Omne aurum purum cuiuslibet ponderis omni argento

similiter puro, eiusdem tamen ponderis, densius est parte sui

vicesima. quod ita probari potest. si purissima auri libra

cum aeque puri argenti simili pondere sub aqua conferatur in

statera, XII denariis id est vicesima sui parte, aurum gravius

argento vel argentum levius auro invenietur. quapropter si

inveneris opus aliquod auro formatum, cui argentum per mixtionem

inesse videatur, scireque volueris quantum auri quantumve

in eo contineatur argenti, sume argentum sive aurum

et examinato suspecti operis pondere, non minus pensantem

massam de utrovis metallo fabricato atque utrumque, et opus

scilicet et massam, staterae lancibus inponito aquisque inmergito.

si argentea fuerit massa quam fecisti, opus praeponderabit.

si aurea fuerit, allevato opere aurum inclinabitur.

hoc tamen ita fiet ut quot partibus inclinatur aurum, totidem

partibus sublevetur argentum, quia quicquid in ipso opere

fuerit sub aqua praeter solitum ponderis, ad aurum propter

densitatem pertinet, quicquid autem levitatis, ad argentum

propter raritatem est referendum. et ut hoc facilius possit

adverti, considerare debes tam in gravitate auri quam in levitate

argenti XII denarios significare libram, sicut prima

lectionis huius fronte praefixum est.

De mensura cerae et metalli in operibus fusilibus.

In fundendis operibus cuius ponderis metallum quodlibet

ad certum cerae pondus respondere debeat.

Ad cerae unciam unam stagni unciae VII et denarii XVII,

aeris albi unciae VIII et denarii XVI, aeris cypri … unciae VIIII

et denarii III, argenti unciae X et denarii XII, plumbi unciae XII

et denarii VI, auri unciae XVIIII et denarii VIII.

Item si cerae fuerit libra, stagni VII librae et unciae X

et denarii IIII mittendi sunt, quia quot uncias cera habuerit,

tot VII uncias et XVII denarios stagni pondus habere debebit.

et ideo si cerae fuerit libra, id est XII unciae, duodecies VII

unciae stagni, quae faciunt VII libras, et duodecies XVII denarii

mittendi sunt, qui faciunt CCIIII denarios, id est uncias X et

denarios IIII.

si fuerit cerae libra, aeris albi librae VIII sumendae sunt

et duodecies XVI denarii, quod sunt CXCII denarii, qui faciunt

uncias VIIII et denarios XII.

in libram cerae aeris cypri librae VIIII et denarii XII

mittendi sunt.

sic in libram cerae auricalci librae VIIII et duodecies

tres denarii, qui faciunt unciam unam et denarios XVI.

contra libram cerae argenti librae X et duodecies XII

denarii.

simili modo in libram cerae plumbi librae XII et duodecies

VI denarii mittendi sunt.

in auri fusione contra libram cerae auri librae XVIIII et

duodecies octo denarii, quod sunt unciae IIII et denarii XVI.

VITRUVII DE ARCHITECTURA

LIBER PRIMUS.

Cum divina tua mens et numen, imperator Caesar, imperio potiretur

orbis terrarum invictaque virtute cunctis hostibus stratis, triumpho

victoriaque tua cives gloriarentur et gentes omnes subactae tuum

spectarent nutum populusque Romanus et senatus liberatus timore

amplissimis tuis cogitationibus consiliisque gubernaretur, non audebam,

tantis occupationibus, de architectura scripta et magnis cogitationibus

explicata edere, metuens ne non apto tempore interpellans subirem tui

animi offensionem.

cum vero attenderem te non solum de vita communi omnium curam

publicaeque rei constitutione habere sed etiam de opportunitate

publicorum aedificiorum, ut civitas per te non solum provinciis esset

aucta, verum etiam ut maiestas imperii publicorum aedificiorum egregias

haberet auctoritates, non putavi praetermittendum quin primo quoque

tempore de his rebus ea tibi ederem. ideo quod primum parenti tuo de eo

fueram notus et eius virtutis studiosus. cum autem concilium caelestium

in sedibus inmortalitatis eum dedicavisset et imperium parentis in tuam

potestatem transtulisset, idem studium meum in eius memoria permanens

in te contulit favorem. itaque cum M. Aurelio et P. Minidio et Gn.

Cornelio ad apparationem ballistarum et scorpionum reliquorumque

tormentorum refectionem fui praesto et cum eis commoda accepi. quae cum

primo mihi tribuisti, recognitionem per sororis commendationem servasti.

cum ergo eo beneficio essem obligatus, ut ad exitum vitae non haberem

inopiae timorem, haec tibi scribere coepi quod animadverti multa te

aedificavisse et nunc aedificare, reliquo quoque tempore et publicorum

et privatorum aedificiorum pro amplitudine rerum gestarum ut posteris

memoriae tradantur curam habiturum. conscripsi praescriptiones

terminatas, ut eas attendens et ante facta et futura qualia sint

opera per te posses nota habere. namque his voluminibus aperui omnes

disciplinae rationes.

Architecti est scientia pluribus disciplinis et variis eruditionibus

ornata, cuius iudicio probantur omnia quae ab ceteris artibus

perficiuntur opera. ea nascitur ex fabrica et ratiocinatione. fabrica

est continuata ac trita usus meditatio, qua manibus perficitur e

materia cuiuscumque generis opus est ad propositum deformationis.

ratiocinatio autem est quae res fabricatas sollertia, ratione

proportionis demonstrare atque explicare potest.

itaque architecti qui sine litteris contenderant ut manibus essent

exercitati, non potuerunt efficere ut haberent pro laboribus

auctoritatem, qui autem ratiocinationibus et litteris solis confisi

fuerant, umbram non rem persecuti videntur. at qui utrumque

perdidicerunt, uti omnibus armis ornati citius cum auctoritate quod

fuit propositum sunt adsecuti.

cum in omnibus enim rebus, tum maxime etiam in architectura haec duo

insunt, quod significatur et quod significat. significatur proposita

res de qua dicitur, hanc autem significat demonstratio rationibus

doctrinarum explicata. quare videtur utraque parte exercitatus esse

debere qui se architectum profiteatur. itaque eum etiam ingeniosum

oportet esse et ad disciplinam docilem. neque enim ingenium sine

disciplina aut disciplina sine ingenio perfectum artificem potest

efficere. et ut litteratus sit, peritus graphidos, eruditus geometria,

historias complures noverit, philosophos diligenter audierit, musicam

scierit, medicinae non sit ignarus, responsa iurisconsultorum noverit,

astrologiam caelique rationes cognitas habeat.

Quae cur ita sint haec sunt causae. litteras architectum scire oportet,

uti commentariis memoriam firmiorem efficere possit. deinde graphidos

scientiam habere, quo facilius exemplaribus pictis quam velit operis

speciem deformare valeat. geometria autem plura praesidia praestat

architecturae, et primum ea euthygrammi et circini tradit usum, e

quo maxime facilius aedificiorum in areis expediuntur descriptiones

normarumque et librationum et linearum directiones. item per opticen

in aedificiis ab certis regionibus caeli lumina recte ducuntur. per

arithmeticen vero sumptus aedificiorum consummantur, mensurarum

rationes explicantur, difficilesque symmetriarum quaestiones

geometricis rationibus et methodis inveniuntur.

historias autem plures novisse oportet, quod multa ornamenta saepe

in operibus architecti designant, de quibus argumenti rationem cur

fecerint quaerentibus reddere debent. quemadmodum si qui statuas

marmoreas muliebres stolatas, quae caryatides dicuntur, pro columnis

in opere statuerit et insuper mutulos et coronas conlocaverit,

percontantibus ita reddet rationem. Carya civitas Peloponnensis cum

Persis hostibus contra Graeciam consensit, postea Graeci per victoriam

gloriose bello liberati communi consilio Caryatibus bellum indixerunt.

itaque oppido capto viris interfectis civitate desacrata matronas

eorum in servitutem abduxerunt, nec sunt passi stolas neque ornatus

matronales deponere, uti non una triumpho ducerentur sed aeterno

servitutis exemplo gravi contumelia pressae poenas pendere viderentur

pro civitate. ideo qui tunc architecti fuerunt aedificiis publicis

designaverunt earum imagines oneri ferundo conlocatas, ut etiam

posteris nota poena peccati Caryatium memoriae traderetur.

non minus Lacones, Pausania Agesipolidos filio duce, Plataico proelio

pauca manu infinitum numerum exercitus Persarum cum superavissent,

acto cum gloria triumpho spoliorum et praedae, porticum Persicam ex

manubiis, laudis et virtutis civium indicem, victoriae posteris pro

tropaeo constituerunt, ibique captivorum simulacra barbarico vestis

ornatu, superbia meritis contumeliis punita, sustinentia tectum

conlocaverunt, uti et hostes horrescerent, timore eorum fortitudinis

effectus, et cives id exemplum virtutis aspicientes gloria erecti

ad defendendam libertatem essent parati. itaque ex eo multi statuas

Persicas sustinentes epistylia et ornamenta eorum conlocaverunt, et ita

ex eo argumento varietates egregias auxerunt operibus. item sunt aliae

eiusdem generis historiae, quarum notitiam architectos tenere oportet.

philosophia vero perficit architectum animo magno et uti non sit

adrogans, sed potius facilis aequus et fidelis sine avaritia, quod est

maximum, nullum enim opus vere sine fide et castitate fieri potest. ne

sit cupidus neque in muneribus accipiendis habeat animum occupatum,

sed cum gravitate suam tueatur dignitatem bonam famam habendo. et haec

enim philosophia praescribit. praeterea de rerum natura quae graece

φυϲιολογια dicitur philosophia explicat, quam necesse est studiosius

novisse, quod habet multas et varias naturales quaestiones, ut etiam

in aquarum ductionibus. incursibus enim et circumitionibus et librata

planitie expressionibus spiritus naturales aliter atque aliter fiunt,

quorum offensionibus mederi nemo poterit nisi qui ex philosophia

principia rerum naturae noverit. item qui Ctesibii aut Archimedis et

ceterorum qui eiusdem generis praecepta conscripserunt leget, sentire

non poterit nisi his rebus a philosophis erit institutus.

musicen autem sciat oportet, uti canonicam rationem et mathematicam

notam habeat, praeterea ballistarum catapultarum scorpionum

temperaturas possit recte facere. in capitulis enim dextra ac sinistra

sunt foramina hemitoniorum, per quae tenduntur suculis et vectibus e

nervo torti funes, qui non praecluduntur nec praeligantur nisi sonitus

ad artificis aures certos et aequales fecerint. bracchia enim quae

in eas tentiones includuntur, cum extenduntur, aequaliter et pariter

utraque plagam mittere debent. quodsi non homotona fuerint, inpedient

directam telorum missionem.

item theatris vasa aerea, quae in cellis sub gradibus mathematica

ratione conlocantur sonituum ad discrimina, quae Graeci ηχεια

appellant, ad symphonias musicas sive concentus componuntur divisa in

circinatione diatessaron et diapente et <diapason ad> disdiapason,

uti vox scaenici sonitus conveniens in dispositionibus tactu cum

offenderit, aucta cum incremento clarior et suavior ad spectatorum

perveniat aures. hydraulicas quoque machinas et cetera quae sunt

similia his organis, sine musicis rationibus efficere nemo poterit.

disciplinam vero medicinae novisse oportet propter inclinationes

caeli, quae Graeci κλιματα dicunt, et aeris et locorum qui sunt

salubres aut pestilentes aquarumque usus. sine his enim rationibus

nulla salubris habitatio fieri potest. iura quoque nota habeat oportet

ea quae necessaria sunt aedificiis communium parietum ad ambitum

stillicidiorum, et cloacarum, luminum, item aquarum ductiones. et

cetera quae eiusmodi sunt nota oportet sint architectis, uti ante

caveant quam instituant aedificia, ne controversiae factis operibus

patribus familiarum relinquantur et ut legibus scribendis prudentia

caveri possit et locatori et conductori. namque si lex perite fuerit

scripta, erit ut sine captione uterque ab utroque liberetur. ex

astrologia autem cognoscitur oriens occidens meridies septentrio, etiam

caeli ratio, aequinoctium solstitium astrorum cursus. quorum notitiam

si qui non habuerit, horologiorum rationem omnino scire non poterit.

Cum ergo tanta haec disciplina sit condecorata et abundans

eruditionibus variis ac pluribus, non puto posse se iuste repente

profiteri architectos nisi qui ab aetate puerili his gradibus

disciplinarum scandendo, scientia plerarumque litterarum et artium

nutriti pervenerint ad summum templum architecturae.

at fortasse mirum videbitur inperitis, hominis posse naturam tantum

numerum doctrinarum perdiscere et memoria continere. cum autem

animadverterint omnes disciplinas inter se coniunctionem rerum et

communicationem habere, fieri posse faciliter credent. encyclios enim

disciplina uti corpus unum ex his membris est composita. itaque qui a

teneris aetatibus eruditionibus variis instruuntur, omnibus litteris

agnoscunt easdem notas communicationemque omnium disciplinarum, et ea

re facilius omnia cognoscunt. ideoque de veteribus architectis Pytheos,

qui Priene aedem Minervae nobiliter est architectatus, ait in suis

commentariis architectum omnibus artibus et doctrinis plus oportere

posse facere quam qui singulas res suis industriis et exercitationibus

ad summam claritatem perduxerunt. id autem re non expeditur.

non enim debet nec potest esse architectus grammaticus uti fuerat

Aristarchus, sed non agrammatos, nec musicus ut Aristoxenus, sed

non amusos, nec pictor ut Apelles, sed graphidos non inperitus, nec

plastes quemadmodum Myron seu Polyclitus, sed rationis plasticae non

ignarus, nec denuo medicus ut Hippocrates, sed non aniatrologetos, nec

in ceteris doctrinis singulariter excellens, sed in is non inperitus.

non enim in tantis rerum varietatibus elegantias singulares quisquam

consequi potest, quod earum ratiocinationes cognoscere et percipere vix

cadit in potestatem.

nec tamen non tantum architecti non possunt in omnibus rebus habere

summum effectum, sed etiam ipsi qui privatim proprietates tenent

artium non efficiunt ut habeant omnes summum laudis principatum. ergo

si in singulis doctrinis singuli artifices neque omnes sed pauci

aevo perpetuo nobilitatem vix sunt consecuti, quemadmodum potest

architectus, qui pluribus artibus debet esse peritus, non id ipsum

mirum et magnum facere ne quid ex is indigeat, sed etiam ut omnes

artifices superet qui singulis doctrinis adsiduitatem cum industria

summa praestiterunt.

igitur in hac re Pytheos errasse videtur quod non animadvertit

ex duabus rebus singulas artes esse compositas, ex opere et eius

ratiocinatione. ex his autem unum proprium est eorum qui singulis rebus

sunt exercitati, id est operis effectus, alterum commune cum omnibus

doctis, id est ratiocinatio, uti medicis et musicis est de venarum

rythmo et ad pedem motu, at si vulnus mederi aut aegrum eripere de

periculo oportuerit, non accedet musicus, sed id opus proprium erit

medici. item in organo non medicus sed musicus modulabitur, ut aures

suam cantionibus recipiant iucunditatem.

similiter cum astrologis et musicis est disputatio communis de

sympathia stellarum et symphoniarum in quadratis et trigonis

diatessaron et diapente, et geometris de visu qui graece λογοϲ οπτικοϲ

appellatur, ceterisque omnibus doctrinis multae res vel omnes communes

sunt dumtaxat ad disputandum. operum vero ingressus, qui manu ac

tractationibus ad elegantiam perducuntur, ipsorum sunt qui proprie una

arte ad faciendum sunt instituti. ergo satis abunde videtur fecisse qui

ex singulis doctrinis partes et rationes earum mediocriter habet notas

eas quae necessariae sunt ad architecturam, uti si quid de his rebus et

artibus iudicare et probare opus fuerit ne deficiat. quibus vero natura

tantum tribuit sollertiae acuminis memoriae ut possint geometriam

astrologiam musicen ceterasque disciplinas penitus habere notas,

praetereunt officia architectorum et efficiuntur mathematici. itaque

faciliter contra eas disciplinas disputare possunt, quod pluribus telis

disciplinarum sunt armati. hi autem inveniuntur raro, ut aliquando

fuerunt Aristarchus Samius, Philolaus et Archytas Tarentini, Apollonius

Pergaeus, Eratosthenes Cyrenaeus, Archimedes et Scopinas ab Syracusis,

qui multas res organicas et gnomonicas numero naturalibusque rationibus

inventas atque explicatas posteris reliquerunt.

Cum ergo talia ingenia ab naturali sollertia non passim cunctis

gentibus sed paucis viris habere concedatur, officium vero architecti

omnibus eruditionibus debeat esse exercitatum, et ratio propter

amplitudinem rei permittat non iuxta necessitatem summas sed etiam

mediocres scientias habere disciplinarum, peto, Caesar, et a te et ab

is qui ea volumina sunt lecturi, ut si quid parum ad regulam artis

grammaticae fuerit explicatum ignoscatur. namque non uti summus

philosophus nec rhetor disertus nec grammaticus summis rationibus artis

exercitatus sed ut architectus is litteris imbutus haec nisus sum

scribere. de artis vero potestate quaeque insunt in ea ratiocinationes

polliceor, uti spero, his voluminibus non modo aedificantibus sed etiam

omnibus sapientibus cum maxima auctoritate me sine dubio praestaturum.

Architectura autem constat ex ordinatione, quae graece ταξιϲ dicitur,

et ex dispositione, hanc autem Graeci διαθεϲιν vocitant, et eurythmia

et symmetria et decore et distributione, quae graece οικονομια dicitur.

Ordinatio est modica membrorum operis commoditas separatim universaeque

proportionis ad symmetriam comparatio. haec componitur ex quantitate,

quae graece ποϲοτηϲ dicitur. quantitas autem est modulorum ex ipsius

operis <membris> sumptio e singulisque membrorum partibus universi

operis conveniens effectus. Dispositio autem est rerum apta conlocatio

elegansque e compositionibus effectus operis cum qualitate. species

dispositionis, quae graece dicuntur ιδεαι, sunt hae, ichnographia

orthographia scaenographia. ichnographia est circini regulaeque

modice continens usus, e qua capiuntur formarum in solis arearum

descriptiones. orthographia autem est erecta frontis imago modiceque

picta rationibus operis futuri figura. item scaenographia est frontis

et laterum abscedentium adumbratio ad circinique centrum omnium

linearum responsus. hae nascuntur ex cogitatione et inventione.

cogitatio est cura, studii plena et industriae vigilantiaeque, effectus

propositi cum voluptate. inventio autem est quaestionum obscurarum

explicatio ratioque novae rei vigore mobili reperta. hae sunt

terminationes dispositionum.

Eurythmia est venusta species commodusque in compositionibus membrorum

aspectus. haec efficitur cum membra operis convenientis sunt

altitudinis ad latitudinem, latitudinis ad longitudinem et ad summam

omnia respondent suae symmetriae.

Item symmetria est ex ipsius operis membris conveniens consensus

ex partibusque separatis ad universae figurae speciem ratae partis

responsus. uti in hominis corpore e cubito pede palmo digito

ceterisque particulis symmetros est eurythmiae qualitas, sic est in

operum perfectionibus. et primum in aedibus sacris aut e columnarum

crassitudinibus aut triglypho aut etiam embate, sed et ballistae e

foramine <et> quod Graeci περιτρητον vocitant, navis interscalmio,

quod διαπηγμα dicitur, item ceterorum operum e membris invenitur

symmetriarum ratiocinatio.

Decor autem est emendatus operis aspectus probatis rebus compositi cum

auctoritate. is perficitur statione, quod graece θεματιϲμωι dicitur,

seu consuetudine aut natura. statione, cum Iovi Fulguri et Caelo et

Soli et Lunae aedificia subdiu hypaethraque constituentur. horum enim

deorum et species et effectus in aperto mundo atque lucenti praesentes

videmus. Minervae et Marti et Herculi aedes doricae fient. his enim

diis propter virtutem sine deliciis aedificia constitui decet. Veneri

Florae Proserpinae Fonti Lumphis corinthio genere constitutae aptas

videbuntur habere proprietates, quod his diis propter teneritatem

graciliora et florida foliisque et volutis ornata opera facta augere

videbuntur iustum decorem. Iunoni Dianae Libero Patri ceterisque diis

qui eadem sunt similitudine si aedes ionicae construentur, habita erit

ratio mediocritatis, quod et ab severo more doricorum et ab teneritate

corinthiorum temperabitur earum institutio proprietatis.

ad consuetudinem autem decor sic exprimitur, cum aedificiis

interioribus magnificis item vestibula convenientia et elegantia

erunt facta. si enim interiora prospectus habuerint elegantes, aditus

autem humiles et inhonestos, non erunt cum decore. item si doricis

epistyliis in coronis denticuli scalpentur aut in pulvinatis columnis

ionicis epistyliis exprimentur triglyphi, translatis ex alia ratione

proprietatibus in aliud genus operis offendetur aspectus, alius ante

ordinis consuetudinibus institutis.

naturalis autem decor sic erit, si primum omnibus templis saluberrimae

regiones aquarumque fontes in is locis idonei eligentur in quibus fana

constituantur, deinde maxime Aesculapio Saluti, quorum deorum plurimi

medicinis aegri curari videntur. cum enim ex pestilenti in salubrem

locum corpora aegra translata fuerint et e fontibus salubribus aquarum

usus subministrabuntur, celerius convalescent. ita efficietur uti

ex natura loci maiores auctasque cum dignitate divinitas excipiat

opiniones. item naturae decor erit, si cubiculis et bybliothecis

ab oriente lumina capiuntur, balineis et hibernaculis ab occidente

hiberno, pinacothecis et quibus certis luminibus opus est partibus a

septentrione, quod ea caeli regio neque exclaratur neque obscuratur

solis cursu sed est certa inmutabilis die perpetuo.

Distributio autem est copiarum locique commoda dispensatio parcaque

in operibus sumptus cum ratione temperatio. haec ita observabitur, si

primum architectus ea non quaeret quae non poterunt inveniri aut parari

nisi magno. namque non omnibus locis harenae fossiciae nec caementorum

nec abietis nec sappinorum nec marmoris copia est, sed aliud alio loco

nascitur, quorum comportationes difficiles sunt et sumptuosae. utendum

autem est ubi non est harena fossicia, fluviatica aut marina lota,

inopiae quoque abietis aut sappinorum vitabuntar utendo cupresso populo

ulmo pinu, reliquaque his similiter erunt explicanda.

alter gradus erit distributionis, cum ad usum patrum familiarum aut

ad pecuniae copiam aut ad eloquentiae dignitatem aedificia aliter

disponentur. namque aliter urbanas domos oportere constitui videtur,

aliter quibus ex possessionibus rusticis influunt fructus, non item

feneratoribus, aliter beatis et delicatis, potentibus vero quorum

cogitationibus respublica gubernatur, ad usum conlocabuntur, et omnino

faciendae sunt aptae omnibus personis aedificiorum distributiones.

Partes ipsius architecturae sunt tres, aedificatio, gnomonice,

machinatio. aedificatio autem divisa est bipertito, e quibus una est

moenium et communium operum in publicis locis conlocatio, altera est

privatorum aedificiorum explicatio. publicorum autem distributiones

sunt tres, e quibus est una defensionis, altera religionis, tertia

opportunitatis. defensionis est murorum turriumque et portarum ratio

ad hostium impetus perpetuo repellendos excogitata, religionis deorum

inmortalium fanorum aediumque sacrarum conlocatio, opportunitatis

communium locorum ad usum publicum dispositio, uti portus fora porticus

balineae theatra inambulationes ceteraque quae isdem rationibus in

publicis locis designantur.

Haec autem ita fieri debent ut habeatur ratio firmitatis utilitatis

venustatis. firmitatis erit habita ratio, cum fuerit fundamentorum ad

solidum depressio et quaque e materia copiaram sine avaritia diligens

electio, utilitatis autem, cum emendata et sine inpeditione usus

locorum dispositio et ad regiones sui cuiusque generis apta et commoda

distributio, venustatis vero cum fuerit operis species grata et elegans

membrorumque commensus iustas habeat symmetriarum ratiocinationes.

In ipsis vero moenibus ea erunt principia. primum electio loci

saluberrimi. is autem erit excelsus et non nebulosus non pruinosus

regionesque caeli spectans neque aestuosas neque frigidas sed

temperatas, deinde si vitabitur palustris vicinitas. cum enim aurae

matutinae cum sole oriente ad oppidum pervenient et his ortae

nebulae adiungentur spiritusque bestiarum palustrium venenatos cum

nebula mixtos in habitatorum corpora flatu spargent, efficient locum

pestilentem. item si secundum mare erunt moenia spectabuntque ad

meridiem aut occidentem non erunt salubria, quod per aestatem caelum

meridianum sole exoriente calescit meridie ardet, item quod spectat ad

occidentem sole exorto tepescit meridie calet vespere fervet.

Vitruvii De architectura libri decem · 第 32 / 51 段