quia sol

non modo ex terra lambendo sed etiam ex arboribus educit umores.

itaque quae sunt in apricis regionibus spissis venarum crebritatibus

solidatae, non habentes ex umore raritatem cum in materiem perdolantur,

reddunt magnas utilitates ad vetustatem. ideo infernates, quod ex

apricis locis adportantur, meliores sunt quam quae ab opacis de

supernatibus advehuntur.

Quantum animo considerare potui, de copiis quae sunt necessariae in

aedificiorum comparationibus et quibus temperaturis e rerum natura

principiorum habere videantur mixtionem quaeque insunt in singulis

generibus virtutes et vitia, uti non sint ignota aedificantibus

exposui. ita qui potuerint eorum praeceptorum sequi praescriptiones

erunt prudentiores, singulorumque generum usum eligere poterunt in

operibus. ergo quoniam de apparationibus est explicatum, in ceteris

voluminibus de ipsis aedificiis exponetur, et primum de deorum

inmortalium aedibus sacris et de earum symmetriis et proportionibus,

uti ordo postulat, insequenti perscribam.

LIBER TERTIUS.

Delphicus Apollo Socratem omnium sapientissimum Pythiae responsis

est professus. is autem memoratur prudenter doctissimeque dixisse,

oportuisse hominum pectora fenestrata et aperta esse, uti non

occultos haberent sensus sed patentes ad considerandum. utinam vero

rerum natura sententiam eius secuta explicata et apparentia ea

constituisset. si enim ita fuisset, non solum laudes aut vitia animorum

ad manum aspicerentur, sed etiam disciplinarum scientiae sub oculorum

consideratione subiectae non incertis iudiciis probarentur, sed et

doctis et scientibus auctoritas egregia et stabilis adderetur. igitur

quoniam haec non ita sed uti natura rerum voluit sunt constituta,

non efficitur ut possint homines obscuratis sub pectoribus ingeniis

scientias artificiorum penitus latentes quemadmodum sint iudicare.

ipsique artifices si pollicentur suam prudentiam, si non pecunia sint

copiosi seu vetustate officinarum habuerint notitiam, aut etiam gratia

forensi et eloquentia non fuerint parati, pro industria studiorum

auctoritates <non> possunt habere ut eis quod profitentur scire id

credatur.

maxime autem id animadvertere possumus ab antiquis statuariis et

pictoribus, quod ex his qui dignitatis notas et commendationis gratiam

habuerunt, aeterna memoria ad posteritatem sunt permanentes, uti

Myron Polycletus Phidias Lysippus ceterique qui nobilitatem ex arte

sunt consecuti. namque ut civitatibus magnis aut regibus aut civibus

nobilibus opera fecerunt, ita id sunt adepti. at qui non minore

studio et ingenio sollertiaque fuerunt nobilibus, et humili fortuna

civibus non minus egregie perfecta fecerunt opera, nullam memoriam

sunt adsecuti, quod hi non ab industria neque artis sollertia sed a

felicitate fuerunt deserti, ut Teleas Atheniensis, Chion Corinthius,

Myagrus Phocaeus, Pharax Ephesius, Boedas Byzantius etiamque alii

plures. non minus item pictores, uti Aristomenes Thasius, Polycles et

<Andron Ephesii>, Theo Magnes ceterique, quos neque industria neque

artis studium neque sollertia defecit, sed aut rei familiaris exiguitas

aut inbecillitas fortunae seu in ambitione certationis contrariorum

superatio obstitit eorum dignitati.

nec tamen est admirandum si propter ignotitiam artis virtutes

obscurantur. sed maxime indignandum, cum etiam saepe eblandiatur gratia

conviviorum a veris iudiciis falsam probationem. ergo uti Socrati

placuit si ita sensus et sententiae scientiaeque disciplinis auctae

perspicuae et perlucidae fuissent, non gratia neque ambitio valeret,

sed si qui veris certisque laboribus doctrinarum pervenissent ad

scientiam summam, eis ultro opera traderentur. quoniam autem ea non

sunt inlustria neque apparentia in aspectu, ut putamus oportuisse,

et animadverto potius indoctos quam doctos gratia superare, non esse

certandum iudicans cum indoctis ambitione, potius his praeceptis editis

ostendam nostrae scientiae virtutem.

Itaque, imperator, in primo volumine tibi de arte et quas habeat

ea virtutes quibusque disciplinis oporteat esse auctum architectum

exposui, et subieci causas quid ita earum oporteat eum esse

peritum, rationesque summae architecturae partitione distribui

finitionibusque terminavi. deinde quod erat primum et necessarium,

de moenibus quemadmodum eligantur loci salubres ratiocinationibus

explicui, ventique qui sint et e quibus <regionibus> singuli spirent

deformationibus grammicis ostendi, platearumque et vicorum uti emendate

fiant distributiones in moenibus docui et ita finitionem primo

volumine constitui. item in secundo de materia quas habeat in operibus

utilitates et quibus virtutibus e natura reram sit comparata peregi.

nunc in tertio de deorum inmortalium aedibus sacris dicam et uti

oportet perscriptas exponam.

Aedium compositio constat ex symmetria, cuius rationem diligentissime

architecti tenere debent. ea autem paritur a proportione, quae graece

αναλογια dicitur. proportio est ratae partis membrorum in omni opere

totiusque commodulatio, ex qua ratio efficitur symmetriarum. namque

non potest aedis ulla sine symmetria atque proportione rationem habere

compositionis, nisi uti ad hominis bene figurati <speciem> membrorum

habuerit exactam rationem.

corpus enim hominis ita natura composuit uti os capitis a mento ad

frontem summam et radices imas capilli esset decimae partis, item manus

palma ab articulo ad extremum medium digitum tantundem, caput a mento

ad summum verticem octavae, cum cervicibus imis ab summo pectore ad

imas radices capillorum sextae, <a medio pectore> ad summum verticem

quartae. ipsius autem oris altitudinis tertia est pars ab imo mento

ad imas nares, nasus ab imis naribus ad finem medio superciliorum

tantundem, ab ea fine ad imas radices capilli frons efficitur item

tertiae partis. pes vero altitudinis corporis sextae, cubitus quartae,

pectus item quartae. reliqua quoque membra suas habent commensus

proportiones, quibus etiam antiqui pictores et statuarii nobiles usi

magnas et infinitas laudes sunt adsecuti.

similiter vero sacrarum aedium membra ad universam totius magnitudinis

summam ex partibus singulis convenientissimum debent habere commensus

responsum. item corporis centrum medium naturaliter est umbilicus.

namque si homo conlocatus fuerit supinus manibus et pedibus pansis

circinique conlocatum centrum in umbilico eius, circumagendo

rotundationem utrarumque manuum et pedum digiti linea tangentur.

non minus quemadmodum schema rotundationis in corpore efficitur,

item quadrata designatio in eo invenietur. nam si a pedibus imis ad

summum caput mensum erit eaque mensura relata fuerit ad manus pansas,

invenietur eadem latitudo uti altitudo, quemadmodum areae quae ad

normam sunt quadratae.

ergo si ita natura composuit corpus hominis uti proportionibus membra

ad summam figurationem eius respondeant, cum causa constituisse

videntur antiqui ut etiam in operum perfectionibus singulorum membrorum

ad universae figurae speciem habeant commensus exactionem. igitur cum

in omnibus operibus ordines traderent, <tum> maxime in aedibus deorum,

<quorum> operum et laudes et culpae aeternae solent permanere.

Nec minus mensurarum rationes, quae in omnibus operibus videntur

necessariae esse, ex corporis membris collegerunt, uti digitum palmum

pedem cubitum, et eas distribuerunt in perfectum numerum, quem Graeci

τελειον dicunt, perfectum autem antiqui instituerunt numerum qui

decem dicitur. namque ex manibus digitorum numero ab palmo pes est

inventus. si autem in utrisque palmis ex articulis ab natura decem

sunt perfecti, etiam Platoni placuit esse eum numerum ea re perfectum

qui ex singularibus rebus, quae μοναδεϲ apud Graecos dicuntur,

perficitur decussis. simul autem undecim aut duodecim sunt facti, quod

superaverint, non possunt esse perfecti, donec ad alterum decussim

perveniant. singulares enim res particulae sunt eius numeri.

mathematici vero contra disputantes ea re perfectum dixerunt esse

numerum qui sex dicitur, quod is numerus habet partitiones eorum

rationibus numero convenientes sic, sextantem unum, trientem duo,

semissem tria [bessem quem διμοιρον dicunt quattuor, quintarium quem

πενταμοιρον dicunt quinque, perfectum sex. cum ad superlationem

crescat, supra sex adiecto asse εφεκτον, cum facta sunt octo quod

est tertia adiecta tertiarium alterum qui επιτριτοϲ dicitur, dimidia

adiecta cum facta sunt novem sesquialterum qui ημιολιοϲ appellatur,

duabus partibus additis et decussi facto bessem alterum quem

επιδιμοιρον vocitant, in undecim numero quod adiecti sunt quinque

quintarium quem επιπεμπτον dicunt, duodecim autem quod ex duobus

numeris simplicibus est effectus διπλαϲιον].

non minus etiam quod pes hominis altitudinis sextam habet partem, id

est ex eo quod perficitur pedum numero corporis sexis altitudinis

terminatio, eum perfectum constituerunt, cubitumque animadverterunt ex

sex palmis constare digitisque XXIIII. ex eo etiam videntur civitates

Graecorum fecisse et quemadmodum cubitus est sex palmorum, in drachma

qua nummo uterentur aereos signatos uti asses ex aequo sex, quos

obolos appellant, quadrantesque obolorum, quae alii dichalca nonnulli

trichalca dicunt, pro digitis viginti quattuor in drachma constituisse.

nostri autem primo fecerunt antiquum numerum et in denario denos

aeris constituerunt, et ea re compositio nominis ad hodiernum diem

denarium retinet. etiamque quarta pars quod efficiebatur ex duobus

assibus et tertio semisse, sestertium vocitaverunt. postea autem quam

animadverterunt utrosque numeros esse perfectos et sex et decem,

utrosque in unum coiecerunt et fecerunt perfectissimum decussis sexis.

huius autem rei auctorem invenerunt pedem. a cubito enim cum dempti

sunt palmi duo, relinquitur pes quattuor palmorum, palmus autem habet

quattuor digitos. ita efficitur uti habeat pes sedecim digitos et

totidem asses aeris ratius denarius.

Ergo si convenit ex articulis hominis numerum inventum esse et ex

membris separatis ad universam corporis speciem ratae partis commensus

fieri responsum, relinquitur ut suspiciamus eos qui etiam aedes

deorum inmortalium constituentes ita membra operum ordinaverunt ut

proportionibus et symmetriis separatae atque universae convenientes

efficerentur eorum distributiones.

Aedium autem principia sunt e quibus constat figurarum aspectus.

et primum in antis, quod graece ναοϲ εν παραϲταϲιν dicitur, deinde

prostylos, amphiprostylos, peripteros, pseudodipteros, <dipteros,>

hypaethros. horum exprimuntur formationes his rationibus.

in antis erit aedis, cum habebit in fronte antas parietum qui cellam

circumcludunt, et inter antas in medio columnas duas, supraque

fastigium symmetria ea conlocatum quae in hoc libro fuerit perscripta.

huius autem exemplar erit ad tres Fortunas ex tribus quae est proxime

portam Collinam.

prostylos omnia habet quemadmodum in antis, columnas autem contra antas

angulares duas, supraque epistylia quemadmodum et in antis, et dextra

ac sinistra in versuris singula. huius exemplar est in insula Tiberina

in aede Iovis et Fauni.

amphiprostylos omnia habet ea quae prostylos, praetereaque habet in

postico ad eundem modum columnas et fastigium.

peripteros autem erit quae habebit in fronte et postico senas columnas,

in lateribus cum angularibus undenas. ita autem sint hae columnae

conlocatae ut intercolumnii latitudinis intervallum sit a parietibus

circum ad extremos ordines columnarum, habeatque ambulationem circa

cellam aedis, quemadmodum est in porticu Metelli Iovis Statoris

Hermodori et aedis Mariana Honoris et Virtutis sine postico a Mucio

facta.

pseudodipteros autem sic conlocatur ut in fronte et postico sint

columnae octonae, in lateribus cum angularibus quinae denae. sint

autem parietes cellae contra quaternas columnas medianas in fronte et

postico. ita duorum intercolumniorum et imae crassitudinis columnae

spatium erit ab parietibus circa ad extremos ordines columnarum.

huius exemplar Romae non est sed Magnesiae <aedis> Dianae Hermogenis,

Alabandis etiam Apollinis a Menesthe facta.

dipteros autem octastylos et pronao et postico, sed circa aedem

duplices habet ordines columnarum, uti est aedis Quirini dorica et

Ephesi Dianae ionica a Chersiphrone constituta.

hypaethros vero decastylos est in pronao et postico. reliqua

omnia eadem habet quae dipteros, sed interiore parte columnas in

altitudine duplices, remotas a parietibus ad circumitionem ut porticus

peristylorum. medium autem subdiu est sine tecto. aditus valvarum ex

utraque parte in pronao et postico. huius item exemplar Romae non est,

sed Athenis octastylos est templo Olympii.

Species autem aedium sunt quinque, quarum ea sunt vocabula, pycnostylos

id est crebris columnis, systylos paulo remissioribus intercolumniorum

spatiis, diastylos amplius patentibus, rarius quam oportet inter se

diductis araeostylos, eustylos intervallorum iusta distributione.

ergo pycnostylos est cuius intercolumnio unius et dimidiatae columnae

crassitudo interponi potest, quemadmodum est divi Iuli et in Caesaris

foro Veneris et si quae aliae sic sunt compositae. item systylos est in

qua duarum columnarum crassitudo in intercolumnio poterit conlocari, et

spirarum plinthides aeque magnae sint ei spatio quod fuerit inter duas

plinthides, quemadmodum est Fortunae Equestris ad theatrum lapideum

reliquaeque quae eisdem rationibus sunt compositae.

haec utraque genera vitiosum habent usum. matres enim familiarum cum

ad supplicationem gradibus ascendunt, non possunt per intercolumnia

amplexae adire nisi ordines fecerint, item valvarum aspectus

abstruditur columnarum crebritate ipsaque signa obscurantur, item circa

aedem propter angustias inpediuntur ambulationes.

diastyli autem haec erit compositio, cum trium columnarum crassitudinem

intercolumnio interponere possumus, tamquam est Apollinis et Dianae

aedis. haec dispositio hanc habet difficultatem quod epistylia propter

intervallorum magnitudinem franguntur.

in araeostylis autem nec lapideis nec marmoreis epistyliis uti datur,

sed inponendae de materia trabes perpetuae. et ipsarum aedium species

sunt barycephalae humiles latae, ornanturque signis fictilibus aut

aereis inauratis earum fastigia tuscanico more, uti est ad Circum

Maximum Cereris et Herculis Pompeiani, item Capitolii.

Reddenda nunc est eustyli ratio, quae maxime probabilis et ad usum

et ad speciem et ad firmitatem rationes habet explicatas. namque

facienda sunt in intervallis spatia duarum columnarum et quartae partis

columnae crassitudinis, mediumque intercolumnium unum quod erit in

fronte, alterum quod in postico, trium columnarum crassitudine. sic

enim habebit et figurationis aspectum venustum et aditus usum sine

inpeditionibus et circa cellam ambulatio auctoritatem.

huius autem rei ratio explicabitur sic. frons loci quae in aede

constituta fuerit, si tetrastylos facienda fuerit, dividatur in

partes XI S praeter crepidines et proiecturas spirarum, si sex erit

columnarum, in partes XVIII. si octastylos constituetur, dividatur in

XXIV et semissem. item ex his partibus sive tetrastyli sive hexastyli

sive octastyli una pars sumatur eaque erit modulus. cuius moduli

unius erit crassitudo columnarum. intercolumnia singula, praeter

media, modulorum duorum et moduli quartae partis. mediana in fronte et

postico singula ternum modulorum. ipsarum columnarum altitudo modulorum

VIIII et dimidiae moduli partis. ita ex ea divisione intercolumnia

altitudinesque columnarum habebunt iustam rationem.

huius exemplar Romae nullam habemus, sed in Asia Teo hexastylon

Liberi Patris. Eas autem symmetrias constituit Hermogenes, qui etiam

primus octastylon pseudodipteri invenit rationem. ex dipteri enim

aedis symmetria distulit interiores ordines columnarum XXXVIII eaque

ratione sumptus operasque compendii fecit. is in medio ambulationi

laxamentum egregie circa cellam fecit, de aspectuque nihil inminuit sed

sine desiderio supervacuorum conservavit auctoritatem totius operis

distributione.

pteromatos enim ratio et columnarum circum aedem dispositio ideo

est inventa ut aspectus propter asperitatem intercolumniorum habeat

auctoritatem, praeterea si ex imbribus aquae vis occupaverit et

intercluserit hominum multitudinem, ut habeat in aede circaque

cellam cum laxamento liberam moram. haec autem ita explicantur in

pseudodipteris aedium dispositionibus. quare videtur acuta magnaque

sollertia effectus operum Hermogenes fecisse reliquisseque fontes unde

posteri possent haurire disciplinarum rationes.

Aedibus araeostylis columnae sic sunt faciendae uti crassitudines earum

sint partis octavae ad altitudines. item in diastylo dimetienda est

altitudo columnae in partes octo et dimidiam et unius partis columnae

crassitudo conlocetur. in systylo altitudo dividatur in novem et

dimidiam partem et ex eis una ad crassitudinem columnae detur. item in

pycnostylo dividenda est altitudo in decem et eius una pars facienda

est columnae crassitudo. eustyli autem aedis columnae, uti systyli, in

novem partes altitudo dividatur et dimidiam partem et eius una pars

constituatur in crassitudine imi scapi. ita habebitur pro rata parte

intercolumniorum ratio.

quemadmodum enim crescunt spatia inter columnas, proportionibus

adaugendae sunt crassitudines scaporum. namque si in araeostylo nona

aut decima pars crassitudini fuerit, tenuis et exilis apparebit,

ideo quod per latitudinem intercolumniorum aer consumit et inminuit

aspectu scaporum crassitudinem. contra vero pycnostylis, si octava pars

crassitudini fuerit, propter crebritatem et angustias intercolumniorum

tumidam et invenustam efficiet speciem. itaque generis operis

oportet persequi symmetrias. etiamque angulares columnae crassiores

faciendae sunt ex sua diametro quinquagensima parte, quod eae ab aere

circumciduntur et graciliores videntur esse aspicientibus. ergo quod

oculus fallit, ratiocinatione est exaequandum.

contracturae autem in summis columnarum hypotracheliis ita faciendae

videntur uti si columna sit ab minimo ad pedes quinos denos, ima

crassitudo dividatur in partes sex et earum partium quinque summa

constituatur. item quae erit ab quindecim pedibus ad pedes viginti,

scapus imus in partes sex et semissem dividatur earumque partium

quinque et semisse superior crassitudo columnae fiat. item quae erit

a pedibus viginti ad pedes triginta, scapus imus dividatur in partes

septem earumque sex summa contractura perficiatur. quae autem ab

triginta pedibus ad quadraginta alta erit, ima dividatur in partes

septem et dimidiam, ex his sex et dimidiam in summo habeat contracturae

ratione. quae erunt ab quadraginta pedibus ad quinquaginta, item

dividendae sunt in octo partes et earum septem in summo scapo sub

capitulo contrahantur. item si quae altiores erunt, eadem ratione pro

rata constituantur contracturae.

haec autem propter altitudinis intervallum, scandente oculi specie,

adiciuntur crassitudinibus temperaturae. venustatem enim persequitur

visus, cuius si non blandimur voluptati proportione et modulorum

adiectionibus, uti quod fallit temperatione adaugeatur, vastus et

invenustus conspicientibus remittetur aspectus. de adiectione quae

adicitur in mediis columnis, quae apud Graecos ενταϲιϲ appellatur, in

extremo libro erit forma et ratio eius quemadmodum mollis et conveniens

efficiatur subscripta.

Fundationes eorum operum fodiantur si queat inveniri ab solido et

in solidum quantum ex amplitudine operis pro ratione videbitur,

extruaturque structura totum solum quam solidissima. supraque terram

parietes extruantur sub columnas, dimidio crassiores quam columnae sunt

futurae uti firmiora sint inferiora superioribus. qua et stereobatae

appellantur, nam excipiunt onera. spirarumque proiecturae non procedant

extra solidum. item supra parietis ad eundem modum crassitudo servanda

est, intervalla autem concamaranda aut solidanda festucationibus uti

distineantur.

sin autem solidum non invenietur, sed locus erit congesticius ad imum

aut paluster, tunc is locus fodiatur exinaniaturque et palis alneis aut

oleagineis aut robusteis ustilatis configatur, sublicaeque machinis

adigantur quam creberrimae, carbonibusque expleantur intervalla palorum

et tunc structuris solidissimis fundamenta impleantur. extructis autem

fundamentis ad libramentum stylobatae sunt conlocandi.

supra stylobatas columnae disponendae quemadmodum supra scriptum

est, sive in pycnostylo quemadmodum pycnostyloe, sive systylo aut

diastylo aut eustylo quemadmodum supra scriptae sunt et constitutae.

in araeostylis enim libertas est quantum cuique libet constituendi.

sed ita columnae in peripteris conlocentur uti quot intercolumnia sunt

in fronte, totidem bis intercolumnia fiant in lateribus. ita enim

erit duplex longitudo operis ad latitudinem. namque qui columnarum

duplicationes fecerunt erravisse videntur, quod unum intercolumnium in

longitudine plus quam oportet procurrere videtur.

gradus in fronte constituendi ita sunt uti sint semper inpares. namque

cum dextro pede primus gradus ascendatur, item in summo templo primus

erit ponendus. crassitudines autem eorum graduum ita finiendas censeo

ut neque crassiores dextante nec tenuiores dodrante sint conlocatae.

sic enim durus non erit ascensus. retractiones autem graduum nec minus

quam sesquipedales nec plus quam bipedales faciendae videntur. item si

circa aedem gradus futuri sunt, ad eundem modum fieri debent.

sin autem circa aedem ex tribus lateribus podium faciendum erit, ad

id constituatur uti quadrae spirae trunci coronae lysis ad ipsum

stylobatam qui erit sub columnarum spiris conveniant. stylobatam ita

oportet exaequari uti habeat per medium adiectionem per scamillos

inpares. si enim ad libellam dirigetur, alveolatus oculo videbitur. hoc

autem ut scamilli ad id convenientes fiant, item in extremo libro forma

et demonstratio erit descripta.

His perfectis in suis locis spirae conlocentur eaeque ad symmetriam

sic perficiantur uti crassitudo cum plintho sit columnae ex dimidia

crassitudine proiecturamque, quam Graeci εκφοραν vocitant, habeant

aeque tantam. ita tum lata et longa erit columnae crassitudinis unius

et dimidiae.

altitudo eius si atticurges erit, ita dividatur ut superior pars tertia

parte sit crassitudinis columnae, reliquum plintho relinquatur. dempta

plintho reliquum dividatur in partes quattuor fiatque superior torus

quartae, reliquae tres aequaliter dividantur et una sit inferior torus,

altera pars cum suis quadris scotia, quem Graeci τροχιλον dicunt.

sin autem ionicae erunt faciendae, symmetriae earum sic erunt

constituendae uti latitudo spirae quoqueversus sit columnae

crassitudinis adiecta crassitudinis quarta et octava, altitudo ita

uti atticurges, ita et eius plinthus, reliquumque praeter plinthum,

quod erit tertia pars crassitudinis columnae, dividatur in partes

septem. inde trium partium torus qui est in summo, reliquae quattuor

partes dividendae sunt aequaliter et una pars fiat cum suis astragalis

et supercilio superior trochilus, altera pars inferiori trochilo

relinquatur, sed inferior maior apparebit ideo quod habebit ad extremam

plinthum proiecturam. astragali faciendi sunt octavae partis trochili.

proiectura erit spirae pars octava et sexta decuma pars crassitudinis

columnae.

Vitruvii De architectura libri decem · 第 36 / 51 段