cum ergo propter propinquitatem necessitas cogat ex Rubris lapidicinis

et Pallensibus et quae sunt urbi proximae copiis uti, si qui voluerit

sine vitiis perficere, ita erit praeparandum. cum aedificandum fuerit,

ante biennium ea saxa non hieme sed aestate eximantur, et iacentia

permaneant in locis patentibus. quae autem eo biennio a tempestatibus

tacta laesa fuerint, ea in fundamenta coiciantur. cetera quae non

erunt vitiata, ab natura rerum probata durare poterunt supra terram

aedificata. nec solum ea in quadratis lapidibus sunt observanda sed

etiam in caementiciis structuris.

Structurarum genera sunt haec, reticulatum quo nunc omnes utuntur, et

antiquum quod incertum dicitur. ex his venustius est reticulatum, sed

ad rimas faciendas ideo paratum quod in omnes partes dissoluta habet

cubilia et coagmenta. incerta vero caementa alia super alia sedentia

inter seque imbricata non speciosam sed firmiorem quam reticulata

praestant structuram.

utraque autem ex minutissimis sunt instruenda, uti materia ex calce et

harena crebriter parietes satiati diutius contineantur. molli enim et

rara potestate cum sint, exsiccant sugendo e materia sucum. cum autem

superarit et abundarit copia calcis et harenae, paries plus habens

umoris non cito fiet evanidus, sed ab his continetur. simul autem umida

potestas e materia per caementorum raritatem fuerit exsucta calxque

ab harena discedat et dissolvatur, item caementa non possunt cum his

cohaerere, sed in vetustatem parietes efficiunt ruinosos.

id autem licet animadvertere etiam de nonnullis monumentis, quae circa

urbem facta sunt e marmore seu lapidibus quadratis intrinsecusque medio

calcata structuris, vetustate evanida facta materia caementorumque

exsucta raritate, proruunt et coagmentorum ab ruina dissolutis

iuncturis dissipantur.

quodsi qui noluerit in id vitium incidere, medio cavo servato secundum

orthostatas, intrinsecus ex rubro saxo quadrato aut ex testa aut ex

silicibus ordinariis struat bipedales parietes, et cum his ansis

ferreis et plumbo frontes vinctae sint. ita enim non acervatim sed

ordine structum opus poterit esse sine vitio sempiternum, quod cubilia

et coagmenta eorum inter se sedentia et iuncturis alligata non

protrudent opus neque orthostatas inter se religatos labi patiuntur.

Itaque non est contemnenda Graecorum structura. non enim utuntur e

molli caemento structura polita, sed cum discesserunt a quadrato,

ponunt de silice seu lapide duro ordinaria, et ita uti latericia

struentes alligant eorum alternis coriis coagmenta, et sic maxime ad

aeternitatem firmas perficiunt virtutes. haec autem duobus generibus

struuntur. ex his unum isodomum, alterum pseudisodomum appellatur.

isodomum dicitur cum omnia coria aequa crassitudine fuerint structa,

pseudisodomum cum inpares et inaequales ordines coriorum diriguntur.

ea utraque sunt ideo firma, primum quod ipsa caementa sunt spissa et

solida proprietate neque de materia possunt exsugere liquorem sed

conservant eam in suo umore ad summam vetustatem, ipsaque eorum cubilia

primum plana et librata posita non patiuntur ruere materiam, sed

perpetua parietum crassitudine religata continent ad summam vetustatem.

altera est quam εμπλεκτον appellant, qua etiam nostri rustici

utuntur. quorum frontes poliuntur, reliqua ita uti sunt nata cum

materia conlocata alternis alligant coagmentis. sed nostri celeritati

studentes, erecta conlocantes frontibus serviunt et in medio farciunt

fractis separatim cum materia caementis. ita tres suscitantur in ea

structura crustae, duae frontium et una media farturae. Graeci vero

non ita, sed plana conlocantes et longitudines eorum alternis in

crassitudinem instruentes, non media farciunt sed e suis frontibus

perpetuam et unam crassitudinem parietum consolidant. praeterea

interponunt singulos crassitudine perpetua utraque parte frontatos,

quos διατονουϲ appellant, qui maxime religando confirmant parietum

soliditatem.

itaque si qui voluerit ex his commentariis animadvertere et eligere

genus structurae, perpetuitatis poterit rationem habere. non enim quae

sunt e molli caemento subtili facie venustatis, non eae possunt esse in

vetustate non ruinosae. itaque cum arbitri communium parietum sumuntur,

non aestimant eos quanti facti fuerint, sed cum ex tabulis inveniunt

eorum locationes, pretio praeteritorum annorum singulorum deducunt

octogensimas et ita ea reliqua summa pacta reddi pro his parietibus

sententiam pronuntiant eos non posse plus quam annos LXXX durare.

De latericiis vero dummodo ad perpendiculum sint stantes nihil

deducitur, sed quanti fuerint olim facti, tanti esse semper

aestimantur. itaque nonnullus civitatibus et publica opera et privatas

domos etiam regias e latere structas licet videre, et primum Athenis

murum qui spectat ad Hymettum montem et Pentelensem, item Patris in

aede Iovis et Herculis latericias cellas, cum circa lapidea in aede

epistylia sint et columnae, in Italia Arretio vetustum egregie factum

murum, Trallibus domum regibus Attalicis factam quae ad habitandum

semper datur ei qui civitatis gerit sacerdotium. item Lacedaemone e

quibusdam parietibus etiam picturae excisae intersectis lateribus

inclusae sunt in ligneis formis et in comitium ad ornatum aedilitatis

Varronis et Murenae fuerunt adlatae.

Croesi domus, quam Sardiani civibus ad requiescendum aetatis otio,

seniorum collegio gerusiam dedicaverunt. item Halicarnasso potentissimi

regis Mausoli domus cum Proconnesio marmore omnia haberet ornata,

parietes habet latere structos, qui ad hoc tempus egregiam praestant

firmitatem ita tectoriis operibus expoliti uti vitri perluciditatem

videantur habere. neque is rex ab inopia id fecit. infinitis enim

vectigalibus erat fartus, quod imperabat Cariae toti.

acumen autem eius et sollertiam ad aedificia paranda sic licet

considerare. cum esset enim natus Mylasis et animadvertisset

Halicarnasso locum naturaliter esse munitum emporiumque idoneum

portum utilem, ibi sibi domum constituit. is autem locus est

theatri curvaturae similis. itaque in imo secundum portum forum est

constitutum. per mediam autem altitudinis curvaturam praecinctionemque

platea ampla latitudine facta, in qua media Mausoleum ita egregiis

operibus est factum ut in septem spectaculis nominetur. in summa arce

media Martis fanum habens statuam colossicam acrolithon nobili manu

Leocharis factam. hanc autem statuam alii Leocharis alii Timothei

putant esse. in cornu autem summo dextro Veneris et Mercurii fanum ad

ipsum Salmacidis fontem.

is autem falsa opinione putatur venerio morbo inplicare eos qui ex

eo biberint. sed haec opinio quare per orbem terrae falso rumore

sit pervagata non pigebit exponere. non enim quod dicitur molles

et inpudicos ex ea aqua fieri, id potest esse, sed est eius fontis

potestas perlucida saporque egregius. cum autem Melas et Arevanias ab

Argis et Troezene coloniam communem eo loci deduxerunt, barbaros Caras

et Lelegas eiecerunt. hi autem ad montes fugati inter se congregantes

discurrebant et ibi latrocinia facientes crudeliter eos vastabant.

postea de colonis unus ad eum fontem propter bonitatem aquae quaestus

causa tabernam omnibus copiis instruxit eamque exercendo eos barbaros

allectabat. ita singillatim decurrentes et ad coetus convenientes e

duro feroque more commutati in Graecorum consuetudinem et suavitatem

sua voluntate reducebantur. ergo ea aqua non inpudici morbi vitio sed

humanitatis dulcedine mollitis animis barbarorum eam famam est adepta.

Relinquitur nunc quoniam ad explicationem moenium eorum sum invectus,

ut tota uti sunt definiam. quemadmodum enim in dextra parte fanum est

Veneris et fons supra scriptus, ita in sinistro cornu regia domus, quam

rex Mausolus ad suam rationem conlocavit. conspicitur enim ex ea ad

dextram partem forum et portus moeniumque tota finitio, sub sinistram

secretus sub moenibus latens portus ita ut nemo posset quid in eo

gereretur aspicere nec scire, at rex ipse de sua domo remigibus et

militibus sine ullo sciente quae opus essent imperaret.

itaque post mortem Mausoli Artemisia uxore eius regnante Rhodii

indignantes mulierem imperare civitatibus Cariae totius, armata classe

profecti sunt uti id regnum occuparent. tum Artemisiae cum esset

id renuntiatum, in eo portu abstrusam classem celatis remigibus et

epibatis comparatis, reliquos autem cives in muro esse iussit. cum

autem Rhodii ornata classe in portum maiorem exposuissent, plausum

iussit ab muro bis dare pollicerique se oppidum tradituros. qui cum

penetravissent intra murum relictis navibus inanibus, Artemisia repente

fossa facta in pelagus eduxit classem ex portu minore et ita invecta

est in maiorem. expositis autem militibus classem Rhodiorum inanem

abduxit in altum. ita Rhodii non habentes quo se reciperent, in medio

conclusi in ipso foro sunt trucidati.

ita Artemisia in navibus Rhodiorum suis militibus et remigibus

inpositis Rhodum est profecta. Rhodii autem cum prospexissent suas

naves laureatas venire, opinantes cives victores reverti hostes

receperunt. tum Artemisia Rhodo capta principibus occisis tropaeum in

urbe Rhodo suae victoriae constituit aeneasque duas statuas fecit unam

Rhodiorum civitatis alteram suae imaginis. eam ita figuravit Rhodiorum

civitati stigmata inponentem. ideo autem postea Rhodii religione

inpediti quod nefas est tropaea dedicata removeri, circa eum locum

aedificium struxerunt et ita erecta Graia statione texerunt ne qui

posset aspicere, et id αβατον vocitari iusserunt.

Cum ergo tam magna potentia reges non contempserint latericiorum

parietum structuras, quibus et vectigalibus et praeda saeptis licitum

fuerat non modo caementicio aut quadrato saxo sed etiam marmoreo

habere, non puto oportere inprobari quae sunt e latericia structura

facta aedificia, dummodo recte sint tecta. sed id genus quid ita populo

Romano in urbe fieri non oporteat exponam, quaeque sint eius rei causae

et rationes non praetermittam.

leges publicae non patiuntur maiores crassitudines quam sesquipedales

constitui loco communi. ceteri autem parietes, ne spatia angustiora

fiant, eadem crassitudine conlocantur. latericii vero nisi diplinthii

aut triplinthii fuerint, sesquipedali crassitudine non possunt plus

unam sustinere contignationem. in ea autem maiestate urbis et civium

infinita frequentia innumerabiles habitationes opus est explicare.

ergo cum recipere non possent areae planatae tantam multitudinem ad

habitandum in urbe, ad auxilium altitudinis aedificiorum res ipsa

coegit devenire. itaque pilis lapideis structuris testaceis parietibus

caementiciis altitudines extructae et contignationibus crebris coaxatae

cenaculorum ad summas utilitates perficiunt dispertitiones. ergo

moenibus e contignationibus variis alto spatio multiplicatis populus

Romanus egregias habet sine inpeditione habitationes.

Quoniam ergo explicata ratio est quid ita in urbe propter necessitatem

angustiae arearum non patiuntur esse latericios parietes, cum extra

urbem opus erit his uti, sine vitiis ad vetustatem sic erit faciendum.

summis parietibus structura testacea sub tegulas subiciatur altitudine

circiter sesquipedali, habeatque proiecturas coronarum. ita vitari

poterunt quae solent in his fieri vitia. cum enim in tecto tegulae

fuerint fractae aut a ventis deiectae, qua possit ex imbribus aqua

perpluere, non patietur lorica testacea laedi laterem, sed proiectura

coronarum reiciet extra perpendiculum stillas et ea ratione servaverit

integras parietum latericiorum structuras.

de ipsa autem testa si sit optima seu vitiosa ad structuram statim nemo

potest iudicare, quod in tempestatibus, et aetate, in tecto cum est

conlocata, tunc si est firma probatur. namque quae non fuerit ex creta

bona aut parum erit cocta, ibi se ostendit esse vitiosam gelicidiis

et pruina tacta. ergo quae non in tectis poterit pati laborem, ea non

potest in structura oneri ferendo esse firma. quare maxime ex veteribus

tegulis testa structi parietes firmitatem poterunt habere.

craticii vero velim quidem ne inventi essent. quantum enim celeritate

et loci laxamento prosunt, tanto maiori et communi sunt calamitati,

quod ad incendia uti faces sunt parati. itaque satius esse videtur

inpensa testaceorum in sumptu quam compendio craticiorum esse

in periculo. etiamque in tectoriis operibus rimas intus faciunt

arrectariorum et transversariorum dispositione. cum enim linuntur,

recipientes umorem turgescunt, deinde siccescendo contrahuntur et ita

extenuati disrumpunt tectoriorum soliditatem. sed quoniam nonnullos

celeritas aut inopia aut in pendenti loco dissaeptio cogit, sic

erit faciundum. solum substruatur alte, ut sint intacti ab rudere

et pavimento. obruti enim in his cum sunt, vetustate marcidi fiunt,

deinde subsidentia proclinantur et disrumpunt speciem tectoriorum.

De parietibus et apparatione generatim materiae eorum, quibus sint

virtutibus et vitiis, quemadmodum potui exposui, de contignationibus

autem et copiis earum, quibus comparentur ut ad vetustatem non sint

infirmae, uti natura rerum monstrat explicabo.

Materies caedenda est a primo autumno ad id tempus quod erit antequam

flare incipiat favonius. vere enim omnes arbores fiunt praegnantes et

omnes suae proprietatis virtutem efferunt in frondem anniversariosque

fructus. cum ergo inanes et tumidae temporum necessitate eorum fuerint,

vanae fiunt et raritatibus inbecillae, uti etiam corpora muliebria cum

conceperint, ad fetus partum non iudicantur integra, neque in venalibus

ea cum sunt praegnantia praestantur sana, ideo quod in corpore

praeseminatio crescens ex omnibus cibi potestatibus detrahit alimentum

in se, et quo firmior efficitur ad maturitatem partus, eo minus patitur

esse solidum id ex quo ipso procreatur. itaque edito fetu quod prius in

aliud genus incrementi detrahebatur cum ab disparatione procreationis

est liberatum, inanibus et patentibus venis in se recipient lambendo

sucum et ita solidescunt et redeunt in pristinam naturae firmitatem.

eadem ratione autumnali tempore maturitate fructuum flaccescente

fronde, ex terra recipientes per radices arbores in se sucum

recuperantur et restituuntur in antiquam soliditatem. at vero aeris

hiberni vis comprimit et consolidat eas per id quod supra scriptum

est tempus. ergo si ea ratione et eo tempore quod est supra scriptum

caeditur materies, erit tempestiva.

caedi autem ita oportet uti incidatur arboris crassitudo ad mediam

medullam, et relinquatur, uti per eam exsiccescat stillando sucus. ita

qui inest intus inutilis liquor effluens per torulum non patietur emori

in saniem nec corrumpi materiae qualitatem. tum autem cum sicca et sine

stillis erit arbor, deiciatur et ita erit optima in usu.

hoc autem ita esse licet animo advertere etiam de arbustis. ea enim cum

suo quoque tempore ad imum perforata castrantur, profundunt e medullis

quem habent in se superantem et vitiosum per foramina liquorem, et ita

siccescendo recipiunt in se diuturnitatem. qui autem non habent ex

arboribus exitus umores intra concrescentes putrescunt et efficiunt

inanes eas et vitiosas. ergo si stantes et vivae siccescendo non

senescunt, sine dubio cum eae ad materiam deiciuntur, cum ea ratione

curatae fuerint, habere poterunt magnas in aedificiis ad vetustatem

utilitates.

Eae autem inter se discrepantes et dissimiles habent virtutes,

uti robur ulmus populus cupressus abies ceteraeque quae maxime in

aedificiis sunt idoneae. namque non potest id robur quod abies, nec

cupressus quod ulmus, nec ceterae easdem habent inter se natura rerum

similitates, sed singula genera principiorum proprietatibus comparata

alios alii generis praestant in operibus effectus.

et primum abies aeris habens plurimum et ignis minimumque umoris

et terreni levioribus rerum naturae potestatibus comparata non est

ponderosa. itaque rigore naturali contenta non cito flectitur ab onere,

sed directa permanet in contignatione. sed ea quod habet in se plus

caloris, procreat et alit cariem ab eaque vitiatur, etiamque ideo

celeriter accenditur quod quae inest in eo corpore aeris raritas, ea ut

est patens accipit ignem et ita vehementem ex se mittit flammam.

ex ea autem antequam est excisa quae pars est proxima terrae per

radices recipiens ex proximitate umorem enodis et liquida efficitur.

quae vero est superior, vehementia caloris eductis in aera per nodos

ramis, praecisa alte circiter pedes XX et perdolata propter nodationis

duritiem dicitur esse fusterna. ima autem cum excisa quadrifluviis

dispertitur eiecto torulo ex eadem arbore ad intestina opera comparatur

et ita sappinea vocatur.

contra vero quercus terrenis principiorum satietatibus abundans

parumque habens umoris et aeris et ignis, cum in terrenis operibus

obruitur, infinitam habet aeternitatem. ex eo cum tangitur umore non

habens foraminum raritates propter spissitatem non potest in corpus

recipere liquorem, sed fugiens ab umore resistit et torquetur et

efficit in quibus est operibus ea rimosa.

aesculus vero quod est omnibus principiis temperata, habet in

aedificiis magnas utilitates, sed ea, cum in umore conlocatur,

recipiens penitus per foramina liquorem eiecto aere et igni operatione

umidae potestatis vitiatur. cerrus et fagus quod pariter habent

mixtionem umoris et ignis et terreni, aeris plurimum, per huius

raritates umores penitus recipiendo celeriter marcescunt. populus alba

et nigra, item salix tilia vitex ignis et aeris habendo satietatem,

umoris temperate, parum autem terreni, leviore temperatura comparatae

egregiam habere videntur in usu rigiditatem. ergo cum non sint durae

terreni mixtione, propter raritatem sunt candidae et in scalpturis

commodam praestant tractabilitatem.

alnus autem, quae proxima fluminum ripis procreatur et minime materies

utilis videtur, habet in se egregias rationes. est enim aere et

igni plurimo temperata, non multum terreno, umore paulo. itaque in

palustribus locis infra fundamenta aedificiorum palationibus crebre

fixa, recipiens in se quod minus habet in corpore liquoris, permanet

inmortalis ad aeternitatem et sustinet inmania pondera structurae et

sine vitiis conservat. ita quae non potest extra terram paulum tempus

durare, ea in umore obruta permanet ad diuturnitatem.

est autem maxime id considerare Ravennae, quod ibi omnia opera et

publica et privata sub fundamentis eius generis habent palos. ulmus

vero et fraxinus maximos habent umores minimumque aeris et ignis,

terreni temperate mixtione comparatae. sunt in operibus cum fabricantur

lentae et ab pondere umoris non habent rigorem et celeriter pandant.

simul autem vetustate sunt aridae factae aut in agro proiecto qui inest

eis liquore stantes emoriuntur, fiunt duriores et in commissuris et

coagmentationibus ab lentitudine firmas recipiunt catenationes.

item carpinus quod est minima ignis et terreni mixtione, aeris

autem et umoris summa continetur temperatura, non est fragilis sed

habet utilissimam tractabilitatem. itaque Graeci quod ex ea materia

iuga iumentis comparant, quod apud eos iuga ζυγα vocitantur, item

zygiam eam appellant. non minus est admirandum de cupresso et pinu,

quod eae habentes umoris abundantiam aequamque ceterorum mixtionem,

propter umoris satietatem in operibus solent esse pandae, sed in

vetustatem sine vitiis conservantur, quod is liquor qui inest penitus

in corporibus earum habet amarum saporem, qui propter acritudinem

non patitur penetrare cariem neque eas bestiolas quae sunt nocentes.

ideoque quae ex his generibus opera constituuntur permanent ad aeternam

diuturnitatem.

item cedrus et iunipirus easdem habent virtutes et utilitates, sed

quemadmodum ex cupresso et pinu resina, ex cedro oleum quod cedrium

dicitur nascitur, quo reliquae res cum sunt unctae, uti etiam libri,

a tineis et carie non laeduntur. arboris autem eius est similis

cupresseae foliatura, materies vena directa. ea Ephesi in aede

simulacrum Dianae, etiam lacunaria et ibi et in ceteris nobilibus fanis

propter aeternitatem sunt facta. nascuntur autem eae arbores maxime

Cretae et Africae et nonnullis Syriae regionibus.

larix vero, quae non est nota nisi is municipalibus qui sunt circa

ripam fluminis Padi et litora maris Hadriani, non solum ab suci

vehementi amaritate ab carie aut tinea non nocetur, sed etiam flammam

ex igni non recipit, nec ipsa per se potest ardere nisi uti saxum in

fornace ad calcem coquendam aliis lignis uratur. nec tamen tunc flammam

recipit nec carbonem remittit, sed longo spatio tarde comburitur.

quod est minima ignis et aeris e principiis temperatura, umore autem

et terreno est spisse solidata, non habet spatia foraminum qua possit

ignis penetrare, reicitque eius vim nec patitur ab eo sibi cito noceri,

propterque pondus ab aqua non sustinetur, sed cum portatur, aut in

navibus aut supra abiegneas rates conlocatur.

Ea autem materies quemadmodum sit inventa est causam cognoscere. divus

Caesar cum exercitum habuisset circa Alpes imperavissetque municipiis

praestare commeatus ibique esset castellum munitum quod vocabatur

Larignum, tunc qui in eo fuerunt naturali munitione confisi noluerunt

imperio parere. itaque imperator copias iussit admoveri. erat autem

ante eius castelli portam turris ex hac materia alternis trabibus

transversis uti pyra inter se composita alte, uti possent de summo

sudibus et lapidibus accedentes repellere. tunc vero cum animadversum

est alia eos tela praeter sudes non habere neque posse longius a muro

propter pondus iaculari, imperatum est fasciculos ex virgis alligatos

et faces ardentes ad eam munitionem accedentes mittere. itaque

celeriter milites congesserunt.

posteaquam flamma circa illam materiam virgas comprehendisset,

ad caelum sublata effecit opinionem uti videretur iam tota moles

concidisse. cum autem ea per se extincta esset et requieta turrisque

intacta apparuisset, admirans Caesar iussit extra telorum missionem

eos circumvallari. itaque timore coacti oppidani cum se dedidissent,

quaesitum unde essent ea ligna quae ab igni non laederentur. tunc ei

demonstraverunt eas arbores, quarum in his locis maximae sunt copiae.

et ideo ut id castellum Larignum ita materies larigna est appellata.

haec autem per Padum Ravennam deportatur, in colonia Fanestri Pisauri

Anconae reliquisque quae sunt in ea regione municipiis praebetur. cuius

materies si esset facultas adportationibus ad urbem, maximae haberentur

in aedificiis utilitates, et si non in omne, certe tabulae in

subgrundis circum insulas si essent ex ea conlocatae, ab traiectionis

incendiorum aedificia periculo liberarentur, quod eae neque flammam nec

carbonem possunt recipere nec facere per se.

sunt autem eae arbores foliis similibus pini, materies earum prolixa,

tractabilis ad intestinum opus non minus quam sappinea, habetque

resinam liquidam mellis Attici colore quare etiam medetur pthisicis.

De singulis generibus quibus proprietatibus e natura rerum videantur

esse comparatae quibusque procreantur rationibus exposui. insequitur

animadversio quid ita quae in urbe supernas dicitur abies deterior est,

quae infernas egregios in aedificiis ad diuturnitatem praestat usus,

et de his rebus, quemadmodum videantur e locorum proprietatibus habere

vitia aut virtutes, uti sint considerantibus apertiora exponere.

Vitruvii De architectura libri decem · 第 35 / 51 段