IV Quibus rationibus siccis locis tectoria oporteat fieri

dixi, nunc quemadmodum umidis locis politiones expediantur

ut permanere possint sine vitiis, exponam. et primum

concla|vibus quae plano pede fuerint, in imo pavimento =170=

alte circiter pedibus tribus pro harenato testa trullissetur 11

et dirigatur, uti eae partes tectoriorum ab umore ne vitientur.

sin autem aliqui paries perpetuos habuerit umores,

paululum ab eo | recedatur et struatur alter tenuis distans (5)

ab eo quantum res patietur, et inter duos parietes canalis 15

ducatur inferior quam libramentum conclavis fuerit, habens

nares ad locum patentem. item cum in altitudinem perstructus

fuerit, relinquantur spiramenta. si enim non per

nares umor et in imo | et in summo habuerit exitus, non (10)

minus in nova structura se dissipabit. his perfectis paries 20

testa trullissetur et dirigatur et tunc tectorio poliatur.

2 sin autem locus non patietur structuram fieri, canales fiant

et nares exeant ad locum patentem. deinde tegulae bipedales

ex una parte supra mar|ginem canalis inponantur, (15)

ex altera parte bessalibus <laterculis> pilae substruantur, 25

in quibus duarum tegularum anguli sedere possint, et ita

a pariete eae distent ut ne plus pateant palmum. deinde

insuper erectae mammatae tegulae ab imo ad summum

4 ita _G_: _om. HS_.

6 segmina: tegmina _H_, tecmina _GS_. | _post_ patietur _in ipso textu

G_ (_non HS_) _leguntur quae rubricae olim fuerant verba haec_ Quomodo

tectoria in humidis locis fiant.

8 polutiones _H_ (poli- _GS_).

11 trulissetur _HS_.

12 eae _H_: hęe _S_, hae _G_.

13 aliqui _HS_: aliquis _G_.

16 conclavi _G_.

17 perstructus _S_: perstrictus _HG_.

21 de(i _S_)rigatur _x_.

23 exeant _GS_: exeunt _H_.

24 canalis _GS_: -les _H_.

25 besalibus pilae _x_ (_cf. p. 125, 19_).

26 angulis _G^{c}_.

27 distent _GS^{c}_: distant _HS_.

28 mammatae (_Plin._): amatae (-tę _S_) _HS_, ammatę _G_.

* * * * *

Page 169

ad parietem figantur, quarum interiores partes | curiosius (20)

picentur ut ab se respuant liquorem. item in imo et in

3 summo supra camaram habeant spiramenta. tum autem

calce ex aqua liquida dealbentur, uti trullissationem testaceam 5

non respuant. namque propter ieiunitatem quae est

a fornacibus excocta non possunt recipere nec sustinere,

| nisi calx subiecta utrasque res inter se conglutinet et (25)

cogat coire. trullissatione inducta pro harenato testa dirigatur,

et | cetera omnia uti supra scripta sunt in tectoriorum =171=

rationibus perficiantur. 10

4 Ipsi autem politionibus eorum ornatus proprias debent

habere decoris rationes, uti et ex locis aptas et generum

| discriminibus non alienas habeant dignitates. tricliniis (5)

hibernis non est utilis compositione nec megalographia

nec camararum coronario opere subtilis ornatus, quod ea 15

et ab ignis fumo et ab luminum crebris fuliginibus corrumpuntur.

in his vero supra podia abaci ex atramento

sunt subigendi et | poliendi, cuneis silaceis seu miniaceis (10)

interpositis.

Explicata camara pura et polita, etiam pavimentorum 20

non erit displicens, si qui animadvertere voluerit, Graecorum

ad hibernaculorum usum minime sumptuosus et utilis

5 apparatus. foditur enim infra libramentum triclinii altitu|dine (15)

circiter pedum binum, et solo festucato inducitur

aut rudus aut testaceum pavimentum ita fastigatum ut 25

3 camaram _HS_: cameram _G_. | spiramenta: stramenta _x_.

4 testaceam (_L_): testaetam _H_, testetam _ante ras. S_, testeā

_G(S^{c})_. _ut corruptae hic lectioni subest_ --ceam (_pro_ --etam),

_sic H(x)_ _servat scripturam per_ -ce- _etiam p. 164, 4. 171, 16

licet reliquis tradat_ (-ci _vel_ ti- _cum rec._).

8 cogat coire _GS_: cogitat quoire _H_.

7 tectorio _HG_, -rii _S_.

10 perficiuntur _x_.

11 politionibus (-b; _G_) … proprios … addecoris _x_.

14 conpositione _HG_: cōpositio. _S_. | melographia _x_.

15 camerarum _x_.

16 fulginibus _G_.

17 e[a/x]·tram̄|to _H^{c}_.

18 sileceis _H_, siliceis _S_, silceis _G_. | se ominia | ceis _H_.

20 (_sine interp._) explicatae (-ę _GS_) camere (-ę _GS_) purae (-ræ

_S_, -re _G_, -rę G^{c}) politae (-ę _GS_) &iam (_sic H_, Etiam _S_,

etiam _sine interp. G_) _x_.

22 utilis est apparatus _x_.

23 intra _x_. | triclinii _GS_: -ni _H_. | altitudo _x_.

* * * * *

Page 170

in canali habeat nares. deinde congestis et spisse calcatis

carbonibus inducitur e sabulone et calce et favilla mixta

materies crassitudine semipedali. ad regulam et libellam

summo libra|mento cote despumato redditur species nigri (20)

pavimenti. ita conviviis eorum et quod poculis et pytismatis 5

effunditur simul cadit siccescitque, quique versantur

ibi ministrantes etsi nudis pedibus fuerint, non recipiunt

frigus ab eius modi genere pavimenti.

V | Ceteris conclavibus id est vernis autumnalibus aestivis, =172=

etiam atriis et peristylis constitutae sunt ab antiquis ex 10

certis rebus certae rationes picturarum. namque pictura

imago fit eius quod est seu potest esse, uti hominis aedifi|cii (5)

navis reliquarumque rerum, e quibus, finitis certisque

corporibus, figurata similitudine sumuntur exempla. ex eo

antiqui qui initia expolitionibus instituerunt imitati sunt 15

primum crustarum marmorearum varietates et conlocationes,

deinde coronarum et silaceorum cuneorum inter se varias

2 | distributiones. postea ingressi sunt ut etiam aedificiorum (10)

figuras, columnarum et fastigiorum eminentes proiecturas

imitarentur, patentibus autem locis uti exhedris propter 20

amplitudines parietum scaenarum frontes tragico more aut

comico seu satyrico designarent, ambulationes vero propter

spatia | longitudinis varietatibus topiorum ornarent ab certis (15)

locorum proprietatibus imagines exprimentes. pinguntur

enim portus promuntoria litora flumina fontes euripi 25

fana luci montes pecora pastores, nonnullis locis item

1 incanalis _ante corr. G_. | habeant _x_.

2 esabulone _G_: & sabulone _HS_.

5 sputismatis effundetur _x_.

6 siccessit _G_.

8 fragus _H_. | pavimento _ante corr. G_.

10 peristy(i _G_)lis (_sic_) _x_. | ex certis: & certis _x_.

11 certę rationes _G_: ca&erationes _H_, ceteræ rationes _S_.

12 homines aedificia (ędifitia _GS_) naves _x_.

13 ae(e _GS_)quibus finibis (_H_, finibus _S_, finiis _G et in m.

G^{c}_ ī aꝉ finibus).

17 coronarum siliculorum (-loꝝ _GS_) cuneorum _x_. | interse se _G_

19 prolecturas _H_.

20 imitentur _HS(G^{c})_, iminentes _G_. | exedris _S_.

22 ambulationibus _x_.

23 adcertis _x_.

25 promunturia _HG_, promunctoria _S_ (promu[c/n]turia _G^{c}_). |

eurypi _HG_, eyripi _S_.

26 nonnullis _S_: -li _HG_.

* * * * *

Page 171

signantur megalographiae habentes deorum simulacra seu

fabularum dispositas | explicationes, non minus troianas (20)

pugnas seu Ulixis errationes per topia, ceteraque quae

sunt eorum similibus rationibus ab rerum natura procreata.

3 sed haec quae ex veris | rebus exempla sumebantur, =173=

nunc iniquis moribus inprobantur. nam pinguntur tectoriis 6

monstra potius quam ex rebus finitis imagines certae. pro

columnis enim statuuntur calami, pro fastigiis appagineculi

striati cum crispis foliis et volutis, | item candelabra (5)

aedicularum sustinentia figuras, supra fastigia earum surgentes 10

ex radicibus cum volutis <cauliculi> teneri plures habentes

in se sine ratione sedentia sigilla, non minus cauliculi

dimidiata habentes sigilla alia humanis alia bestiarum

4 capitibus. haec autem nec sunt nec fieri possunt nec

| fuerunt. ergo ita novi mores coegerunt uti inertiae 15 (10)

mali iudices convincerent artium virtutes. quemadmodum

enim potest calamus vero sustinere tectum aut candelabrum

ornamenta fastigii seu cauliculus tam tenuis et mollis

sustinere sedens sigillum aut de radicibus et cauliculis ex

parte flores | dimidiataque sigilla procreari? at haec falsa 20 (15)

videntes homines non reprehendunt sed delectantur, neque

animadvertunt si quid eorum fieri potest nec ne. iudiciis

autem infirmis obscuratae mentes non valent probare quod

potest esse cum auctoritate et ratione decoris. neque

enim picturae probari | debent quae non sunt similes veritati, 25 (20)

nec si factae sunt elegantes ab arte, ideo de is

statim debet recta iudicari, nisi argumentationis certas

5 rationes habuerint sine offensionibus explicatas. etenim

etiam Trallibus cum Apaturius Alabandeus eleganti manu

1 signorum megalo graphiam (_HS_, melago graphiam _G ubi in m._ ī aꝉ

megalo _G^{c}_, _qui addidit copulam in textu_) _x_.

3 ulixsis _H_.

5 veris: v&eris _HS_, veteribus _G_.

6 nam pinguntur _G_: _om. HS_.

8 appagineculi striaticum (-cū _S_) _HS(G^{c})_, appagine cu|liculi

triaticū _G_.

10 eorum _x_.

11 voluteis teneri p. _x_.

12 coliculi _x_.

18 culiculus _HS_, coliculus _G_.

19 culiculis _H_, coliculis _H^{c} SG_.

20 procreari (_sic_) _x_. | at: ad _x_.

26 is: his _x_.

27 rectae _H_, -te _GS_. | argumentationis _G_: -nes _HS_.

29 alabandius _x_.

* * * * *

Page 172

finxisset scaenam in minusculo theatro, | quod εκκληϲιαϲτηριον (25)

apud eos vocitatur, in eaque fecisset columnas

signa Centauros sustinentes epistylia, tholorum | rotunda =174=

tecta, fastigiorum prominentes versuras, coronasque capitibus

leoninis ornatas quae omnino stillicidiorum e tectis 5

habent rationem, praeterea supra eam nihilominus episcaenium,

in quo tholi pronai semifastigia omnisque tecti

varius | picturis fuerat ornatus, itaque cum aspectus eius (5)

scaenae propter asperitatem eblandiretur omnium visus et

iam id opus probare fuissent parati, tum Licymnius mathematicus 10

6 prodiit et ait Alabandeas satis acutos ad omnes

res civiles haberi, sed propter non magnum vitium indecentiae

insipien|tes eos esse iudicatos, quod in gymnasio (10)

eorum quae sunt statuae omnes sunt causas agentes, foro

discos tenentes aut currentes seu pila ludentes. ita indecens 15

inter locorum proprietates status signorum publice

civitati vitium existimationis adiecit. videamus item nunc

ne Apaturii scaena | efficiat et nos Alabandeas aut Abderitas. (15)

qui enim vestrum domos supra tegularum tecta

potest habere aut columnas seu fastigiorum explicationes? 20

haec enim supra contignationes ponuntur, non supra tegularum

tecta. si ergo quae non possunt in veritate rationem

habere facti in picturis proba|verimus, accedemus et nos (20)

his civitatibus quae propter haec vitia insipientes sunt

7 iudicatae. itaque Apaturius contra respondere non est 25

ausus, sed sustulit scaenam et ad rationem veritatis commutatam

postea correctam adprobavit. utinam dii inmortales

1 eglesinterion _HS_, egles interī _G_.

3 tholorum: pholumorum (-ū) _HS(G^{c})_, pholurū _G_.

5 leonis _ante corr. G_. | omnino: omnia _x_.

6 eam: ea _x_. | episcae(ę _G_)nium _HG_, epscæniū _S_.

7 qua _x_. | proni _G_.

10 lichinius _HG_, liclinus _S_.

11 alabandas _G_, -dis _HS_.

12 haberi _G_: re _HS_. | indecentiae _HS_: -tia _G_.

13 iudicatus _x_. | gy(i _G_)mnasio _SG_: gipnasio _H_.

14 causas _GS^{c}_: causa _HS_.

17 civitatis _x_. | existimationis _G_: -nes _HS_.

18 apaturii: apicturis _x_. alabandas _x_.

20 aut (col.) _G_: ad _HS_. | explicationes _G_: explitionis _H_,

expoliticionis (_sic_) _S_.

21 contignationes _G_: -nis _HS_

23 accedimus _x_.

27 adprobauit _G_: -bit _HS_.

* * * * *

Page 173

fecissent uti Licymnius revivisceret et | corrigeret (25)

hanc amentiam tectoriorumque errantia instituta. | sed =175=

quare vincat veritatem ratio falsa, non erit alienum exponere.

quod enim antiqui insumentes laborem et industriam

probare contendebant artibus, id nunc coloribus et 5

eorum eleganti specie consecuntur, et quam subtilitas

artificis adicie|bat operibus auctoritatem, nunc dominicus (5)

8 sumptus efficit ne desideretur. quis enim antiquorum non

uti medicamento minio parce videtur usus esse? at nunc

passim plerumque toti parietes inducuntur. accedit huc 10

chrysocolla, ostrum, armenium. haec vero cum inducuntur

etsi non ab arte sunt | posita, fulgentes oculorum reddunt (10)

visus, et ideo quod pretiosa sunt, legibus excipiuntur, ut

ab domino non a redemptore repraesententur.

VI Quae commonefacere potui ut ab errore discedatur in 15

opere tectorio satis exposui, nunc de apparationibus ut

suc|currere potuerit dicam, et primum quoniam de calce (15)

initio est dictum, nunc de marmore ponam.

Marmor non eodem genere omnibus regionibus procreatur,

sed quibusdam locis glaebae ut salis micas perlucidas 20

habentes nascuntur, quae contusae et molitae praestant

ope|ribus utilitatem. quibus autem locis eae copiae (20)

non sunt, caementa marmorea, sive assulae dicuntur, quae

marmorarii ex operibus deiciunt, contunduntur et moluntur,

1 uti licinius _HG_: utlicinius _S_.

6 eliganti _GS_: aliganti _H_.

9 at _GS_: ad _H_.

11 armoeniū _G_.

12 non ab arte _HS_: nonȧ ṗarte (_sic_) _G^{c}_.

15 cummonefacere _H_, cōmone | facere _G_: cōmune facere _S(G^{c})_.

16 apparitionibus _x_.

21 mollitę _S_.

22 eae _HG_: heę _ES_ (hę _E^{c}_).

23 assilae _HG_, -le _E_ (alsilę _S_).

24 deitiunt᷑ _S_. | moluntur. <et cum> est (ē _G_) subcretum (_etc.

uti vulgo post_ aridus _p. 178, 25_); molliuntur. | & (Et _G_) is

qui ex his _etc._ (_p. 177, 10--p. 178, 25_) _x_. _foliorum rerumque

ordinem restituit Iocundus primus, deinde perspecta causa correctius C.

Lorentzen. versus hic sic scribitur in H_ (_f. 102^{b}_). _ut extrema

pars circiter quarta lineae vacua relicta sit sic_

. . . . . . ex operibus dei |

ciunt contunduntur & molliuntur. |

& is qui ex his ab ignis vapore fumus suscitatur.|

_in sequentibus autem H f. 104^{a} et 105^{a} nullum restat hiatus

vestigium. G habet sic (f. 55^{a})_ deiciunt contundunt᷑ et molliunt᷑

| Etiſ qui ex hiſ … (_post_ molliunt᷑ _interpunxit corrector_).

* * * * *

Page 174

<et cum> est subcretum in operibus utuntur. aliis locis,

ut inter Magnesiae et Ephesi fines, sunt loca unde foditur

parata | quam nec molere nec cernere opus est, sed sic =176=

est subtilis quemadmodum si qua est manu contusa et

subcreta. 5

VII Colores vero alii sunt qui per se certis locis procreantur

et inde fodiuntur, nonnulli ex aliis rebus tractationibus

aut | mixtionum temperaturis compositi perficiuntur, (5)

1 uti praestent eandem in operibus utilitatem. primum

autem exponemus quae per se nascentia fodiuntur, uti sil, 10

quae graece ωχρα dicitur. haec vero multis locis ut etiam

in Italia invenitur, sed quae fuerat optima attica ideo

nunc non habetur quod | Athenis argentifodinae cum habuerunt (10)

familias, tunc specus sub terra fodiebantur ad argentum

inveniendum. cum ibi vena forte inveniretur, nihilominus 15

uti argentum persequebantur, itaque antiqui egregia

2 copia silis ad politionem operum sunt usi. item rubricae

copiose multis locis eximuntur, | sed optimae paucis, uti (15)

Ponto Sinope, et Aegypto, in Hispania Balearibus, non

minus etiam Lemno, cuius insulae vectigalia Atheniensibus 20

3 senatus populusque Romanus concessit fruenda. paraetonium

vero ex ipsis locis unde foditur habet nomen. eadem

ratione melinum, quod eius metallum insu|la cycladum (20)

4 Melo dicitur esse. creta viridis item pluribus locis nascitur,

sed optima Zmyrnae. hanc autem Graeci θεοδοτειον 25

vocant, quod Theodotus nomine fuerat cuius in fundo id

4 subtilius _x_.

6 aliissunt _H_ | procreantur _EGS_: procrehentur _H_.

8 mixtionibus temperaturis _x_ (_corr. Nohl, cf. p. 180, 2_).

9 ineandem _HS_: eandem _EGS^{c}_.

10 sil, quae: siquod _x_.

11 ochras _x_.

12 atica _HS_.

16 persequebantur _EG_: -batur _HS_.

17 usu _EG_ (usi _G^{c} = HS_).

18 uti (Uti _S_, Ut _E_) ponto sinope _EGS_: uti pontos inope _H_.

21 paretonium _HS_: parethonium _G_, parthonium _E_.

23 metalli insulae (_HS^{c}_, -ę _EG_, -a _ante ips. corr. S_) cy(i

_EGS_)cladi melo _x_ (_cf. Fav. 306, 12_).

25 optime _S_. | zmirne _HSG_: smyrne _E_. | theodoteū _HS_ (theo doteū

_H_); theothoteū _EG_ (theodote _Fav._).

* * * * *

Page 175

5 genus cretae primum est inventum. auripigmentum, quod

αρϲενικον graece dicitur, foditur Ponto. sandaraca | item (25)

pluribus locis, sed optima Ponto proxime flumen Hypanim

habet metallum.

VIII | Ingrediar nunc minii rationes explicare. id autem =177=

agris Ephesiorum Cilbianis primum esse memoratur inventum, 6

cuius et res et ratio satis magnas habet admirationes.

foditur enim glaeba quae dicitur, antequam tractationibus

ad | minium perveniant, vena uti ferrum, magis (5)

subrufo colore, habens circa se rubrum pulverem. cum id 10

foditur, ex plagis ferramentorum crebras emittit lacrimas

2 argenti vivi, quae a fossoribus statim colliguntur. hae

glaebae cum collectae sunt, in officina propter umoris

plenitatem coiciuntur in for|nacem ut interarescant, et is (10)

qui ex his ab ignis vapore fumus suscitatur cum resedit 15

in solum furni, invenitur esse argentum vivum. exemptis

glaebis guttae eae quae residebunt propter brevitates non

possunt colligi, sed in vas aquae converruntur et ibi inter

se congruunt et una confunduntur. | id autem cum sit (15)

quattuor sextariorum, mensurae cum expenduntur, invenietur 20

3 esse pondo centum. cum in aliquo vase est confusum,

si supra id lapidis centenarium pondus inponatur, natat

in summo neque eum liquorem potest onere suo premere

nec elidere nec dissipare. centenario sublato | si ibi auri (20)

scripulum inponatur, non natabit sed ad imum per se 25

deprimetur. ita non amplitudine ponderis sed genere

2 arsenicon _x_. | pontos andarea _H_, ponto . sandarea _S_ (ponto

sanda raca _EG_).

6 cliuianis _HS(G^{c})_, diuianis _G_, cluii | annis _E_.

9 ferro _x_.

13 officina _EG_: -nam (-ā _S_) _HS_.

14 interarescant fuerit (. Fuerit _EG_) caeram (ceram _ES_) pumicam

_etc. (p. 178, 25) x_.

17 eaeq; _H_, eaequę _G_: heę que _S_, heę quae _E_. | resedebunt _HSG_

(resi- _E_).

18 in vasa quae (quę _GS_, q; _E_) _x_. | convertuntur _G_ (_non E_).

19 sit _Oehmichen_: sint _x_ (_cf. Fav. p. 306, 25_).

20 invenientur _x_.

21 confusus _x_.

22 lapidē (-ē| _HG ad finem versus uterque_, -em _E_) _x_ (saxi _Fav._).

25 scripulū inponatur _G_ (scrupulū imp. _E ubi_ scriptulus _E^{c}_):

scripulum (-ū _S_) ponatur _HS_.

* * * * *

Page 176

4 singularum rerum gravitatem esse non est negandum. id

autem multis rebus est ad usum expeditum. neque enim

argentum neque aes sine eo potest recte inaurari. cumque

| in veste intextum est aurum eaque vestis contrita =178=

propter vetustatem usum non habeat honestum, panni in 5

fictilibus vasis inpositi supra ignem comburuntur. is cinis

coicitur in aquam, et additur eo argentum vivum. id

autem omnes | micas auri corripit in se et cogit secum (5)

coire. aqua defusa cum id in pannum infunditur et ibi

manibus premitur, argentum per panni raritates propter 10

liquorem extra labitur, aurum compressione coactum intra

purum invenitur.

IX Revertar nunc ad minii temperaturam. ipsae enim

glae|bae cum sunt aridae, contunduntur pilis ferreis, et (10)

lotionibus et cocturis crebris relictis stercoribus efficiuntur 15

ut adveniant colores. cum ergo emissae sint ex minio

per argenti vivi relictionem quas in se naturales habuerat

2 virtutes, efficitur tenera natura et viribus inbecillis. itaque

cum est in expo|litionibus conclavium tectoriis inductum, (15)

permanet sine vitiis suo colore. apertis vero id est peristylis 20

aut exhedris aut ceteris eiusdem modi locis, quo

sol et luna possit splendores et radios inmittere, cum ab

his locus tangitur, vitiatur et amissa virtute coloris denigratur.

itaque cum et alii multi | tum etiam Faberius (20)

scriba cum in Aventino voluisset habere domum eleganter 25

expolitam, peristylis parietes omnes induxit minio, qui

post dies XXX facti sunt invenusto varioque colore. itaque

3 pro minio locavit inducendos alios colores. at si qui

subtilior fuerit et voluerit expolitionem miniaceam suum

colo|rem retinere, cum paries expolitus et aridus fuerit, 30 (25)

1 non est negandum _HS_: non neg. est _EG_.

4 veste _S_: vestē _HEG_. | constrita _H_.

7 coicitur _EG_: coigitur _H_, cogitur _S_ (_ut L_).

8 omnis _H_.

9 diffusa _x_. | 16 emissa esset (e̅e̅t _S_) ex minii (| _H_) _x_.

17 se: sese _E_.

19 tectis _x_ (_corr. Joc._).

20 peri(y _H_)stiliis _x_.

21 exedris _S_.

25 adventino _x_ (av. _L_).

26 peristyliis _x_.

27 .xxx. _HSG_: triginta _E_.

28 pro minio: primo _x_. | at _EG_: ad _HS_.

29 miniac(t _S_)iam _x_.

30 expolitus et aridus est subcretum _etc._ (_p. 175, 22_) _x_.

* * * * *

Page 177

ceram | ponticam igni liquefactam paulo oleo temperatam =179=

saeta inducat, deinde postea carbonibus in ferreo vase

compositis eam ceram a proximo cum pariete calefaciundo

sudare cogat, atque ut peraequetur deinde tunc candela

linteisque puris | subigat, uti signa marmorea nuda curantur. 5

4 haec autem γανωϲιϲ graece dicitur. ita obstans

cerae ponticae lorica non patitur nec lunae splendorem

nec solis radios lambendo eripere ex his politionibus colorem.

quae autem in Ephesiorum metallis fuerunt officinae,

nunc traiectae sunt ideo Romam | quod id genus venae 10

postea est inventum Hispaniae regionibus, e quibus metallis

glaebae portantur et per publicanos Romae curantur. eae

autem officinae sunt inter aedem Florae et Quirini.

5 Vitiatur minium admixta calce. itaque si qui velit

ex|periri id sine vitio esse, sic erit faciendum. ferrea 15

lamna sumatur, eo minium inponatur, ad ignem conlocetur

donec lamna candescat. cum e candore color mutatus

fuerit eritque ater, tollatur lamna ab igni et sic refrigeratum

si restituatur in pristinum colorem, sine vitio esse

probabitur, sin | autem permanserit nigro colore, significabit 20

se esse vitiatum.

6 Quae succurrere potuerunt mihi de minio dixi. chrysocolla

adportatur a Macedonia, foditur autem ex is locis

qui sunt proximi aerariis metallis. armenium et indicum

nominibus ipsis indicatur quibus in locis procreantur. 25

1 ponticam: pumicam _x_ (_unde vulgo_ punicam, _quod apud omnes ubique

auctores delendum est_: _cf. Theod. Prisc. p. 501_).

3 a proximo: a primo _x_. | calfaciundo _x_.

4 atque: fiatque _x_.

5 linteisque puris (_Plin._): cunctisque pluris _x_. | uti: ut _S_.

6 gnosis _x_.

7 pumicae (-ceę _EG_) _x_.

8 labendo _x_.

11 e _om. x_.

12 eae _H_, eę _S(G^{c})_: hec _G_, heę _E_.

14 minimum _H_.

15 faciendum _HSE_: -undū _G_.

16 (17, 18) lamina _E_. | inponatur _HG_ (imponi _E_): adponatur _S_

(apponatur _G^{c}_).

18 igne _E_ (_solus_).

19 si _EG_: _om. HS_.

20 probabitur _EG_: -bit _HS_.

22 chryssocolla _H_ (chriso- _GE_, [ⱶ/c]riso- _S_).

23 is: his _x_.

24 proxime _G_. | armenium: minium _x_ (argentum _Fav._).

25 nominibus _EG_: inomnibus _HS_. | procreantur _E_: -atur _HSG_.

* * * * *

Page 178

X | Ingrediar nunc ad ea quae ex aliis generibus tractationum =180=

temperaturis commutata recipiunt colorum proprietates,

et primum exponam de atramento, cuius usus in

operibus magnas habet necessitates, ut sint notae quemadmodum

prae|parentur certis rationibus artificiorum ad 5

2 id temperaturae. namque aedificatur lacus uti laconicum

et expolitur marmore subtiliter et levigatur. ante id fit

fornacula habens in laconicum nares, et eius praefurnium

magna diligentia comprimitur ne flamma extra dissipetur.

in fornace resina | conlocatur. hanc autem ignis potestas 10

urendo cogit emittere per nares intra laconicum fuliginem,

quae circa parietem et camarae curvaturam adhaerescit.

inde collecta partim componitur ex cummi subacta ad usum

atramenti librarii, reliqua tectores glutinum admiscentes

3 in parietibus utuntur. | sin autem hae copiae non fuerint 15

paratae, ita necessitatibus erit administrandum, ne expectatione

morae res retineatur. sarmenta aut taedae schidiae

comburantur, cum erunt carbones extinguantur, deinde in

4 mortario cum glutino terantur. ita erit atramentum tectoribus

non invenustum. non minus | si faex vini arefacta 20

et cocta in fornace fuerit et ea contrita cum glutino in

opere inducetur, super quam atramenti suavitatis efficiet

colorem, et quo magis ex meliore vino parabitur, non

modo atramenti sed etiam indici colorem dabit imitari.

XI | Caerulei temperationes Alexandriae primum sunt inventae, 25

postea item Vestorius Puteolis instituit faciundum.

ratio autem eius e quibus est inventa satis habet admirationis.

harena enim cum nitri flore conteritur adeo subtiliter

ut efficiatur quemadmodum farina, et aes cyprium

6 lacus _Nohl_ (lacusculus _Fav. 307, 16_): locus _x_.

9 ne _EGS^{c}_: nec _H_ et _ante ras. S_.

10 collocatur _EG_: collocetur _HS_.

12 camerae (-re _GS_) _x_.

13 gummi _x_ (_cf. Cass. Fel. p. 230, Theod. Prisc. p. 505 ind._). |

subacto _x_.

14 reliquum (-ū) _x_.

15 sin: si _x_.

17 tedae (_H_, tede _SE_, tędę _E^{c} G_) schidiae (scidię _E_) _x_.

20 fex _x_.

22 superque (q;) atramenti _x_.

25 cae(ce- _ES_)ruli _x_.

26 faciendum _E_.

29 cy(i _ES_)prum _x_.

* * * * *

Page 179

Vitruvii De architectura libri decem · 第 18 / 51 段