II ut nota sint explicare. primumque instituemus de is quae
aedibus sacris ad operumque publicorum perfectionem necessitate
comparantur, quae fiunt ita. tigna duo ad onerum
| magnitudinem ratione expediuntur. a capite ea fibula 5
coniuncta et in imo divaricata eriguntur, funibus in capitibus
conlocatis et circa dispositis erecta retinentur. alligatur
in summo troclea, quem etiam nonnulli rechamum
dicunt. in trocleam induntur orbiculi <II> per axiculos
versationes habentes. | per orbiculum <summum> traicitur 10
ductarius funis, deinde demittitur et traducitur circa orbiculum
trocleae inferioris. refertur autem ad orbiculum
imum trocleae superioris et ita descendit ad inferiorem
et in foramine eius religatur. altera pars funis refertur
2 inter imas machinae partes. in quadris autem | tignorum 15
posterioribus, quo loci sunt divaricata, figuntur chelonia,
in quae coiciuntur sucularum capita ut faciliter axes versentur.
eae suculae proxime capita habent foramina bina
ita temperata ut vectes in ea convenire possint. ad rechamum
autem imum ferrei forfices religantur, quorum | dentes 20
in saxa forata accommodantur. cum autem funis habet
caput ad suculam religatum et vectes ducentes eam versant,
funis se involvendo circum suculam extenditur et
ita sublevat onera ad altitudinem et operum conlocationes.
3 haec autem ratio machinationis quod per tres orbiculos 25
circum|volvitur, trispastos appellatur. cum vero in ima (25)
troclea duo orbiculi, in superiore tres versantur, id pentaspaston
dicitur. | sin autem maioribus oneribus erunt machinae =247=
1 his _x_.
2 sint _S_: sunt _HG_. | his _x_.
4 duo (_sic_) _x_: _cf. Heron. mech. arab. Journ. Asiat. 1893 II, 486_.
5 magnitudinē _G et_ (_ante ras._) _S_: -ne _HS^{c}_. | a capite
afibula _x_.
7 disposita (_ante corr._) _G_. | alligantur in summo trocleae (-ę _S_)
quae (q⁊ _G_, quę _SG^{c}_) _x_ (_ubi_ in summo motro cleae _H cum uno
P, ex quo vlc_)
9 induuntur _x_. | II. _om. x_.
10 summum _om. x_.
11 dimittitur _G_.
12 inferiores (_ante corr._) _H_.
14 religantur _x_.
15 interimas _H^{c}(LP)_: interim has _HSG_.
16 helonia _x_.
22 ad: ac _S_.
23 se _om. x_.
27 pentas paston _HS_, pentes paston _G_.
* * * * *
Page 244
comparandae, amplioribus tignorum longitudinibus
et crassitudinibus erit utendum et eadem ratione in summo
fibulationibus, in imo sucularum versationibus expediendum.
his explicatis antarii | funes ante laxi conlocentur, retinacula (5)
super scapulas machinae longe disponantur, et si non 5
erit ubi religentur, pali resupinati defodiantur et circum
4 festucatione solidentur, quo funes alligentur. troclea in
summo capite machinae rudenti contineatur, et ex eo funis
perducatur ad palum et quae | est in palo troclea inligata. (10)
circa eius orbiculum funis indatur et referatur ad 10
eam trocleam quae erit ad caput machinae religata. circum
autem orbiculum ab summo traiectus funis descendat
et redeat ad suculam quae est in ima machina ibique
religetur. vectibus autem coacta sucula versa|bitur et eriget (15)
per se machinam sine periculo. ita circa dispositis funibus 15
et retinaculis in palis haerentibus ampliore modo
machina conlocabitur. trocleae et ductarii funes uti supra
scriptum est expediuntur.
5 Sin autem colossicotera amplitudinibus et ponderibus
| onera in operibus fuerint, non erit suculae committendum, 20
sed quemadmodum sucula cheloniis retinetur, ita axis includatur
habens in medio tympanum amplum, quod nonnulli
rotam appellant, Graeci autem αμφιεϲιν alii περιθηκιον
6 vocant. in his autem machinis trocleae non eodem
sed alio | modo comparantur. habent enim et in imo et 25
in summo duplices ordines orbiculorum. ita funis ductarius
traicitur | in inferioris trocleae foramen uti aequalia =248=
2 grassitudinibus _H_. | utendum (. _GS_) eadē _x_.
3 venationibus _x_. succularum (_hic_) _H_: _sic et 247, 13 H_ (_cum P,
non L_). _item G p. 272, 4. 267, 10. 247, 13. S p. 247, 14. praeterea_
sucula _ubique omnes_.
4 anterii _S_.
6 religet(& _G_)ur _x_.
7 fistucatione _x_.
8 capite (_ante corr._) _om. G_. | funes ꝑducantur _x_.
9 trocleā (_HG_, -am _S_) _x_.
10 indatur _HS_: inducatur _G_.
11 religatę (_ante corr._) _G_.
12 ad summo _x_ (a summo _G^{c} = LP_).
14 versabitur eriget _x_.
18 est _om. G_.
19 colossicotera (_H_, colos si cotera _S_): colosico terra (_ante
corr._) _G_.
21 chelonis _x_.
22 mediū _x_.
23 amphieren _HG_ (_L_, -sen _P_), amphien _S_. | peritheciū _x_.
27 inferioris _G_: -res _H_, inferius _S_.
* * * * *
Page 245
duo capita sint funis cum erit extensus, ibique secundum
inferiorem trocleam resticula circumdata et contexta
utraeque partes funis continentur, ut neque <in dextram
neque> in sinistram partem | possint prodire. deinde capita (5)
funis referuntur in summa troclea ab exteriore parte et 5
deiciuntur circa orbiculos imos et redeunt ad imum coiciunturque
infimae trocleae ad orbiculos ex interiore parte
et referuntur dextra ac sinistra et ad caput circa orbiculos
7 summos redeunt. traiecti autem | ab exteriore parte (10)
feruntur dextra ac sinistra tympanum in axe ibique ut 10
haereant conligantur. tum autem circa tympanum involutus
alter funis refertur ad ergatam, et is circumactus
tympanum et axem se involvendo pariter extendunt,
et ita leniter levant onera sine periculo. quodsi
| maius tympanum conlocatum aut in medio aut in una 15
parte extrema fuerit sine ergata, calcantes homines expeditiores
habere poterunt operis effectus.
8 Est autem aliud genus machinae satis artificiosum et
ad usum celeritatis expeditum, sed in eo dare operam non
| possunt nisi periti. est enim tignum quod erigitur et 20
distinetur retinaculis quadrifariam. sub retinaculis chelonia
duo figuntur, troclea funibus supra chelonia religatur,
sub troclea regula longa circiter pedes duos, lata
digitos sex, crassa quattuor supponitur. trocleae ternos
ordines orbiculorum in | latitudine habentes conlocantur. 25
ita tres ductarii funes in <summa> machina religantur.
deinde referuntur ad imam trocleam et | traiciuntur ex interiore =249=
parte per eius orbiculos summos. deinde referuntur
2 contenta _x_.
3 in dextram neque _om. x_. | 6 coniciuntur (_hic_) _HS_ (coic- _G_).
7 ad orbiculos exteriore parte _S_.
8 dextra sinistra ad caput _x_.
9 exteriori _G_. | 10 ac _om. x_.
11 inuoluitur _S_.
12 is _GS^{c}_: his _HS_. | circū auctus _x_.
13 t. et axem se involvendo pariter extendunt (_sic_) _x_ (_sine
lac._). _cf._ (_Joc._) _Mar._
16 expeditores _x_.
17 poterit _x_.
21 distenditur _x_ (_corr. Joc._). | sub retinaculo celonia _x_.
22 troclea funis supra celonia _x_.
23 troclea aregula _x_.
24 .IIII. _G_.
26 .III. _G_. | summa (_Joc._) _Bywater_ (_cf. Heron. mech. Journ. As.
1893 II, 485_): _om. x_.
* * * * *
Page 246
ad superiorem trocleam et traiciuntur ab exteriore parte
9 in interiorem per orbiculos imos. cum descenderint ad
imum, ex interiore parte et per secundos | orbiculos traducuntur (5)
in extremum et referuntur in summum ad orbiculos
secundos, traiecti redeunt ad imum, ex imo referuntur 5
ad caput, traiecti per summos redeunt ad machinam imam.
in radice autem machinae conlocatur tertia troclea. eam
autem Graeci επαγοντα, nostri artemonem appel|lant. ea (10)
troclea religatur ad machinae radicem habens orbiculos
tres, per quos traiecti funes traduntur hominibus ad ducendum. 10
ita tres ordines hominum ducentes sine ergata
10 celeriter onus ad summum perducunt. hoc genus machinae
polyspaston appellatur, quod multis orbiculorum circumitio|nibus (15)
et facilitatem summam praestat et celeritatem.
una autem statutio tigni hanc habet utilitatem quod ante 15
quantum velit et dextra ac sinistra ab latere proclinando
onus deponere potest.
Harum machinationum omnium quae supra sunt scriptae
| rationes non modo ad has res sed etiam ad onerandas (20)
et exonerandas naves sunt paratae, aliae erectae, 20
aliae planae in charchesiis versatilibus conlocatae. non
minus sine tignorum erectionibus in plano etiam eadem
ratione et temperatis funibus et trocleis subductiones navium
effi|ciuntur. (25)
11 Non est autem alienum etiam Chersiphronos ingeniosam 25
rationem exponere. is enim scapos columnarum e
lapidicinis cum deportare vellet Ephesi ad Dianae fanum,
propter mag|nitudinem onerum et viarum campestrem =250=
mollitudinem non confisus carris ne rotae devorarentur
sic est conatus. de materia trientales scapos duos, duobus 30
1 adexteriore _x_.
2 ininteriore _S_. | descenderint _H^{c} S_: de(i _ante corr.
G_)scenderent _HG_. | adimū exteriore p. _x_.
5 ex imo: & (et _G_) primo (pimo _H_) _x_.
7 collocantur (_ante corr._) _G_.
8 epagonta _x_.
9 ad trocleae (-ę _GS_) radicem _x_.
13 polyspasion _x_.
16 adlatere _x_ (adlatera _G^{c} = L_, alatere _P_).
21 carchesis _H_, carthesis _GS_.
25 crestiphonos _x_.
26 is _GS^{c}_: his _HS_.
29 carris _S(PG^{c})_: caris _H(L)G_.
30 trientali scapos _x_. | duos duobus (II . II): quattuor (quatuor
_S_, .IIII. _G_) duos _x_.
* * * * *
Page 247
transversariis interpositis, quanta longitudo scapi fuerat
complectit et compe|git et ferreos cnodacas uti subscudes (5)
in capitibus scaporum inplumbavit et armillas in materia
ad cnodacas circumdandos infixit, item bucculis stagneis
capita religavit. cnodaces autem in armillis inclusi liberam 5
habuerant versationem. trientes itaque cum boves ducerent
subiuncti, scapum versando | cnodacibus et armillis (10)
12 sine fine volvebant. cum autem scapos omnes ita vexerant
et instabant epistyliorum vecturae, filius Chersiphronos
Metagenes transtulit <idem> e scaporum vectura etiam in 10
epistyliorum deductione. fecit enim rotas circiter pedum
duodenum et epistyliorum capita in medias | rotas inclusit. (15)
eadem ratione cnodacas et armillas in capitibus infixit.
ita cum trientes a bubus ducerentur, in armillis inclusi
cnodaces versabant rotas, epistylia vero inclusa uti axes 15
in rotis eadem ratione qua scapi sine mora ad opus pervenerunt.
exemplar autem erit eius quemadmodum in
| palaestris cylindri exaequant ambulationes. neque hoc (20)
potuisset fieri nisi primum propinquitas esset. non enim
plus | sunt ab lapidicinis ad fanum milia passuum octo, =251=
nec ullus est clivus sed perpetuus campus. 21
13 Nostra vero memoria cum colossici Apollinis in fano
1 transversarios inter (int‾ _H_) postios _x_ (-tios _in ras. S^{c}
pro_ .. os). | fuerit _x_.
2 con(m _S_)plect& & con(m _S_)pegit _HS_, conplectet et cōṇpeget _G_.
chodacas _HS_, codacas _G_.
4 chodacas _HG_, chodacos _S_. | bacculis _HS^{c}_, bucculis (_ante
corr._) _S_, buculis _G_ (_in m._ ī aꝉ baculis _G^{c}_). | tigneis
_HS_, digneis (_ante ras._) _G_ (ligneis _G^{c}_).
5 chodaces _x_.
6 habuerunt _x_ (_cf. p. 278, 3. 19. 279, 10 etc._). | v. tantam ita (|
ita _G_, . Ita _S_) cū _x_.
7 subiunctis(| _S_) scapo _HS_, subiuncti scapo _G_. | v. incodac(t
_S_)ibus _x_.
8 volvebantur _x_. | vexerunt _x_.
9 cresiphonos _x_.
10 transtulit excaporum _x_ (ex^{.ſ}c̣aporū _S^{c}_).
13 codaces (_ante ips. corr._) _H_, chodaces _H^{c}SG_. | infixit:
inclusit (_iterum_) _x_.
14 trientes _HG_: triantas _S_ (ꝉ trahentes _in m. G^{c}_).
15 chodaces _x_. | versabant᷑ (-tur _S_) _x_. | 16 eadē rationem (-nē
_S_) _HS_ (-ne _H^{c} G_, ea de ratione _S^{c}_).
19 ess& _G_: esse _H_, e̅e̅. _S_.
20 ablapidicines _x_ (-nis _G^{c}_). | milia passuū octo (.VIII. _G_)
_sic G_ (_cf. Schn. ad h. l._).
21 est (ē _S_) _om. G_.
22 apollonis _x_ (_Apollinis sc. a Myrone facti et ab Antonio sublati_).
* * * * *
Page 248
basis esset a vestutate diffracta, metuentes ne caderet
ea | statua et frangeretur, locaverunt ex eisdem lapidicinis (5)
basim excidendam. conduxit quidam Paeonius. haec autem
basis erat longa pedes duodecim, lata pedes VIII, alta
pedes sex. quam Paeonius gloria fretus non uti Metagenes 5
adportavit, sed eadem ratione alio genere constituit machinam
14 facere. | rotas enim circiter pedum XV fecit et in (10)
his rotis capita lapidis inclusit, deinde circa lapidem fusos
sextantales ab rota ad rotam ad circinum compegit ita
uti fusus a fuso non distaret pedem nisi unum. deinde 10
circa fusos funem involvit et bubus iunctis funem ducebat.
ita cum explica|retur volvebat rotas, sed non poterat ad (15)
lineam via recta ducere sed exibat in unam partem. ita
necesse erat rursus retroducere. sic Paeonius ducendo et
reducendo pecuniam contrivit, ut ad solvendum non esset. 15
15 Pusillum extra progrediar et de his lapidicinis quemad|modum (20)
sint inventae exponam. Pixodarus fuerat pastor.
is in his locis versabatur. cum autem cives Ephesiorum
cogitarent fanum Dianae ex marmore facere decernerentque
a Paro Proconneso Heraclea Thaso uti marmor repeteretur, 20
propulsis ovibus Pixodarus in eodem loco pecus
pasce|bat, ibique duo arietes inter se concurrentes alius (25)
alium | praeterierunt et impetu facto unus cornibus percussit =252=
saxum, ex quo crusta candidissimo colore fuerat
deiecta. ita Pixodarus dicitur oves in montibus reliquisse 25
et crustam cursim Ephesum, cum maxime de ea re
ageretur, detulisse. ita statim | honores decreverunt ei et (5)
nomen mutaverunt ut pro Pixodaro Euangelus nominaretur.
1 d. & met. _x_. | caderet _S_ (= _L_): cederet _HG_ (_caderet sc. ea
statua quam “divus Augustus” Ephesiis restituerat tunc denuo erigenda,
sec. Plin. 34, 58 cf. Strabon. XIV p. 637, 640_).
3 (_et_ 5) paconius _x_.
4 .XII. _GS_.
9 sextantes _x_.
10 pedē esse (e̅e̅ _S_) unū _x_.
11 et: ut _x_. | ducebant _x_.
14 paeonius (_hic_) _HG_, peonius _S_ (paconius _G^{c}_).
15 contricavit _x_.
20 proco(n _S_)nesso _x_. thasii _HG_, _sed_ thasu (_sic_) _S_. | marmo
| rep&at᷑ _H_: marmore petatur _GS_.
23 petierunt _G^{c}_.
24 fuerat: _sic x_ (_cf. praef. ed. pr. p. VII not._)
25 reliquiss& | crustam _H_ (_non GS_).
28 ut _om. x_.
* * * * *
Page 249
hodieque quotmensibus magistratus in eum locum
proficiscitur et ei sacrificium facit, et si non fecerit poena
tenetur.
III De tractoriis rationibus quae necessaria putavi breviter
| exposui. quarum motus et virtutis duae res diversae et 5 (10)
inter se dissimiles congruentes uti principia pariunt eos
perfectus, una porrecti, quam Graeci ευθειαν vocitant,
altera rotunditatis, quam Graeci κυκλωτην appellant, sed
vere neque sine rotunditate motus porrecti nec sine porrecto
ro|tationis versationes onerum possunt facere levationes. 10 (15)
2 id autem ut intellegatur exponam. inducuntur uti
centra axiculi in orbiculos et in trocleis conlocantur, per
quos orbiculos funis circumactus directis ductionibus et
in sucula conlocatus vectium versationibus onerum facit egressus
in | altum. cuius suculae cardines uti centra porrecti 15 (20)
in cheloniis, foraminibusque eius vectes conclusi capitibus
ad circinum circumactis torni ratione versando
faciunt onerum elationes. quemadmodum etiam ferreus
vectis cum est admotus ad onus, quod manuum multitudo
non potest movere, | supposita uti centro porrecta pressione, 20 (25)
quod Graeci | υπομοχλιον appellant, et lingua sub =253=
onus subdita, caput eius unius hominis viribus pressum
3 id onus extollit. ideo autem quod brevior pars prior
vectis ab ea pressione quod est centrum subit sub onus,
quod longius ab eo centro distans | caput eius deducitur, 25 (5)
per id faciundo motus circinationis cogit pressionibus examinari
paucis manibus oneris maximi pondus. item si sub
1 quot _G_: quod _HS_.
5 quorū _x_. | virtutes _x_.
6 diss. uti congruentes uti _x_.
7 unā _x_. | eutheiam (-ā _S_) _x_.
8 altera rotunditatis _S(L^{c})_: alteratutunditatis _H(LP)_,
altera rotutunditatis _G ex_ [ro/t̲u̲]tund. _ut L^{c}_. | cycl&(et
_G_)oen _HG_ (cycleteon _P, unde vlc_), cycleon _S_.
9 vere: vero _x_.
16 cheloniis _S_: cae(ę _G_)loniis _HG_.
18 oneris elationes _x_.
19 vectis _G_: vectes _HS_.
20 centro cito (_ex dupl. lect._) porrecta _x_ (cito _del. Schn._).
21 hypamocli(y _S_)on _x_. | subdita: subposita (_iterum_) _S_.
23 ideo: id _x_ (_ut p. 273, 12. 52, 1. cf. p. 200, 5 etc._).
24 onus & quo l. _x_ (_sc._ caput eius quod … deducitur cogit …).
25 deducitur, per id: per id deducitur _x_.
26 examinare _x_.
* * * * *
Page 250
onus vectis ferrei lingula subiecta fuerit neque eius caput
pressione in imum sed adversus in altitudinem extolletur,
lingula fulta in areae solo habebit | eam pro onere, oneris (10)
autem ipsius angulum pro pressione. ita non tam faciliter
quam per oppressionem sed adversus nihilominus id 5
pondus oneris erit excitatum. igitur si plus lingula vectis
supra hypomochlion posita sub onus subierit et caput eius
propius centrum pressiones habuerit, non pote|rit onus (15)
elevare, nisi quemadmodum supra scriptum est examinatio
vectis longitudinis per capitis deductiones fuerit facta. 10
4 Id autem ex trutinis, quae staterae dicuntur, licet considerare.
cum enim ansa propius caput unde lancula
pendet, | ibi ut centrum est conlocata et aequipondium in (20)
alteram partem scapi, per puncta vagando quo longius
aut etiam ad extremum perducitur, paulo et inpari pondere 15
amplissimam pensionem parem perficit per scapi
librationem examinatio. ita longius ab centro recedens
inbecillior aequipondii | brevitas maiorem vim ponderis (25)
momento deducens sine vehementia molliter ab imo sursum
5 versum egredi cogit, quem|admodum etiam navis onerariae =254=
maximae gubernator ansam gubernaculi tenens, qui 21
οιαξ a Graecis appellatur, una manu momento per centrum
pressionibus ratione artis agitans, versat eam amplissimis
et inmanibus mercis et penus pon|deribus oneratam. (5)
eiusque vela cum sunt per altitudinem mediam 25
mali pendentia, non potest habere navis celerem cursum,
1 ferreis _S et_ (_ante corr._) _G_.
2 extollitur _x_.
5 id: in _x_.
6 exercitatum _x_.
7 hypomocliū _x_.
8 propius _GS_: proprius _H_.
9 exanimatio _H_.
10 per caput neque ductionibus _x_.
12 lancula _H_: lanuncula _S_, lingula _G_.
13 ibi: ubi _x_.
15 paulo &(et _G_)iā pari _x_.
16 p. parte perfe(i _G_)cit _x_.
17 l. & examinatio longius abcentro recedens. ita in(m
_SG^{c}_)becilliora e(ę _GS_)quipondii _x_.
19 abimo sursū _G_ (susū _G^{c}_): abimos usū _HS_.
20 cogit futurum. Q. (_sic_) _x_. | navis _HG^{c}_: naves _H^{c}SG_. |
onerari (_ante corr._) _G_.
21 quinoxagraecis _H_, qui noxa grecis _G_, qui nox agrecis _S_ (quę
nox agrecis _G^{c}_).
23 pressionibus ratione: ratione pre(ae _H_)ssionibus _x_.
24 pinus _x_.
25 mediā ali _H_, media mali _GS_.
* * * * *
Page 251
cum autem in summo cacumine antemnae subductae sunt,
tunc vehementiore progreditur impetu, quod non proxime
calcem mali, quod est loco centri, sed in summo lon|gius (10)
6 ab eo progressa recipiunt in se vela ventum. itaque uti
vectis sub onere subiectus si per medium premitur, durior 5
est neque incumbit, cum autem caput eius summum
deducitur, faciliter onus extollit, similiter vela cum sunt
per medium temperata, minorem habent virtutem, quae
autem | in capite mali summo conlocantur discedentia (15)
longius a centro, non acriore sed eodem flatu, pressione 10
cacuminis vehementius cogunt progredi navem. etiam
remi circa scalmos strophis religati cum manibus inpelluntur
et reducuntur, extremis progredientibus a centro
palmis maris undis spu|mati inpulsu vehementi protrudunt (20)
7 porrectam navem, secante prora liquoris raritatem. onerum 15
vero maxima pondera cum feruntur a phalangariis hexaphoris
et tetraphoris, examinantur per ipsa media centra
phalangarum, uti diviso oneris solido pondere certa quadam
divisionis ratione aequas | partes collis singuli ferant (25)
operarii. mediae enim partes phalangarum quibus lora 20
tetraphororum invehuntur clavis sunt finitae, ne labantur
in unam partem. cum enim extra | finem centri promoventur, =255=
premunt eum locum ad quem propius accesserunt,
quemadmodum in statera pondus, cum examine progreditur
8 ad fines ponderationum. eadem ratione iumenta, cum iuga 25
eorum subiugiis loris per medium tem|perantur, aequaliter (5)
trahunt onera. cum autem inpares sunt eorum virtutes
et unum plus valendo premit alterum, loro traiecto fit
una pars iugi longior, quae inbecilliori auxiliatur iumento.
4 ab: & (et _G_) ab _x_. | in se velamentū _x_.
12 strophis _x_ (struppis _G^{c}_).
14 palmis: parmis _x_. | spumā inpulsu _x_.
16 exaphoris &(et _G_)raphoris _x_.
18 uti indiviso _x_.
19 partes _G_: -tis _HS_.
20 mediae enim _G^{c}_: media enim _x_. | lorat‿et‿raphororū _G^{c}_ (=
_HS_).
21 nec labuntur _x_.
23 propius _GS^{c}_: proprius _HS_.
26 subiugiorum l. _x_ (_cf. Cato 63. 135_).
29 inbecillior _x_ (-ori _G^{c} = Pvlc_). | auxiliatꝰ _H_ (-tuſ
_LPvl_, -toſ _ch_, -tur _GS_).
* * * * *
Page 252
ita in phalangis et iugis cum in medio lora non sunt
conlocata sed in una parte, qua progreditur lorum ab
| medio unam breviorum alteram efficit partem longiorem. (10)
ea ratione si per id centrum, quo loci perductum est
lorum, utraque capita circumagentur, longior pars ampliorem 5
9 brevior minorem aget circinationem. quemadmodum
vero minores rotae duriores et difficiliores habent motus,
sic pha|langae et iuga in quibus partibus habent minora (15)
a centro ad capita intervalla, premunt duriter colla, qua
autem longiora habent ab eodem centro spatia, levant 10
oneribus et trahentes et ferentes. cum haec ita ad centrum
porrectionibus et circinationibus recipiant motus,
tunc vero etiam plostra | raedae tympana molae cocleae (20)
scorpiones ballistae prela ceteraeque machinae isdem rationibus
per porrectum centrum et rotationem circini versando 15
faciunt ad propositum effectus.
IV Nunc de organis quae ad hauriendam aquam inventa
| sunt quemadmodum variis generibus comparentur exponam, (25)
| et primum dicam de tympano. id autem non =256=
alte tollit aquam sed exhaurit expeditissime multitudinem 20
magnam. ad tornum aut circinum fabricatur <axis,> capitibus
lamna ferratis, habens in medio circa se tympanum
ex tabulis inter | se coagmentatis. conlocatur in stipitibus (5)
habentibus in se sub capita axis ferreas lamnas. in eius
tympani cavo interponuntur octo tabulae transversae tangentes 25
axem et extremam tympani circumitionem, quae
2 progredit _HS^{c}_, -tur (_ante ras.!_) _S et_ (-t᷑) _G_. | admedio
_H et_ (_ante ras._) _S_: amedio _S^{c} G_.
3 alteram _G_: _om. HS_.
5 circumagentes _HG_, -gantes _S_.
6 agit _x_.
7 rotae: notae (-ę _GS_) _x_.
8 minora centro _x_.
9 collaq⁊ (= que) autem _x_.
11 o. extrahentes _x_.
12 reciperent _x_. | motos _H_.
13 tunc vero etiam plostra (_sic_) _x_ (_ubi_ etiam _errore om. Schn._)
| molae (_p. 245, 25_): rotae (-ę _GS_) _x_.
14 machinae isdem _H_: machinę eisdem _GS_.
15 versando (_L^{c} ut p. 252, 22_): versan(| _H_)tu _HS(L)_,
versantur | tū _G_ (versantum _Pvlc_).
21 fabricatus _x_. | axis _om. x_.
22 lamna _HG_: lamina _S_. | se _om. G_ (_non HS_).
24 capite _P_ (_vlc_). | lamminas _HG_, laminas _S_.
* * * * *
Page 253
2 dividunt aequalia in tympano spatia. circa frontem eius
figuntur tabulae, relictis | semipedalibus aperturis ad aquam (10)
intra concipiendam. item secundum axem columbaria
fiunt excavata in singulis spatiis ex una parte. id autem
cum est navali ratione picatum, hominibus calcantibus 5
versatur et hauriendo per aperturas quae sunt in frontibus
tympani reddit per columbaria se|cundum axem supposito (15)
labro ligneo habente una secum coniunctum canalem. ita
hortis ad inrigandum vel ad salinas ad temperandum
3 praebetur aquae multitudo. cum autem altius extollendum 10
erit, eadem ratio commutabitur sic. rota fiet circum axem
ea magnitudine ut ad altitudinem quae | opus fuerit convenire (20)
possit. circum extremum latus rotae figentur modioli
quadrati pice et cera solidati. ita cum rota a calcantibus
versabitur, modioli pleni ad summum elati rursus 15
ad imum revertentes infundent in castellum ipsi per se
4 quod extulerint. sin autem magis altis locis erit prae|bendum, (25)
in eiusdem rotae axe involuta duplex ferrea
catena demissaque ad imum libramentum conlocabitur,
habens situ|los pendentes aereos congiales. ita versatio =257=
rotae catenam in axem involvendo efferet situlos in summum, 21
qui <cum> super axem pervehuntur, cogentur inverti
et infundere in castellum aquae quod extulerint.