extenuentur his rationibus uti si octava parte erunt quae

sunt in fronte, hae fiant X parte, sin autem VIIII | aut decima, =95=

pro rata parte. in concluso enim aere si quae extenuatae

erunt, non discernentur. sin autem videbuntur

graciliores, cum exterioribus fuerint striae <XX aut> XXIIII, 5

in his faciendae erunt XXVIII aut XXXII. ita quod de|trahitur (5)

de corpore scapi, striarum numero adiecto adaugebitur

ratione quo minus videatur, et ita exaequabitur dispari

3 ratione columnarum crassitudo. hoc autem efficit ea

ratio quod oculus plura et crebriora signa tangendo maiore 10

visus circumitione pervagatur. namque si duae columnae

| aeque crassae lineis circummetientur, e quibus una sit (10)

non striata et altera striata, et circa striglium cava et

angulos striarum linea corpora tangat, tametsi columnae

aeque crassae fuerint, lineae quae circumdatae erunt <non 15

erunt> aequales, quod striarum et striglium circumitus

maiorem efficit lineae | longitudinem. sin autem hoc ita (15)

videbitur, non est alienum in angustis locis et in concluso

spatio graciliores columnarum symmetrias in opere constituere,

cum habeamus adiutricem striaturae temperaturam. 20

4 ipsius autem cellae parietum crassitudinem pro rata parte

magnitudinis fieri oportet, dum antae | eorum crassitudinibus (20)

columnarum sint aequales. et si ex structis futuri

sunt, quam minutissimis caementis struantur, sin autem

quadrato saxo aut marmore, maxime modicis paribusque 25

videtur esse faciundum, quod media coagmenta medii lapides

continentes firmiorem facient omnis operis perfectionem,

item | circum coagmenta et cubilia eminentes expressiones (25)

graphicoteran efficient in aspectu delectationem.

2 fiant. X. partes. sin autem VIIII ([a/VIIII] _G^{c}_) aut decima _x_.

5 XX aut _om. x_.

8 videtur _x_.

10 signat tangendo _x_.

11 circuitione _x_.

12 crasse _G_ (-ę _G^{c}_): crassi _HS_.

13 et (circa) _om. x_.

15 non erunt _om. x_.

16 circuitus _x_.

17 efficit _HS_: -ciet _G_.

20 striatarum (-ū _S_) _x_.

21 parietū _G et in ras. S^{c}_: parte tum _H(S)_.

22 magnitudinis _GS_: -nes _H_

23 exstructi _GS_, extructi _H_.

26 faciundum _GH_, -endum _S_. | lapidis _x_.

29 graphicoteran (_sic_) _x_.

* * * * *

Page 94

V Regiones autem quas debent spectare aedes sacrae

deorum inmortalium, sic erunt constituendae uti si nulla

ratio | inpedierit liberaque fuerit potestas, aedis signumque =96=

quod erit in cella conlocatum spectet ad vespertinam

caeli regionem, uti qui adierint ad aram immolantes aut 5

sacrificia facientes spectent ad partem caeli orientis ad

simulacrum quod | erit in aede, et ita vota suscipientes (5)

contueantur eadem exorientem caelum ipsaque simulacra

videantur exorientia contueri supplicantes et sacrificiantes.

2 sin autem loci natura interpellaverit, tunc convertendae 10

sunt earum regionum constitutiones, uti quam plurima

pars moenium e templis deo|rum conspiciatur. item si (10)

secundum flumina aedes sacrae fient, ita uti Aegypto circa

Nilum, ad fluminis ripas videntur spectare debere. similiter

si circum vias publicas erunt aedificia deorum, ita 15

constituantur uti praetereuntes possint respicere et in conspectu

salutationes facere.

VI | Ostiorum autem et eorum antepagmentorum in aedibus (15)

hae sunt rationes uti primum constituantur quo genere

sint futura. genera sunt enim thyromaton haec, doricum, 20

ionicum, atticurges.

Dorici symmetriae conspiciuntur his rationibus uti co|rona (20)

summa, quae supra antepagmentum superius inponitur,

aeque librata sit capitulis summis columnarum quae in

pronao fuerint. lumen autem thyretri constituatur sic uti 25

quae altitudo aedis a pavimento ad lacunaria fuerit, dividatur

in partes tres semis et ex eis duae partes <semis> lumini

4 incellae(ę _GS_) _x_.

6 orientis & sim. _x_.

8 eadem (= eâdem _simul cf. Varr. r. r. 2, 5, 2_) _HS_: aedē _GS^{c}_ |

& orientem (et orientē _G_) caelum _sic x_.

9 _post_ sacrificantes _ex rubrica marg. addunt x_ quod aras omnes

deorum necesse esse videantur ad orientem spectare. (sin autem …)

12 e: & _S_. | deorum: eorum _x_.

13 aedis sacra fiet _x_ (_sed_ fiēt _ante ras. G_).

15 circa (vias) _ante corr._ (-ū) _G_.

19 quo _GS_: quod _H_.

20 futurae _x_ (_corr. Nohl_). | thiromaton _G_, thyromathon _HS_.

21 attigurges _x_.

22 Dorici: Horum _x_.

23 in(m _S_)ponetur _HS i. e._ inponitur _G_.

25 thyretri: hypetri _x_.

27 III. semis _G_ | duae (ę _GS_) partes (-is _H_) lumine _x_.

* * * * *

Page 95

valvarum alti|tudine constituantur. haec autem dividatur =97=

in partes XII et ex eis quinque et dimidia latitudo luminis

fiat in imo. et in summo contrahatur si erit lumen ab

imo ad sedecim pedes, antepagmenti III parte, si XVI pedum

ad XXV, su|perior pars luminis contrahatur antepagmenti 5

parte IIII, si ab pedibus XXV ad XXX, summa pars

contrahatur antepagmenti parte VIII. reliqua quo altiora

2 erunt, ad perpendiculum videntur oportere conlocari. ipsa

autem antepagmenta contrahantur in summo suae crassitudinis

XIIII parte. su|percilii crassitudo quanta antepagmentorum 10

in summa parte erit crassitudo. cymatium

faciundum est antepagmenti parte sexta, proiectura autem

quanta est eius crassitudo. scalpendum est cymatium

lesbium cum astragalo. supra cymatium quod erit in

supercilio, conlocandum est hyperthyrum crassi|tudine supercilii, 15

et in eo scalpendum est cymatium doricum, astragalum

lesbium. summa scalpatur corona plana cum cymatio,

proiectura autem eius erit quanta altitudo. supercilii

quod supra antepagmenta inponitur, dextra atque

sinistra proiecturae sic sunt faciundae uti crepidines excurrant 20

| et in unguem ipso cymatio coniungantur. (20)

3 Sin autem ionico genere futura erunt, lumen altum ad

eundem modum quemadmodum in doricis fieri videtur.

latitudo constituatur ut altitudo dividatur in partes duas

et dimidiam, eiusque partis unius ima luminis fiat latitudo. 25

| contracturae ita uti in doricis. crassitudo antepagmentorum (25)

altitudinis luminis in fronte XIIII parte, cymatium

huius | crassitudinis sexta. reliqua pars praeter =98=

cymatium dividatur in partes XII. harum trium prima

2 latitudo _H^{c} S(G^{c})_: altitudo _a. c. HG_.

4 III ([tia/III] _S^{c}_) parte. XVI. _x_.

6 parte IIII ([ta/IIII] _S^{c}_) _HS_: quarta parte _G_. | ad pedibus

_H_, apedibus _GS_.

12 faciundum _H_: -endum _GS_.

13 sculpendum (_hic_) _x_.

14 (_et_ 17) lespiū _S_.

15 est _om. S_ (ē _suppl. S^{c}_). | hy(i _G_)perthy(i _GS_)rum _x_.

17 summa scalpatur: sima scalptura _x_.

19 atque _HS_: ac _G_. | 20 faciundae _HS_: -endae _G_.

21 ungue _x_.

25 ima luminis _G et_ (_in ras._) _S^{c}_: simalum in his _H_.

27 altitudinis: -ne _x_.

29 dividitur _x_. | horum _x_.

* * * * *

Page 96

corsa fiat cum astragalo, secunda quattuor, tertia quinque,

4 et eae aeque corsae cum astragalis circumcurrant. hyperthyra

autem ad eundem mo|dum componantur quemadmodum (5)

in doricis, pro ratis partibus. ancones, sive parotides

vocantur, excalptae dextra ac sinistra praependeant 5

ad imi supercilii libramentum praeter folium. eae habeant

in fronte crassitudinem ex antepagmenti tribus partibus

<duarum>, in imo quarta parte gracilio|rem quam superiora. (10)

Fores ita compingantur uti scapi cardinales sint ex 10

latitudine luminis totius XII parte. inter duos scapos tympana

5 ex XII partibus habeant ternas partes. inpagibus

distributiones ita fient uti divisis altitudinibus in partes V

| duae superiori, tres inferiori designentur. super medium (15)

medii inpages conlocentur, ex reliquis alii in summo alii 15

in imo compingantur. altitudo inpagis fiat tympani tertia

parte, cymatium sexta parte inpagis. scaporum latitudines

inpagis dimidia parte, item replum de inpage dimidia et

sexta parte. | scapi qui sunt secundum antepagmenta, dimidium (20)

inpagis constituantur. sin autem valvatae erunt, 20

altitudines ita manebunt, in latitudinem adiciatur amplius

foris latitudo. si quadriforis futura est, altitudo adiciatur.

6 Atticurge autem isdem rationibus perficiuntur quibus

| dorica. praeterea corsae sub cymatiis in antepagmentis (25)

| circumdantur, quae ita distribui debent uti antepagmenti =99=

praeter cymatium ex partibus VII habeant duas partes. 26

ipsaque non fiunt clostrata neque bifora sed valvata, et

aperturas habent in exteriores partes.

2 et eae: ex ea _x_. | hyperthyra: hypetra _HS_, hipetre _G_ (-ę

_G^{c}_).

4 in _om. S_. | doricis protis (ꝓtis _S_) pedibus _x_. | sive protides

(ꝓtides _S_) _x_.

5 excalpta (exsc- _S_, etsc- _G_) _x_.

6 eae _H_, eę _S_: hae _G_.

7 ante pagmentis _x_.

8 duarum _om. x_. | graciliore _x_.

12 (ex) XII. _HG_: duodecī _S_. | inpaginibus _x_.

14 tres _HS_: III. _G_. | 15 ex: et _x_.

17 scaphorum _HS_ (-porum _G_).

19 secundum antepagmenta: ante secundum pagmentum _x_.

23 Adti(Atti- _G_)gurges _x_ (_corr. Nohl_) | isdem _SG_: hisdem _H_.

24 corsę _G_ (_ut x v. 2, 3_): gorsae (ę _S_) _HS_

25 ante pagmenta _x_.

27 clostrata (_i. e._ claustrata = _gr._ clatrata _CIL I, 577 cf. Keil

ad Cat. p. 21_): caelostrata _H_, cęlo strata _GS_ (_coni. G^{c}_).

* * * * *

Page 97

| Quas rationes aedium sacrarum in formationibus oporteat (5)

fieri <doricis> ionicis corinthiisque operibus, quoad

potui attingere, veluti legitimis moribus exposui. nunc

de tuscanicis dispositionibus quemadmodum institui oporteat

VII dicam. locus, in quo aedis constituetur, cum habuerit 5

in longitudine | sex partes, una adempta reliquum (10)

quod erit latitudini detur. longitudo autem dividatur bipertito

et quae pars erit interior, cellarum spatiis designetur,

quae erit proxima fronti, columnarum dispositioni

2 relinquatur. item latitudo dividatur in partes X. ex his 10

ternae partes dextra ac sinistra cellis | minoribus sive ibi (15)

alae futurae sunt dentur, reliquae quattuor mediae aedi

attribuantur. spatium quod erit ante cellas in pronao,

ita columnis designetur ut angulares contra antas, parietum

extremorum e regione, conlocentur, duae mediae e 15

regione parietum qui inter antas et mediam aedem | fuerint, (20)

ita distribuantur, et inter antas et columnas priores

per medium isdem regionibus alterae disponantur. eaeque

sint ima crassitudine altitudinis parte VII, altitudo tertia

parte latitudinis templi, summaque columna quarta parte 20

3 crassitudinis imae contrahatur. spirae earum altae dimidia

| parte crassitudinis fiant. habeant spirae earum plinthum (25)

ad circinum altam suae crassitudinis dimidia parte, torum

in|super cum apophysi crassum quantum plinthus. capituli =100=

altitudo dimidia crassitudinis. abaci latitudo quanta 25

ima crassitudo columnae. capitulique crassitudo dividatur

in partes tres, e quibus una plintho, quae est abaco, detur,

2 doricis _om. x_.

6 adempta _HS_: dempta _G_.

9 dispositioni _G_: -ne _HS_.

12 alae: aliae (-ę _GS_) _x_.

15 e (_post_ extr.) _om. x_.

16 antas | _G_: anta _H_ (_ubi_ anta | & med.) _et S_.

18 hisdem _x_. | altera ae(ę _GS_)dis ponatur aeques intima (_ubi_ aequę

sint ima _G_, ęq⁊ sint ima _S_) _x_.

19 VII. _x_ (= [ma/VII.] _G^{c}_). | tertia … quarta _HG_: .III … IIII.

_S_.

21 ima _x_. | altae: alia _x_.

24 apopysi _HS_, apopisi _G_. | capituli--[(_v._ 26) capitulique _om.

S_ (_in m. suppl. S^{c}_).

27 tres _HS_: III. _G_. | abaco: inabaco _x_.

* * * * *

Page 98

4 al|tera echino, tertia hypotrachelio cum apophysi. supra (5)

columnas trabes compactiles inponantur altitudinis modulis

is qui a magnitudine operis postulabuntur, eaeque trabes eam

habeant crassitudinem, quanta summae columnae erit hypotrachelium,

et ita sint compactae subscudibus et | securiculis 5 (10)

ut compactura duorum digitorum habeant laxationem.

cum enim inter se se tangunt et non spiramentum et perflatum

venti recipiunt, concalefaciuntur et celeriter putrescunt.

5 supra trabes et supra parietes traiecturae mutulorum

parte IIII altitudinis columnae proiciantur, item in | eorum 10 (15)

frontibus antepagmenta figantur, supraque tympanum fastigii

structura seu de materia conlocetur. fastigium, columen,

cantherii, templa ita sunt conlocanda ut stillicidium tecti

absoluti tertiario respondeat.

VIII Fiunt autem aedes rotundae, e quibus aliae monopteroe 15

| sine cella columnatae constituuntur, aliae peripteroe (20)

dicuntur. quae sine cella fiunt, tribunal habent et ascensum

ex sua diametro tertiae partis. insuper stylobatas

columnae constituuntur tam altae quanta ab extremis parietibus

est diametros stylobatarum, crassae altitudinis 20

suae cum capi|tulis et spiris decumae partis. epistylium (25)

altum columnae crassitudinis dimidia parte. zophorus et

reliqua quae in|super inponuntur, ita uti in III volumine =101=

de symmetriis scripsi.

2 Sin autem peripteros ea aedis constituetur, duo gradus 25

1 apophysi _HS_, apopisi _G_.

2 columnas _om. G_ (_suppl. G^{c}_). | inponantur ut altitudinis _x_.

3 is qui a: his (hi _ante corr. S_) qua _x_. | postulabantur _x_. |

eaeque _H_ (eęque) _S_: ea ęque _G_. | trabes conpactiles ponantur ut

eam _x_ (_verbis a Lorentzen deletis etiam alterum_ conpactiles _add.

Ussing_).

5 securiclis _HG_, -dis _S_.

6 habeant (_sic_) _x_.

7 inter se tangunt _x_.

11 frontibus _G_ (_et in ras. S^{c}_): prontibus _HS_. | ficantur _H_

(_non GS_). supraque id t. _x_ (id _del. Ussing coll. p. 69, 4_).

12 conlocetur. supraque eum (_HS_, enī _G ubi_ ī aꝉ eū _G^{c}_)

fastigium _x_ (supraque eum _del. Ussing_).

15 monopteroe … peripteroe (_sic_) _x_.

18 sua _HS_: suo _G_. | sty(i _GS_)lobata _x_.

19 constituuntur _HG_: -antur _S_.

21 decumae (ę _S_) _H et ante ras. S_: decimę _G(S^{c})_.

22 zophorum _x_.

23 III: quarto (_sic_) _x_.

25 ae(ę)des (_hic_) _x_.

* * * * *

Page 99

et stylobata ab imo constituantur, deinde cellae paries

con|locetur cum recessu eius a stylobata circa partem latitudinis (5)

quintam, medioque valvarum locus ad aditus relinquatur,

eaque cella tantam habeat diametrum praeter

parietes et circumitionem quantam altitudinem columna 5

supra stylobatam. columnae circum cellam isdem <proportionibus>

3 symme|triisque disponantur. in medio tecti (10)

ratio ita habeatur uti quanta diametros totius operis erit

futura dimidia altitudo fiat tholi praeter florem, flos autem

tantam habeat magnitudinem quantam habuerit in columna 10

capitulum, praeter pyramidem. reliqua uti supra scripta sunt,

isdem proportionibus | atque symmetriis facienda videntur. (15)

4 Item generibus aliis constituuntur aedes ex isdem symmetriis

ordinatae et alio genere dispositiones habentes, uti

est Castoris in circo Flaminio, et inter duos lucos Veiovis, 15

item argutius Nemori Dianae columnis adiectis dextra

ac | sinistra ad umeros pronai. hoc autem genere primo (20)

factae sunt Athenis in arce et in Attica Sunio Palladis Minervae.

earum non aliae sed eaedem sunt proportiones. cellae

enim longitudinibus duplices sunt ad latitudines uti reliquae, 20

sed is omnia quae solent esse in | frontibus, ad latera sunt (25)

5 translata. nonnulli etiam de tuscanicis generibus sumentes

columnarum dispositiones transferunt in corinthiorum et ionicorum

operum ordinationes, | et quibus in locis in pronao procurrunt =102=

antae, in isdem e regione cellae parietum columnas 25

binas conlocantes efficiunt tuscanicorum et graecorum operum

6 communem ratiocinationem. alii vero removentes

3 relinquantur _x_ (-at᷑ _in ras. S^{c}_, -aṇ̇tur _G^{c}_).

4 tantum (-ū _S_) _x_.

6 sty(i _G_)lobata _x_. | proportionibus _om._ (hisdem symmetriis

que--quę _GS_--) _x_.

9 autem _HS_: enim _G_.

10 hab& (-et _G_) _x_. | columnae (-ę _GS_) _x_.

11 uti: ita _S_.

12 isdem _Oehmichen_: ea _x_. | videntur--(17) pronai _om. S_ (_in ima

m. suppl. S^{c}_).

13 hisdem ([ⱶ/ı]sdē _S_)_x_.

15 lucosue | iovis _H_, lucosue iovis _SG^{c}_: luco suę | iovis _G_.

16 nemori (_sic_) _x_.

18 facta est (ē _GS_) uti est (ē) castoris in circo athenis _x_ (_ubi

repetitionem del. Ussing_). | sunio (_sic_) _x_.

19 eędē _S_ (eadē _G^{c}_): eadem _HG_.

20 latitudines: altitudines _x_. | reliqua exisona quae (ę) _x_.

24 et quibus: equibus _x_.

25 (p. 100, 3. 6) hisdem _x_.

* * * * *

Page 100

parietes aedis et adplicantes ad inter|columnia, pteromatos (5)

spatiis sublatis efficiunt amplum laxamentum cellae, reliqua

autem proportionibus et symmetriis isdem conservantes

aliud genus figurae nominisque videntur pseudoperipterum

procreavisse. haec autem genera propter usum sacrificiorum 5

convertuntur. non enim omnibus diis | isdem rationibus (10)

aedes sunt faciundae, quod alius alia varietate sacrorum

religionum habet effectus.

7 Omnes aedium sacrarum ratiocinationes uti mihi traditae

sunt exposui ordinesque et symmetrias earum partitionibus 10

distinxi, et quarum dispares sunt figurae et quibus

discri|minibus inter se sunt disparatae quoad potui (15)

significare scriptis exposui. nunc de aris deorum inmortalium

uti aptam constitutionem habeant ad sacrificiorum

IX rationem dicam. arae spectent ad orientem et semper 15

inferiores sint conlocatae quam simulacra quae fuerint

in aede, uti suspiciant | divinitatem qui supplicant et (20)

sacrificant. <eae> disparibus altitudinibus ad sui cuiusque

dei decorem componantur. altitudines autem earum sic

sunt explicandae uti Iovi omnibusque caelestibus quam 20

excelsissimae constituantur, Vestae Terrae Matrique humiles

conlocentur. ita idoneae his institutionibus | explicabuntur (25)

in meditationibus ararum deformationes.

Explicatis aedium sacrarum compositionibus in hoc

libro, insequenti de communium operum reddemus distributionibus 25

explicationes. |

1 ae(ę _S_)des _x_ (aed[i/ẹ]es _G^{c}_). | pleromatos spatii sublati

_x_.

4 videtur _x_.

7 faciundae _H_ (_S^{c}_): faciendę _GS_.

10 eorum _x_.

11 quorum _x_.

13 areis _x_. | d. inmortaliū immo potius demonū (_sic in ipso textu_)

_S_ (_unde apud Mar. Vat. 2. 4. 6. Flor. 2_). _cf. codicis Cottoniani

(c) lectiones_ deorum mortalium _p. 62, 12. 64, 28. 68, 20 eiusdemque

p. 14, 25_ ex oppressionibus(!) rusticis (_Mülleri mei gaudia_).

17 suspicientes d. q. s. et sacrificant disparibus _x. lacunam ostendit

Nohl ut sic fere expleret_ suspicientes … contueantur, ipsae autem

(_simplicius, ut supra, Ussing_).

21 marique _x_ (_ubi_ terrae matrique = et terrae matri. _cf. p. 204,

10 sicut simplicius 236, 13. 212, 10. 123, 9. 20, 17. 12, 15 etc._).

23 arearum _x_.

24 explicantis _H_ (-atis _GS_).

* * * * *

Page 101

LIBER QUINTUS. =103=

1 Qui amplioribus voluminibus, imperator, ingenii cogitationes

praeceptaque explicaverunt, maximas et egregias

adiecerunt suis scriptis auctoritates. quod etiam velim

nostris | quoque studiis res pateretur, ut amplificationibus 5

auctoritas et in his praeceptis augeretur, sed id non est

quemadmodum putatur expeditum. non enim de architectura

sic scribitur uti historia aut poemata. historiae

per se tenent lectores. habent enim novarum rerum varias

expectationes. poema|torum vero metra et pedes ac verborum 10

elegans dispositio et sententiarum inter personas

distinctas ad versum pronuntiatio prolectando sensus legentium

perducit sine offensa ad summam scriptorum terminationem.

2 id autem in architecturae conscriptionibus non

potest fieri, quod vocabula ex artis | propria necessitate 15

concepta inconsueto sermone obiciunt sensibus obscuritatem.

cum ergo ea per se non sint aperta nec pateant eorum

in consuetudine nomina, tum etiam praeceptorum late

vagantes scripturae, si non contrahantur et paucis et perlucidis

sententiis explicentur, frequentia multitudine|que 20

sermonis inpediente incertas legentium efficient cogitationes.

itaque occultas nominationes commensusque e membris

operum pronuntians, ut memoriae tradantur, breviter exponam.

sic enim expeditius ea recipere poterunt mentes.

3 non minus cum animadvertissem distentam occupationibus 25

| civitatem publicis et privatis negotiis, paucis iudicavi (25)

scribendum, uti angusto spatio vacuitatis ea legentes breviter

percipere possent.

4 velim _Nohl_ (_cf. p. 53, 20_): vel (ꝉ) in _x_.

10 poematorum vero carminum metra _x_.

12 distinctas versuum _x_. | proiectando _ante corr. G_.

17 ergo ea _HS_: ea ergo _G_.

18 late vagantes _G(S^{c})_: lata evagantes _H et ante corr._ (latæ

⁅e⁆vag.) _S_.

19 contrahentur _x_.

25 non aut̄ minus _S_. | cū _G(S^{c})_: eum _H et_ (eū) _S_.

* * * * *

Page 102

| Etiamque Pythagorae quique eius haeresim fuerant =104=

secuti placuit cybicis rationibus praecepta in voluminibus

scribere, constitueruntque cybum CCXVI versus eosque non

plus tres in una conscriptione oportere esse putaverunt.

4 | cybus autem est corpus ex lateribus aequali latitudine 5

planitiarum perquadratum. is cum est iactus, quam in

partem incubuit dum est intactus inmotam habet stabilitatem,

uti sunt etiam tesserae quas in alveolo ludentes

iaciunt. hanc autem similitudinem ex eo sumpsisse videntur

quod is nume|rus versuum uti cybus in quemcumque 10

sensum insederit, inmotam efficiat ibi memoriae stabilitatem.

graeci quoque poetae comici interponentes e choro canticum

diviserunt spatia fabularum. ita partes cybica ratione

facientes intercapedinibus levant actorum pronuntiationes.

5 | Cum ergo haec naturali modo sint a maioribus observata 15

animoque advertam inusitatas et obscuras multis

res esse mihi scribendas, quo facilius ad sensus legentium

pervenire possint, brevibus voluminibus iudicavi scribere.

ita enim expedita erunt ad intellegendum. eorumque ordina|tiones

institui uti non sint quaerentibus separatim colligenda, 20

sed e corpore uno et in singulis voluminibus generum

haberent explicationes. itaque, Caesar, tertio et quarto

volumine aedium sacrarum rationes exposui, hoc libro publicorum

locorum expediam dispositiones. primumque forum

uti opor|teat constitui dicam, quod in eo et publicarum 25

et privatarum rerum rationes per magistratus gubernantur.

I Graeci in quadrato amplissimis et duplicibus porticibus

fora constituunt crebrisque columnis et lapideis aut marmo|reis =105=

epistyliis adornant et supra ambulationes in contignationibus

faciunt. Italiae vero urbibus non eadem est 30

ratione faciendum, ideo quod a maioribus consuetudo tradita

1 etiam qui pythagorae _x_. | quique _G_: quinque _H(G^{c})_, _om. S_

(_qui scripsit_ [ⱶ/py]tagorā eiusque, _sed ante corr._ pytagore).

3 .C̅C̅. & .L. _x_.

5 corpus ex l. (_sic_) _x_.

6 per(ꝑ _GS_)quadratus (_sic_) _x_ (figura ex omni latere quadrata

_Varro ap. Gell. 1, 20. cf. M. Thiel: J. f. Phil. 155, 367_).

8 alveo _HG_ (alea _S_, alveolo _Varro l. c._).

12 echoro _HS(G^{c})_: et horo _G_.

14 auctorum _x_.

* * * * *

Page 103

2 est gladiatoria munera in foro dari. igitur circum spectacula

| spatiosiora intercolumnia distribuantur circaque in (5)

porticibus argentariae tabernae maenianaque superioribus

coaxationibus conlocentur, quae et ad usum et ad vectigalia

publica recte erunt disposita. 5

Magnitudines autem ad copiam hominum oportet fieri,

| ne parvum spatium sit ad usum aut ne propter inopiam (10)

populi vastum forum videatur. latitudo autem ita finiatur

uti longitudo in tres partes cum divisa fuerit, ex his duae

partes ei dentur. ita enim erit oblonga eius formatio et 10

3 ad spectaculorum rationem utilis dispositio. columnae

superiores | quarta parte minores quam inferiores sunt (15)

constituendae, propterea quod oneri ferendo quae sunt inferiora

firmiora debent esse quam superiora, non minus

quod etiam nascentium oportet imitari naturam, ut in 15

arboribus teretibus, abiete cupresso pinu, e quibus nulla

non crassior est ab radicibus, | deinde cum crescendo procedit (20)

in altitudinem naturali contractura peraequatur nascens

ad cacumen. ergo si natura nascentium ita postulat,

recte est constitutum et altitudinibus et crassitudinibus 20

superiora inferiorum fieri contractiora.

4 Basilicarum loca adiuncta foris quam calidissimis parti|bus (25)

oportet constitui, ut per hiemem sine molestia tempestatium

se conferre in eas negotiatores possint, earumque

latitudines ne minus quam ex tertia, ne plus <quam> 25

ex dimidia longitudinis constituantur, nisi si loci natura

inpedierit et aliter coegerit symmetriam commutari. sin

autem locus | erit amplior in longitudine, chalcidica in (30)

extremis consti|tuantur, uti sunt in Iulia <et> Aquiliana. =106=

3 moenianaque _H_, męnia | naque _G_, moenia nāque _S_ (_et sic fort.

G^{c} = L_).

6 magnitudinis _S_.

10 ei dentur: iubentur _x_.

11 utilis: et (_ante corr._) _G_.

16 cupresso _GS_ (_ut x 58, 11. 156, 11_): cupraessu _H_ (_ut x 58,

20_).

17 cum _om. x_. | proceditur (-t᷑ _S_) _HS_, progreditur _G_.

18 perae(ę _GS_)quata _x_.

23 tempestatium _H_: -tum _GS_.

25 plus ex (_om._ quam) _x_.

26 nisi si loci _H_, nisi <si _in ras._> loci _S_, nisi sili _G_ (_ubi_

sıl[·ci/o·] _G^{c}_).

28 chal(cal- _S_)cidica _x_.

29 et _om. x_.

* * * * *

Page 104

Vitruvii De architectura libri decem · 第 11 / 51 段