igitur mutationibus caloris et refrigerationis corpora quae in his

locis sunt vitiantur. hoc autem licet animadvertere etiam ex is quae

non sunt animalia. in cellis enim vinariis tectis lumina nemo capit

a meridie nec ab occidente sed a septentrione, quod ea regio nullo

tempore mutationes recipit sed est firma perpetuo et inmutabilis. ideo

etiam ea granaria quae ad solis cursum spectant bonitatem cito mutant,

obsoniaque et poma quae non in ea parte caeli ponuntur quae est aversa

a solis cursu, non diu servantur.

nam semper calor cum excoquit e rebus firmitatem et vaporibus fervidis

eripit exsugendo naturales virtutes, dissolvit eas et fervore

mollescentes efficit inbecillas. ut etiam in ferro animadvertimus, quod

quamvis natura sit durum, in fornacibus ab ignis vapore percalefactum

ita mollescit uti in omne genus formae faciliter fabricetur, et idem

cum molle et candens refrigeretur, tinctum frigida redurescit et

restituitur in antiquam proprietatem.

licet etiam considerare haec ita esse ex eo quod aestate non solum in

pestilentibus locis sed etiam in salubribus omnia corpora calore fiant

inbecilla, et per hiemem etiam quae pestilentissimae sint regiones

efficiantur salubres ideo quod a refrigerationibus solidantur. non

minus etiam quae ab frigidis regionibus corpora traducuntur in calidas,

non possunt durare sed dissolvuntur, quae autem ex calidis locis sub

septentrionum regiones frigidas, non modo non laborant inmutatione loci

valetudinibus sed etiam confirmantur.

quare cavendum esse videtur in moenibus conlocandis ab is regionibus

quae caloribus flatus ad corpora hominum possunt spargere. namque e

principiis, quae Graeci ϲτοιχεια appellant, ut omnia corpora sunt

composita, id est e calore et umore, terreno et aere, ita mixtionibus

naturali temperatura figurantur omnium animalium in mundo generatim

qualitates.

ergo in quibus corporibus cumque exsuperat e principiis calor, tunc

interficit dissolvitque cetera fervore. haec autem vitia efficit

fervidum ab certis partibus caelum, cum insidit in apertas venas plus

quam patitur e mixtionibus naturali temperatura corpus. item si umor

occupavit corporum venas inparesque eas fecit, cetera principia ut a

liquido corrupta diluuntur et dissolvuntur compositionibus virtutes.

item haec e refrigerationibus umoris ventorum et aurarum infunduntur

vitia corporibus. non minus aeris etiamque terreni in corpore naturalis

compositio augendo aut minuendo infirmat cetera principia, terrenum

cibi plenitate, aer gravitate caeli.

Sed si qui voluerit diligentius haec sensu percipere, animadvertat

attendatque naturas avium et piscium et terrestrium animalium, et

ita considerabit discrimina temperaturae. aliam enim mixtionem habet

genus avium, aliam piscium, longe aliter terrestrium natura. volucres

minus habent terreni, minus umoris, caloris temperate, aeris multum.

igitur levioribus principiis compositae facilius in aeris impetum

nituntur. aquatiles autem piscium naturae quod temperatae sunt a calido

plurimoque et aeris et terreni sunt compositae sed umoris habent oppido

quam paulum, quo minus habent e principiis umoris in corpore, facilius

in umore perdurant, itaque cum ad terram perducuntur, animam cum aqua

relinquunt. item terrestria quod e principiis ab aere caloreque sunt

temperata minusque habent terreni plurimumque umoris, quod abundant

umidae partes, non diu possunt in aqua vitam tueri.

ergo si haec ita videntur quemadmodum proposuimus et e principiis

animalium corpora composita sensu percipimus et e superationibus

aut defectionibus ea laborare dissolvique iudicamus, non dubitamus

quin diligentius quaeri oporteat uti temperatissimas caeli regiones

eligamus, cum quaerenda fuerit in moenium conlocationibus salubritas.

itaque etiam atque etiam veterem revocandam censeo rationem. maiores

enim pecoribus immolatis quae pascebantur in is locis quibus aut

oppida aut castra stativa constituebantur, inspiciebant iocinera, et

si erant livida et vitiosa primo, alia immolabant dubitantes utrum

morbo an pabuli vitio laesa essent. cum pluribus experti erant et

probaverant integram et solidam naturam iocinerum ex aqua et pabulo,

ibi constituebant munitiones, si autem vitiosa inveniebant, iudicium

transferebant item humanis corporibus pestilentem futuram nascentem

in his locis aquae cibique copiam, et ita transmigrabant et mutabant

regiones quaerentes omnibus rebus salubritatem.

hoc autem fieri uti pabulo ciboque salubres proprietates terrae

videantur, licet animadvertere et cognoscere ex agris Cretensium qui

sunt circa Pothereum flumen, quod est Cretae inter duas civitates

Gnoson et Gortynam. dextra enim et sinistra eius fluminis pascuntur

pecora, sed ex his quae pascuntur proxime Gnoson <lienosa> sunt, quae

autem ex altera parte proxime Gortynam, non habent apparentem splenem.

unde etiam medici quaerentes de ea re invenerunt in his locis herbam,

quam pecora rodendo inminuerunt lienes. ita eam herbam colligendo

curant lienosos hoc medicamento, quod etiam Cretenses αϲπληνον

vocitant. ex eo licet scire cibo atque aqua proprietates locorum

naturaliter pestilentes aut salubres esse.

Item si in paludibus moenia constituta erunt, quae paludes secundum

mare fuerint, spectabuntque ad septentrionem aut inter septentrionem

et orientem, eaeque paludes excelsiores fuerint quam litus marinum,

ratione videbuntur esse constituta. fossis enim ductis fit aquae

exitus ad litus, et mare tempestatibus auctum in paludes redundantia

motionibus concitata amarique mixtionibus non patitur bestiarum

palustrium genera ibi nasci, quaeque de superioribus locis natando

proxime litus perveniunt, inconsueta salsitudine necantur. exemplar

autem huius rei Gallicae paludes possunt esse quae circum Altinum

Ravennam Aquileiam aliaque quae in eiusmodi locis municipia sunt

proxima paludibus, quod his rationibus habent incredibilem salubritatem.

quibus autem insidentes sunt paludes et non habent exitus profluentes

neque per flumina neque per fossas, uti Pomptinae, stando putescunt

et umores graves et pestilentes in his locis emittunt. item in Apulia

oppidum Salpia vetus, quod Diomedes ab Troia rediens constituit sive

quemadmodum nonnulli scripserunt Elpias Rhodius, in eiusmodi locis

fuerat conlocatum, ex quo incolae quotannis aegrotando laborantes

aliquando pervenerunt ad M. Hostilium ab eoque publice petentes

impetraverunt ut is idoneum locum ad moenia transferenda conquireret

eligeretque. tunc is moratus non est, sed statim rationibus doctissime

quaesitis secundum mare mercatus est possessionem loco salubri ab

senatuque populoque Romano petiit ut liceret transferre oppidum,

constituitque moenia et areas divisit nummoque sestertio singulis

municipibus mancipio dedit. his confectis lacum aperuit in mare et

portum e lacu municipio perfecit. itaque nunc Salpini quattuor milia

passuum progressi ab oppido veteri habitant in salubri loco.

Cum ergo his rationibus erit salubritatis moenium conlocandorum

explicatio regionesque electae fuerint fructibus ad alendam civitatem

copiosae et viarum munitiones aut opportunitates fluminum seu per

portus marinae subvectiones habuerint ad moenia comportationes

expeditas, tunc turrium murorumque fundamenta sic sunt facienda

uti fodiantur, si queat inveniri, ad solidum et in solido, quantum

ex amplitudine operis pro ratione videatur, crassitudine ampliore

quam parietum qui supra terram sunt futuri, et ea impleantur quam

solidissima structura.

item turres sunt proiciendae in exteriorem partem, uti cum ad murum

hostis impetu velit adpropinquare, a turribus dextra ac sinistra

lateribus apertis telis vulneretur. curandumque maxime videtur ut non

facilis aditus sit ad oppugnandum murum, sed ita circumdandum ad loca

praecipitia et excogitandum uti portarum itinera non sint directa sed

scaeva. namque cum ita factum fuerit, tum dextrum latus accedentibus

quod scuto non erit tectum proximum erit muro. conlocanda autem oppida

sunt non quadrata nec procurrentibus angulis sed circumitionibus,

uti hostis ex pluribus locis conspiciatur. in quibus enim anguli

procurrunt, difficiliter defenditur, quod angulus magis hostem tuetur

quam civem.

crassitudinem autem muri ita faciendam censeo uti armati homines supra

obviam venientes alius alium sine inpeditione praeterire possint. tum

in crassitudine perpetuae taleae oleagineae ustilatae quam creberrime

instruantur, uti utraeque muri frontes inter se, quemadmodum fibulis,

his taleis conligatae aeternam habeant firmitatem. namque ei materiae

nec caries nec tempestates nec vetustas potest nocere, sed ea et

in terra obruta et in aqua conlocata permanet sine vitiis utilis

sempiterno. itaque non solum in muro sed etiam in substructionibus

quique parietes murali crassitudine erunt faciundi hac ratione religati

non cito vitiabuntur.

intervalla autem turrium ita sunt facienda ut ne longius sit alia ab

alia sagittae missionis, uti si qua oppugnetur, tum a turribus quae

erunt dextra ac sinistra scorpionibus reliquisque telorum missionibus

hostes reiciantur. etiamque contra interiora turrium dividendus est

murus intervallis tam magnis quam erunt turres, ut itinera sint

interioribus partibus turrium contignata, neque ea ferro fixa. hostis

enim si quam partem muri occupaverit, qui repugnabunt rescindent et

si celeriter administraverint, non patientur reliquas partes turrium

murique hostem penetrare, nisi se voluerit praecipitare. turres itaque

rotundae aut polygoniae sunt faciendae.

quadratas enim machinae celerius dissipant, quod angulos arietes

tundendo frangunt, in rotundationibus autem uti cuneos ad centrum

adigendo laedere non possunt. item munitiones muri turriumque aggeribus

coniunctae maxime sunt tutiores, quod neque arietes neque suffossiones

neque machinae ceterae eis valent nocere.

sed non in omnibus locis est aggeris ratio facienda nisi quibus extra

murum ex alto loco plano pede accessus fuerit ad moenia oppugnanda.

itaque in eiusmodi locis primum fossae sunt faciendae latitudinibus et

altitudinibus quam amplissimis, deinde fundamentum muri deprimendum

est intra alveum fossae et id extruendum est ea crassitudine ut opus

terrenum facile sustineatur.

item interiore parte substructionis fundamentum distans ab exteriore

introrsus amplo spatio ita uti cohortes possint quemadmodum in acie

instructae ad defendendum supra latitudinem aggeris consistere.

cum autem fundamenta ita distantia inter se fuerint constituta,

tunc inter ea alia transversa, coniuncta exteriori et interiori

fundamento, pectinatim disposita, quemadmodum serrae dentes solent

esse conlocentur. cum enim sic erit factum, tunc ita oneris terreni

magnitudo distributa in parvas partes neque universa pondere premens

poterit ulla ratione extrudere muri substructiones.

de ipso autem muro e qua materia struatur aut perficiatur, ideo non

est praefiniendum quod in omnibus locis quas optamus copias, eas non

possumus habere. sed ubi sunt saxa quadrata sive silex seu caementum

aut coctus later sive crudus, his erit utendum. non enim uti Babylone

abundantes liquido bitumine pro calce et harena ex cocto latere factum

habent murum, sic item possunt omnes regiones seu locorum proprietates

habere tantas eiusdem generis utilitates uti ex his comparationibus ad

aeternitatem perfectus habeatur sine vitio murus.

Moenibus circumdatis secuntur intra murum arearum divisiones

platearumque et angiportorum ad caeli regionem directiones. dirigentur

haec autem recte, si exclusi erunt ex angiportis venti prudenter. qui

si frigidi sunt laedunt, si calidi vitiant, si umidi nocent. quare

vitandum videtur hoc vitium et advertendum ne fiat quod in multis

civitatibus usu solet venire. quemadmodum in insula Lesbo oppidum

Mytilene magnificenter est aedificatum et eleganter, sed positum non

prudenter. in qua civitate auster cum fiat, homines aegrotant, cum

corus, tussiunt, cum septentrio, restituuntur in salubritatem sed

in angiportis et plateis non possunt consistere propter vehementiam

frigoris.

ventus autem est aeris fluens unda cum incerta motus redundantia.

nascitur cum fervor offendit umorem et impetus calefactionis exprimit

vim spiritus flantis. id autem verum esse ex aeolipilis aereis

licet aspicere et de latentibus caeli rationibus artificiosis rerum

inventionibus divinitatis exprimere veritatem. fiunt enim aeolipilae

aereae cavae. hae habent punctum angustissimum quo aqua infunduntur

conlocanturque ad ignem, et antequam calescant non habent ullum

spiritum, simul autem fervere coeperint, efficiunt ad ignem vehementem

flatum. ita scire et iudicare licet e parvo brevissimoque spectaculo de

magnis et inmanibus caeli ventorumque naturae rationibus.

<igitur venti si ex habitationibus> exclusi fuerint, non solum

efficient corporibus valentibus locum salubrem, sed etiam si qui morbi

ex aliis vitiis forte nascentur, qui in ceteris salubribus locis habent

curationes medicinae contrariae, in his propter temperaturam exclusione

ventorum expeditius curabuntur. vitia autem sunt quae difficulter

curantur in regionibus quae sunt supra scriptae haec, gravido,

arteriace, tussis, pleuritis, pthisis, sanguinis eiectio et cetera quae

non detractionibus sed adiectionibus curantur. haec ideo difficulter

medicantur primum quod ex frigoribus concipiuntur, deinde quod

defatigatis morbo viribus eorum, aer agitatus e ventorum agitationibus

extenuatur unaque a vitiosis corporibus detrahit sucum et efficit ea

exiliora. contra vero lenis et crassus aer, qui perflatus non habet

neque crebras redundantias, propter inmotam stabilitatem adiciendo ad

membra eorum alit eos et reficit qui in is sunt inpliciti morbis.

Nonnullis placuit esse ventos quattuor, ab oriente aequinoctiali

solanum, a meridie austrum, ab occidente aequinoctiali favonium, ab

septentrionibus septentrionem. sed qui diligentius perquisierunt

tradiderunt eos esse octo, maxime quidem Andronicus Cyrrestes, qui

etiam exemplum conlocavit Athenis turrim marmoream octagonon et in

singulis lateribus octagoni singulorum ventorum imagines excalptas

contra suos quosque flatus designavit, supraque eam turrim metam

marmoream perfecit et insuper Tritonem aereum conlocavit dextra manu

virgam porrigentem, et ita est machinatus uti vento circumageretur

et semper contra flatum consisteret supraque imaginem flantis venti

indicem virgam teneret.

itaque sunt conlocati inter solanum et austrum ab oriente hiberno

eurus, inter austrum et favonium ab occidente hiberno africus, inter

favonium et septentrionem caurus, quem plures vocant corum, inter

septentrionem et solanum aquilo. hoc modo videtur esse expressum uti

capiat numeros et nomina et partes unde flatus certi ventorum spirent.

quod cum ita exploratum habeatur, ut inveniantur regiones et ortus

corum sic erit ratiocinandum.

conlocetur ad libellam marmoreum amussium mediis moenibus, aut locus

ita expoliatur ad regula et libellam ut amussium non desideretur,

supraque eius loci centrum medium conlocetur aeneus gnomon indagator

umbrae, qui graece ϲκιαθηραϲ dicitur. huius antemeridiana circiter

hora quinta sumenda est extrema gnomonis umbra et puncto signanda,

deinde circino diducto ad punctum quod est gnomonis umbrae longitudinis

signum, ex eo a centro circumagenda linea rotundationis. itemque

observanda postmeridiana istius gnomonis crescens umbra, et cum

tetigerit circinationis lineam et fecerit parem antemeridianae umbrae

postmeridianam, signanda puncto.

ex his duobus signis circino decussatim describendum, et per

decussationem et medium centrum linea perducenda ad extremum, ut

habeatur meridiana et septentrionalis regio. tum postea sumenda est

sexta decima pars circinationis lineae totius rotundationis, centrumque

conlocandum in meridiana linea qua tangit circinationem, et signandum

dextra ac sinistra in circinatione et meridiana et septentrionali

parte. tunc ex signis his quattuor per centrum medium decussatim

lineae ab extremis ad extremas circinationes perducendae. ita austri

et septentrionis habebitur octavae partis designatio. reliquae partes

dextra tres ac sinistra tres aequales his distribuendae sunt in tota

rotundatione, ut aequales divisiones octo ventorum designatae sint in

descriptione. tum per angulos inter duas ventorum regiones et platearum

et angiportorum videntur debere dirigi descriptiones.

is enim rationibus et ea divisione exclusa erit ex habitationibus

et vicis ventorum vis molesta. cum enim plateae contra directos

ventos erunt conformatae, ex aperto caeli spatio impetus ac flatus

frequens conclusus in faucibus angiportorum vehementioribus viribus

pervagabitur. quas ob res convertendae sunt ab regionibus ventorum

directiones vicorum, uti advenientes ad angulos insularum frangantur

repulsique dissipentur.

Fortasse mirabuntur i qui multa ventorum nomina noverunt, quod a nobis

expositi sunt tantum octo esse venti. si autem animadverterint orbis

terrae circumitionem per solis cursum et umbras gnomonis aequinoctiales

et inclinationem caeli ab Eratosthene Cyrenaeo rationibus mathematicis

et geometricis methodis esse inventam ducentorum quinquaginta duum

milium stadium, quae fiunt passuum C̅C̅C̅X̅V̅ milia, huius autem

octava pars quam ventus tenere videtur est triciens nongenta triginta

septem milia et passus quingenti, non debebunt mirari si in tam magno

spatio unus ventus vagando inclinationibus et recessionibus varietates

mutatione flatus faciat.

itaque dextra et sinistra austrum leuconotus et altanus flare

solet, africum libonotus et subvesperus, circa favonium argestes et

certis temporibus etesiae, ad latera cauri circias et corus, circa

septentrionem thracias et gallicus, dextra ac sinistra aquilonem

supernas et caecias, circa solanum carbas et certo tempore ornithiae,

euri vero medias partes tenentis in extremis eurocircias et volturnus.

sunt autem et alia plura nomina flatusque ventorum e locis aut

fluminibus aut montium procellis tracta.

praeterea aurae matutinae, qua sol cum emergit de subterranea parte

versando pulsat aeris umorem et impetu scandendo profundens exprimit

aurarum antelucano spiritu flatus. qui cum exorto sole permanserunt,

euri venti tenent partes, et ea re quod ex auris procreatur ab

Graecis ευροϲ videtur esse appellatus crastinusque dies propter auras

matutinas αυριον fertur esse vocitatus. sunt autem nonnulli qui negant

Eratosthenem potuisse veram mensuram orbis terrae colligere. quae sive

est certa sive non vera, non potest nostra scriptura non veras habere

terminationes regionum unde spiritus ventorum oriuntur.

ergo si ita est, tantum erit uti non certam mensurae rationem sed aut

maiores impetus aut minores habeant singuli venti. Quoniam haec a nobis

sunt breviter exposita, ut facilius intellegantur visum est mihi in

extremo volumine formas, sive uti Graeci ϲχηματα dicunt, duo explicare,

unum ita deformatum ut appareat unde certi ventorum spiritus oriantur,

alterum quemadmodum ab impetu eorum aversis directionibus vicorum et

platearum evitentur nocentes flatus. erit autem in exaequata planitie

centrum ubi est littera A, gnomonis autem antemeridiana umbra ubi est

B, et a centro ubi est A diducto circino ad id signum umbrae ubi est

B, circumagatur linea rotundationis. reposito autem gnomone ubi antea

fuerat, expectanda est dum decrescat faciatque iterum crescendo parem

antemeridianae umbrae postmeridianam tangatque lineam rotundationis ubi

erit littera C. tunc a signo ubi est B et a signo ubi est C circino

decussatim describatur ubi erit D, deinde per decussationem ubi est D

et centrum perducatur linea ad extremum, in qua linea erunt litterae E

et F. haec linea erit index meridianae et septentrionalis regionis.

tunc circino totius rotundationis sumenda est pars XVI, circinique

centrum ponendum est in meridiana linea qua tangit rotundationem ubi

est littera E, et signandum dextra ac sinistra ubi erunt litterae G H.

item in septentrionali parte centrum circini ponendum in rotundatione

et septentrionali linea ubi est littera F, et signandum dextra ac

sinistra ubi sunt litterae I et K, et ab G ad K et ab H ad I per

centrum lineae perducendae. ita quod erit spatium ab G ad H, erit

spatium venti austri et partis meridianae, item quod erit spatium ab I

ad K, erit septentrionis. reliquae partes dextra tres ac sinistra tres

dividendae sunt aequaliter, quae sunt ad orientem in quibus litterae L

M et ab occidente in quibus sunt litterae N et O. ab M ad O et ab L ad

N perducendae sunt lineae decussatim. et ita erunt aequaliter ventorum

octo spatia in circumitione. quae cum ita descripta erunt, in singulis

angulis octagoni cum a meridie incipiemus inter eurum et austrum in

angulo erit littera G, inter austrum et africum H, inter africum et

favonium N, inter favonium et caurum O, inter caurum et septentrionem

K, inter septentrionem et aquilonem I, inter aquilonem et solanum L,

inter solanum et eurum M. ita his confectis inter angulos octagoni

gnomon ponatur, et ita dirigantur angiportorum divisiones.

Divisis angiportis et plateis constitutis arearum electio ad

opportunitatem et usum communem civitatis est explicanda aedibus

sacris foro reliquisque locis communibus. et si erunt moenia secundum

mare, area ubi forum constituatur eligenda proxime portum, sin autem

mediterranea, in oppido medio. aedibus vero sacris, quorum deorum

maxime in tutela civitas videtur esse, et Iovi et Iunoni et Minervae

in excelsissimo loco unde moenium maxima pars conspiciatur areae

distribuantur. Mercurio autem in foro, aut etiam ut Isidi et Serapi in

emporio, Apollini Patrique Libero secundum theatrum, Herculi in quibus

civitatibus non sunt gymnasia neque amphitheatra ad circum, Marti extra

urbem sed ad campum, itemque Veneri ad portum. id autem etiam Etruscis

haruspicibus disciplinarum scripturis ita est dedicatum, extra murum

Veneris Volcani Martis fana ideo conlocari uti non insuescat in urbe

adulescentibus seu matribus familiarum veneria libido, Volcanique vi

e moenibus religionibus et sacrificiis evocata ab timore incendiorum

aedificia videantur liberari. Martis vero divinitas cum sit extra

moenia dedicata, non erit inter cives armigera dissensio, sed ab

hostibus ea defensa a belli periculo conservabit.

item Cereri extra urbem loco, quo non omnes semper homines nisi per

sacrificium necesse habeant adire, cum religiose caste sanctisque

moribus is locus debeat tueri. ceterisque diis ad sacrificiorum

rationes aptae templis areae sunt distribuendae. De ipsis autem aedibus

sacris faciundis et de earum symmetriis in tertio et quarto volumine

reddam rationes, quia in secundo visum est mihi primum de materiae

copiis quae in aedificiis sunt parandae, quibus sint virtutibus et

quem habeant usum exponere, <deinde> commensus aedificiorum et ordines

et genera singula symmetriarum peragere et in singulis voluminibus

explicare.

LIBER SECUNDUS.

Dinocrates architectus cogitationibus et sollertia fretus, cum

Alexander rerum potiretur, profectus est e Macedonia ad exercitum

regiae cupidus commendationis. is e patria a propinquis et amicis tulit

ad primos ordines et purpuratos litteras ut aditus haberet faciliores,

ab eisque exceptus humane petiit uti quamprimum ad Alexandrum

perduceretur. cum polliciti essent, tardiores fuerunt idoneum tempus

expectantes. itaque Dinocrates ab his se existimans ludi ab se petiit

praesidium. fuerat enim amplissima statura, facie grata, forma

dignitateque summa. his igitur naturae muneribus confisus vestimenta

posuit in hospitio et oleo corpus perunxit caputque coronavit populea

fronde, laevum umerum pelle leonina texit, dextraque clavam tenens

incessit contra tribunal regis ius dicentis.

Vitruvii De architectura libri decem · 第 33 / 51 段