iussit locum dari ut accederet, interrogavitque quis esset. at ille,
Dinocrates, inquit, architectus Macedo, qui ad te cogitationes et
formas adfero dignas tuae claritatis. namque Athon montem formavi
in statuae virilis figuram, cuius manu laeva designavi civitatis
amplissimae moenia, dextra pateram quae exciperet omnium fluminum quae
sunt in eo monte aquam, ut inde in mare profunderetur.
delectatus Alexander narratione formae statim quaesiit, si essent
agri circa qui possent frumentaria ratione eam civitatem tueri. cum
invenisset non posse nisi transmarinis subvectionibus, Dinocrates,
inquit, attendo egregiam formae compositionem et ea delector, sed
animadverto si qui deduxerit eo loci coloniam fore ut iudicium eius
vituperetur. ut enim natus infans sine nutricis lacte non potest ali
neque ad vitae crescentis gradus perduci, sic civitas sine agris et
eorum fructibus in moenibus affluentibus non potest crescere nec sine
abundantia cibi frequentiam habere populumque sine copia tueri. itaque
quemadmodum formationem puto probandam, sic iudico locum inprobandum,
teque volo esse mecum, quod tua opera sum usurus.
ex eo Dinocrates ab rege non discessit et in Aegyptum est eum
persecutus. ibi Alexander cum animadvertisset portum naturaliter tutum,
emporium egregium, campos circa totam Aegyptum frumentarios, inmanis
fluminis Nili magnas utilitates, iussit eum suo nomine civitatem
Alexandriam constituere. ita Dinocrates a facie dignitateque corporis
commendatus ad eam nobilitatem pervenit. mihi autem, imperator,
staturam non tribuit natura, faciem deformavit aetas, valetudo detraxit
vires. itaque quoniam ab his praesidiis sum desertus, per auxilia
scientiae scriptaque ut spero perveniam ad commendationem.
Quoniam autem primo volumine de officio architecturae
terminationibusque artis perscripsi, item de moenibus et intra moenia
arearum divisionibus, cum sequatur ordo de aedibus sacris et publicis
aedificiis itemque privatis quibus proportionibus et symmetriis debeant
esse uti explicentur, non putavi ante ponendum nisi prius de materiae
copiis, e quibus conlatis aedificia structuris et materiae rationibus
perficiuntur, quas habeant in usu virtutes exposuissem quibusque rerum
naturae principiis essent temperatae dixissem. sed antequam naturales
res incipiam explicare, de aedificiorum rationibus unde initia
ceperint et uti creverint eorum inventiones ante ponam, et insequar
ingressus antiquitatis rerum naturae et eorum qui initia humanitatis
et inventiones perquisitas scriptorum praeceptis dedicaverunt. itaque
quemadmodum ab his sum institutus exponam.
Homines veteri more ut ferae in silvis et speluncis et nemoribus
nascebantur ciboque agresti vescendo vitam exigebant. interea quodam in
loco ab tempestatibus et ventis densae crebritatibus arbores agitatae
et inter se terentes ramos ignem excitaverunt, et eo flamma vehementi
perterriti qui circa eum locum fuerunt sunt fugati. post ea requieta
propius accedentes cum animadvertissent commoditatem esse magnam
corporibus ad ignis teporem, ligna adicientes et ita conservantes
alios adducebant et nutu monstrantes ostendebant quas haberent ex eo
utilitates. in eo hominum congressu cum profundebantur aliter spiritu
voces, cotidiana consuetudine vocabula ut obtigerant constituerunt,
deinde significando res saepius in usu ex eventu fari fortuito
coeperunt et ita sermones inter se procreaverunt.
ergo cum propter ignis inventionem conventus initio apud homines et
concilium et convictus esset natus, et in unum locum plures convenirent
habentes ab natura praemium praeter reliqua animalia ut non proni sed
erecti ambularent mundique et astrorum magnificientiam aspicerent, item
manibus et articulis quam vellent rem faciliter tractarent, coeperunt
in eo coetu alii de fronde facere tecta, alii speluncas fodere sub
montibus, nonnulli hirundinum nidos et aedificationes earum imitantes
de luto et virgulis facere loca quae subirent. tunc observantes aliena
tecta et adicientes suis cogitationibus res novas, efficiebant in dies
meliora genera casarum.
cum essent autem homines imitabili docilique natura, cotidie
inventionibus gloriantes alius alii ostendebant aedificiorum effectus,
et ita exercentes ingenia certationibus in dies melioribus iudiciis
efficiebantur. primumque furcis erectis et virgulis interpositis
luto parietes texerunt. alii luteas glaebas arefacientes struebant
parietes, materia eos iugumentantes, vitandoque imbres et aestus
tegebant harundinibus et fronde. posteaquam per hibernas tempestates
tecta non potuerunt imbres sustinere, fastigia facientes luto inducto,
proclinatis tectis stillicidia deducebant.
Haec autem ex is quae supra scriptae sunt originibus instituta esse
possumus sic animadvertere quod ad hunc diem nationibus exteris ex
his rebus aedificia constituuntur, ut in Gallia Hispania Lusitania
Aquitania, scandulis robusteis aut stramentis. apud nationem Colchorum
in Ponto propter silvarum abundantiam arboribus perpetuis planis dextra
ac sinistra in terra positis, spatio inter eas relicto quanto arborum
longitudines patiuntur, conlocantur in extremis partibus earum supra
alterae transversae, quae circumcludunt medium spatium habitationis.
tum insuper alternis trabibus ex quattuor partibus angulos
iugumentantes et ita parietes arboribus statuentes ad perpendiculum
imarum educunt ad altitudinem turres, intervallaque, quae relinquuntur
propter crassitudinem materiae, schidiis et luto obstruunt. item tecta,
recidentes ab extremo transtra, traiciunt gradatim contrahentes, et ita
ex quattuor partibus ad altitudinem educunt medio metas, quas fronde et
luto tegentes efficiunt barbarico more testudinata turrium tecta.
Phryges vero, qui campestribus locis sunt habitantes, propter inopiam
silvarum egentes materiae eligunt tumulos naturales eosque medios
fossura distinentes et itinera perfodientes dilatant spatia quantum
natura loci patitur. insuper autem stipites inter se religantes metas
efficiunt, quas harundinibus et sarmentis tegentes exaggerant supra
habitationes e terra maximos grumos. ita hiemes calidissimas, aestates
frigidissimas efficiunt tectorum rationes. nonnulli ex ulva palustri
componunt tuguria tecta. apud ceteras quoque gentes ad nonnulla loca
pari similique ratione casarum perficiuntur constitutiones. non minus
etiam Massiliae animadvertere possumus sine tegulis, subacta cum paleis
terra, tecta. Athenis Areopagi antiquitatis exemplar ad hoc tempus luto
tectum. item in Capitolio commonefacere potest et significare mores
vetustatis Romuli casa et in arce sacrorum stramentis tecta.
ita his signis de antiquis inventionibus aedificiorum sic ea fuisse
ratiocinantes possumus iudicare. Cum autem cotidie faciendo tritiores
manus ad aedificandum profecissent et sollertia ingenia exercendo per
consuetudinem ad artes pervenissent, tum etiam industria in animos
eorum adiecta perfecit ut qui fuerunt in his studiosiores fabros
esse se profiterentur. cum ergo haec ita fuerint primo constituta
et natura non solum sensibus ornavisset gentes quemadmodum reliqua
animalia, sed etiam cogitationibus et consiliis armavisset mentes et
subiecisset cetera animalia sub potestate, tunc vero ex fabricationibus
aedificiorum gradatim progressi ad ceteras artes et disciplinas, e fera
agrestique vita ad mansuetam perduxerunt humanitatem.
tum autem instruentes animo se et eprospicientes maioribus
cogitationibus ex varietate artium natis, non casas sed etiam domos
fundatas et latericiis parietibus aut e lapide structas materiaque et
tegula tectas perficere coeperunt, deinde observationibus studiorum
e vagantibus iudiciis et incertis ad certas symmetriarum perduxerunt
rationes. posteaquam animadverterunt profusos esse partus ab natura
materiae et abundantiam copiarum ad aedificationes ab ea comparatam,
tractando nutrierunt et auctam per artes ornaverunt voluptatibus
elegantiam vitae. igitur de his rebus quae sunt in aedificiis ad usum
idoneae, quibus sint qualitatibus et quas habeant virtutes ut potuero
dicam.
Sed si qui de ordine huius libri disputare voluerit, quod putaverit
eum primum institui oportuisse, ne putet me erravisse sic reddam
rationem. cum corpus architecturae scriberem, primo volumine putavi
quibus eruditionibus et disciplinis esset ornata exponere finireque
terminationibus eius species et e quibus rebus esset nata dicere.
itaque quid oporteat esse in architecto, ibi pronuntiavi. ergo in
primo <dixi> de artis officio, in hoc de naturalibus materiae rebus
quem habeant usum disputabo. namque hic liber non profitetur unde
architectura nascatur, sed unde origines aedificiorum sint institutae
et quibus rationibus enutritae et progressae sint gradatim ad hanc
finitionem.
ergo ita suo ordine et loco huius erit voluminis constitutio. Nunc
revertar ad propositum et de copiis quae aptae sunt aedificiorum
perfectionibus, quemadmodum videantur esse ab natura rerum procreatae
quibusque mixtionibus principiorum congressus temperentur, ne obscura
sed perspicua legentibus sint ratiocinabor. namque nulla materiarum
genera neque corpora neque res sine principiorum coetu nasci neque
subici intellectui possunt, neque aliter natura rerum praeceptis
physicorum veras patitur habere explicationes, nisi causae quae insunt
in his rebus quemadmodum et quid ita sint subtilibus rationibus habeant
demonstrationes.
Thales primum aquam putavit omnium rerum esse principium. Heraclitus
Ephesius, qui propter obscuritatem scriptorum a Graecis ϲκοτεινοϲ est
appellatus, ignem. Democritus quique est eum secutus Epicurus atomos,
quas nostri insecabilia corpora, nonnulli individua vocitaverunt.
Pythagoreorum vero disciplina adiecit ad aquam et ignem aera et
terrenum. ergo Democritus etsi non proprie res nominavit sed tantum
individua corpora proposuit, ideo ea ipsa dixisse videtur quod ea cum
sint disiuncta nec laeduntur nec interitionem recipiunt nec sectionibus
dividuntur sed sempiterno aevo perpetuo infinitam retinent in se
soliditatem.
ex his ergo congruentibus cum res omnes coire nascique videantur ut
eae in infinitis generibus rerum natura essent disparatae, putavi
oportere de varietatibus et discriminibus usus earum quasque haberent
in aedificiis qualitates exponere, uti cum fuerint notae, non habeant
qui aedificare cogitant errorem, sed aptas ad usum copias aedificiis
comparent.
Itaque primum de lateribus, qua de terra duci eos oporteat dicam. non
enim de harenosa neque calculosa neque sabulone soluto sunt ducendi,
quod ex his generibus cum sint ducti primum fiunt graves, deinde cum ab
imbribus in parietibus sparguntur, dilabuntur et dissolvuntur paleaeque
in is non cohaerescunt propter asperitatem. faciendi autem sunt ex
terra albida cretosa sive de rubrica aut etiam masculo sabulone. haec
enim genera propter levitatem habent firmitatem et non sunt in opere
ponderosa et faciliter aggerantur.
ducendi autem sunt per vernum tempus et autumnale, ut uno tenore
siccescant. qui enim per solstitium parantur ideo vitiosi fiunt quod
summum corium sol acriter cum praecoquit, efficit ut videatur aridus,
interior autem sit non siccus. et cum postea siccescendo se contrahit,
perrumpit ea quae erant arida. ita rimosi facti efficiuntur inbecilli.
maxime autem utiliores erunt, si ante biennium fuerint ducti. namque
non ante possunt penitus siccescere. itaque cum recentes et non aridi
sunt structi, tectorio inducto rigideque obsolidato permanente ipsi
sidentes non possunt eandem altitudinem qua est tectorium tenere,
contractioneque moti non haerent cum eo, sed ab coniunctione eius
disparantur. igitur tectoria ab structura seiuncta propter tenuitatem
per se stare non possunt sed franguntur, ipsique parietes fortuito
sidentes vitiantur. ideo etiam Uticenses latere si sit aridus et ante
quinquennium ductus, cum arbitrio magistratus fuerit ita probatus, tunc
utuntur in parietum structuris.
fiunt autem laterum genera tria. unum quod graece Lydium appellatur,
id est quo nostri utuntur, longum sesquipede, latum pede. ceteris
duobus Graecorum aedificia struuntur. ex his unum πενταδωρον, alterum
τετραδωρον dicitur. δωρον autem Graeci appellant palmum, quod munerum
datio graece δωρον appellatur, id autem semper geritur per manus
palmam. ita quod est quoquoversus quinque palmorum pentadoron, quod
quattuor tetradoron dicitur, et quae sunt publica opera πενταδωροιϲ,
quae privata τετραδωροιϲ struuntur.
fiunt autem cum his lateribus semilateria, quae cum struuntur, una
parte lateribus ordines, altera semilateres ponuntur. ergo ex utraque
parte ad lineam cum struuntur, alternis coriis parietes alligantur
et medii lateres supra coagmenta conlocati et firmitatem et speciem
faciunt utraque parte non invenustam. Est autem in Hispania ulteriore
civitas Maxilua, item Callet, in Asia Pitane, ubi lateres cum sunt
ducti et arefacti, proiecti natant in aqua. natare autem eos posse
ideo videtur quod terra est de qua ducuntur pumicosa. ita cum est
levis, aere solidata non recipit in se nec combibit liquorem. igitur
levi raraque cum sint proprietate nec patiantur penetrare in corpus
umidam potestatem, quocumque pondere fuerint cogitur ab rerum natura
quemadmodum pumex uti ab aqua sustineantur. sic autem magnas habent
utilitates, quod neque in aedificationibus sunt onerosi, et cum
ducuntur, a tempestatibus non dissolvuntur.
In caementiciis autem structuris primum est de harena quaerendum, ut ea
sit idonea ad materiem miscendam neque habeat terram commixtam. genera
autem harenae fossiciae sunt haec, nigra, cana, rubra, carbunculus. ex
his quae in manu confricata fecerit stridorem erit optima, quae autem
terrosa fuerit non habebit asperitatem. item si in vestimentum candidum
ea coniecta fuerit, postea excussa vel lota id non inquinarit neque ibi
terra subsiderit, erit idonea.
sin autem non erunt harenaria unde fodiatur, tum de fluminibus aut e
glarea erit excernenda, non minus etiam de litore marino. sed ea in
structuris haec habet vitia, difficulter siccescit, neque onerari se
continenter paries patitur nisi intermissionibus requiescat, neque
concamarationes recipit. marina autem hoc amplius quod etiam parietes,
cum in is tectoria facta fuerint, remittentes salsuginem corium
dissolvunt.
fossiciae vero celeriter in structuris siccescunt, et tectoria
permanent, et concamarationes patiuntur, sed eae quae sunt de
harenariis recentes. si enim exemptae diutius iacent, ab sole et
luna et pruina concoctae resolvuntur et fiunt terrosae. ita cum in
structuram coiciuntur, non possunt continere caementa, sed ea ruunt
et labuntur onera quae parietes non possunt sustinere. recentes autem
fossiciae cum in structuris tantas habeant virtutes, eae in tectorio
ideo non sunt utiles quod pinguitudine eius calx palea commixta propter
vehementiam non potest sine rimis inarescere. fluviatica vero, propter
macritatem inutilis signino, liaculorum subactionibus in tectorio
recipit soliditatem.
De harenae copiis cum habeatur explicatum, tum etiam de calce
diligentia est adhibenda uti de albo saxo aut silice coquatur. et
quae erit ex spisso et duriore, erit utilis in structura, quae autem
ex fistuloso, in tectoriis. cum ea erit extincta, tunc materia ita
misceatur ut si erit fossicia, tres harenae et una calcis infundantur,
si autem fluviatica aut marina duae harenae et una calcis coiciantur.
ita enim erit iusta ratio mixtionis temperaturae. etiam in fluviatica
aut marina si qui testam tunsam et succretam ex tertia parte adiecerit,
efficiet materiae temperaturam ad usum meliorem.
quare autem cum recipit aquam et harenam calx tunc confirmat
structuram, haec esse causa videtur quod e principiis uti cetera
corpora ita et saxa sunt temperata. et quae plus habent aeris sunt
tenera, quae aquae lenta sunt ab umore, quae terrae dura, quae ignis
fragiliora. itaque ex his saxa si antequam coquantur, contusa minute
mixta harenae in structuram coiciantur, non solidescunt nec eam
poterunt continere. cum vero coniecta in fornacem ignis vehementi
fervore correpta amiserint pristinae soliditatis virtutem, tunc exustis
atque exhaustis eorum viribus relinquuntur patentibus foraminibus
et inanibus. ergo liquor qui est in eius lapidis corpore et aer cum
exustus et ereptus fuerit, habueritque in se residuum calorem latentem,
intinctus in aqua, priusquam ea ignis vim recipit, umore penetrante in
foraminum raritates confervescit et ita refrigeratus reicit ex calcis
corpore fervorem.
ideo autem quo pondere saxa coiciuntur in fornacem, cum eximuntur
non possunt ad id respondere, sed cum expenduntur, permanente ea
magnitudine, excocto liquore circiter tertia parte ponderis inminuta
esse inveniuntur. igitur cum patent foramina eorum et raritates,
harenae mixtionem in se corripiunt et ita cohaerescunt siccescendoque
cum caementis coeunt et efficiunt structurarum soliditatem.
Est etiam genus pulveris quod efficit naturaliter res admirandas.
nascitur in regionibus Baianis et in agris municipiorum quae sunt circa
Vesuvium montem. quod commixtum cum calce et caemento non modo ceteris
aedificiis praestat firmitatem, sed etiam moles cum struuntur in mari,
sub aqua solidescunt. hoc autem fieri hac ratione videtur quod sub his
montibus et terrae ferventes sunt et fontes crebri, qui non essent, si
non in imo haberent aut e sulphure aut alumine aut bitumine ardentes
maximos ignes. igitur penitus ignis et flammae vapor per intervenia
permanans et ardens efficit levem eam terram, et ibi qui nascitur tofus
turgens est sine liquore. ergo cum tres res consimili ratione ignis
vehementia formatae in unam pervenerint mixtionem, repente recepto
liquore una cohaerescunt et celeriter umore duratae solidantur, neque
eas fluctus neque vis aquae potest dissolvere.
ardores autem esse in his locis etiam haec res potest indicare quod in
montibus Cumanorum Baianis sunt loca sudationibus excavata, in quibus
vapor fervidus ab imo nascens ignis vehementia perforat eam terram per
eamque manando in his locis oritur et ita sudationum egregias efficit
utilitates. non minus etiam memorantur antiquitus crevisse ardores et
abundavisse sub Vesuvio monte et inde evomuisse circa agros flammam.
ideoque tunc quae spongia sive pumex Pompeianus vocatur excocto ex alio
genere lapidis in hanc redacta esse videtur generis qualitatem.
id autem genus spongiae quod inde eximitur non in omnibus locis
nascitur, nisi circum Aetnam et collibus Mysiae quae a Graecis
κατακεκαυμενη nominatur et si quae eiusdem modi sunt locorum
proprietates. si ergo in his locis aquarum ferventes inveniuntur
fontes et montibus excavatis calidi vapores, ipsaque loca ab antiquis
memorantur pervagantes in agris habuisse ardores, videtur esse certum
ab ignis vehementia ex tofo terraque, quemadmodum in fornacibus ex
calce, ita ex his ereptum esse liquorem.
igitur dissimilibus et disparibus rebus correptis et in unam potestatem
conlatis, calida umoris ieiunitas aquae repente satiata communibus
corporibus latenti calore confervescit et vehementer efficit ea
coire celeriterque unam soliditatis percipere virtutem. Relinquetur
desideratio, quoniam item sunt in Etruria ex aqua calida crebri fontes,
quid ita non etiam ibi nascitur pulvis, e quo eadem ratione sub aqua
structura solidescat. itaque visum est antequam desideraretur de his
rebus quemadmodum esse videantur exponere.
omnibus locis et regionibus non eadem genera terrae nec lapides
nascuntur, sed nonnulla sunt terrena alia sabulosa itemque glareosa
aliis locis harenosa non minus materia, et omnino dissimili disparique
genere in regionum varietatibus qualitates insunt in terra. maxime
autem id sic licet considerare quod qua mons Appenninus regiones
Italiae Etruriaeque circa cingit, prope in omnibus locis non desunt
fossicia harenaria, trans Appenninum vero quae pars est ad Adriaticum
mare, nulla inveniuntur, item Achaia Asia omnino trans mare nec
nominantur quidem. igitur non in omnibus locis quibus effervent
aquae calidae crebri fontes, eaedem opportunitates possunt similiter
concurrere, sed omnia uti natura rerum constituit, non ad voluptatem
hominum sed ut fortuito disparata procreantur.
ergo quibus locis non sunt terrosi montes sed tenerae materiae, ignis
vis per eius venas egrediens adurit eam. quod est molle et tenerum
exurit, quod autem asperum relinquit. itaque uti in Campania exusta
terra cinis, sic in Etruria excocta materia efficitur carbunculus.
utraque autem sunt egregia in structuris, sed alia in terrenis
aedificiis alia etiam in maritimis molibus habent virtutem. est autem
materiae potestas mollior quam tofus, solidior quam terra, qua penitus
ab imo vehementia vaporis adusta, nonnullis locis procreatur id genus
harenae quod dicitur carbunculus.
De calce et harena quibus varietatibus sint et quas habeant virtutes
dixi. sequitur ordo de lapidicinis explicare, de quibus et quadrata
saxa et caementorum ad aedificia eximuntur copiae et comparantur. haec
autem inveniuntur esse disparibus et dissimilibus virtutibus. sunt enim
aliae molles, uti sunt circa urbem Rubrae Pallenses Fidenates Albanae,
aliae temperatae, uti Tiburtinae Amiterninae Soractinae et quae sunt
his generibus, nonnullae durae, uti siliceae. sunt etiam alia genera
plura, uti in Campania rubri et nigri tofi, in Umbria et Piceno et in
Venetia albus, qui etiam serra dentata uti lignum secatur.
sed haec omnia quae mollia sunt hanc habent utilitatem quod ex is
saxa cum sunt exempta in opere faciliter tractantur. et si sunt in
locis tectis, sustinent laborem, si autem in apertis et patentibus,
gelicidiis et pruina contacta friantur et dissolvuntur. item secundum
oram maritimam ab salsugine exesa diffluunt neque perferunt aestus.
Tiburtina vero et quae eodem genere sunt omnia sufferunt et ab oneribus
et a tempestatibus iniurias, sed ab igni non possunt esse tuta simulque
sunt ab eo tacta dissiliunt et dissipantur, ideo quod temperatura
naturali parvo sunt umore itemque non multum habent terreni sed aeris
plurimum et ignis. igitur cum et umor et terrenum in his minus inest,
tum etiam ignis, tactu et vi vaporis ex is aere fugato, penitus
insequens et interveniorum vacuitates occupans fervescit et efficit ea
suis ardentia corporibus similia.
sunt vero item lapidicinae complures in finibus Tarquiniensium, quae
dicuntur Anicianae, colore quemadmodum Albanae, quarum officinae maxime
sunt circa lacum Volsiniensem, item praefectura Statonensi. haec
autem habent infinitas virtutes. neque enim is gelicidiorum tempestas
neque ignis tactus potest nocere, sed sunt firmae et ad vetustatem
ideo permanentes quod parum habent e naturae mixtione aeris et ignis,
umoris autem temperate plurimumque terreni. ita spissis comparationibus
solidatae neque ab tempestatibus neque ab ignis vehementia nocentur.
id autem maxime iudicare licet e monumentis quae sunt circa municipium
Ferenti ex his facta lapidicinis. namque habent et statuas amplas
factas egregie et minora sigilla floresque et acanthos eleganter
scalptos. quae cum sint vetusta, sic apparent recentia uti si sint
modo facta. non minus etiam fabri aerarii de his lapidicinis in aeris
flatura formis comparatis habent ex is ad aes fundendum maximas
utilitates. quae si prope urbem essent, dignum esset ut ex his
officinis omnia opera perficerentur.