10 Aedibus araeostylis columnae sic sunt faciendae uti

| crassitudines earum sint partis octavae ad altitudines. (10)

item in diastylo dimetienda est altitudo columnae in partes

octo et dimidiam et unius partis columnae crassitudo conlocetur.

in systylo altitudo dividatur in novem et dimidiam 5

partem et ex eis una ad crassitudinem columnae

detur. item in | pycnostylo dividenda est altitudo in decem (15)

et eius una pars facienda est columnae crassitudo.

eustyli autem aedis columnae, uti systyli, in novem partes

altitudo dividatur et dimidiam partem et eius una pars 10

constituatur in crassitudine imi scapi. ita habebitur pro

11 rata parte intercolumnio|rum ratio. quemadmodum enim (20)

crescunt spatia inter columnas, proportionibus adaugendae

sunt crassitudines scaporum. namque si in araeostylo

nona aut decima pars crassitudini fuerit, tenuis et exilis 15

apparebit, ideo quod per latitudinem intercolumniorum aer

consumit et inminuit aspectu | scaporum crassitudinem. (25)

contra vero pycnostylis, si octava | pars crassitudini fuerit, =74=

propter crebritatem et angustias intercolumniorum tumidam

et invenustam efficiet speciem. itaque generis operis oportet 20

persequi symmetrias. etiamque angulares columnae

crassiores faciendae sunt ex sua | diametro quinquagensima (5)

parte, quod eae ab aere circumciduntur et graciliores videntur

esse aspicientibus. ergo quod oculus fallit, ratiocinatione

12 est exaequandum. contracturae autem in summis 25

columnarum hypotracheliis ita faciendae videntur uti si

columna sit ab minimo ad pedes quinos de|nos, ima crassitudo (10)

1 areosty(i _G_)lis _H^{c}SG_: aureostylos (_a. c._) _H_.

2 altitudinis (_a. c._) _H_.

4 dimidium (_HG_, -ū _S_) _x_.

6 eis _HG_: his _S_.

7 py(i _G_)cnosty(i _G_)lo _HG_: pignostylo _S_.

9 Eusty(i _G_)li _GS_: Custyli _H_. | partes (_i. e._ -tis): -tibus _x_.

14: crassitudines _G_: -nis _HS_. | simare ostylo (_sic_) _H_.

15 crassitudini: -nis _x_.

17 aspectuscaporum (aspectu[s/s]caporum _H^{c}_, aspectus caporū _G_,

aspectus scaporū _S_) _x_.

18 pignostylis _HS_, pinostilis _G_. | crassitudini _G_: -nis _HS_ (vel

is _supra G^{c}_).

22 suo _x_. | quinquagesima _x_.

23 eae _H_ (ī aꝉ eę _in m. G^{c}_): hae _G_, heę _S_.

25 exequandū _G_: exạ̇equendum _H^{c}_, exequendū _S_.

26 hypotrachelis _HG_, ypotrachelis _S_.

* * * * *

Page 73

dividatur in partes sex et earum partium quinque

summa constituatur. item quae erit ab quindecim pedibus

ad pedes viginti, scapus imus in partes sex et semissem

dividatur earumque partium quinque et semisse superior

crassitudo columnae fiat. item quae erit a pedibus | viginti 5 (15)

ad pedes triginta, scapus imus dividatur in partes septem

earumque sex summa contractura perficiatur. quae autem

ab triginta pedibus ad quadraginta alta erit, ima dividatur

in partes septem et dimidiam, ex his sex et dimidiam in summo

habeat contracturae ratione. quae erunt ab | quadraginta 10 (20)

pedibus ad quinquaginta, item dividendae sunt in

octo partes et earum septem in summo scapo sub capitulo

contrahantur. item si quae altiores erunt, eadem ra|tione =75=

13 pro rata constituantur contracturae. haec autem propter

altitudinis intervallum, scandente oculi specie, adiciuntur 15

crassitudinibus temperaturae. venustatem enim persequitur

visus, cuius si non blandimur voluptati proportione et

mo|dulorum adiectionibus, uti quod fallit temperatione adaugeatur, (5)

vastus et invenustus conspicientibus remittetur

aspectus. de adiectione quae adicitur in mediis columnis, 20

quae apud Graecos ενταϲιϲ appellatur, in extremo libro

erit forma et ratio eius quemadmodum mollis et conveniens

efficiatur sub|scripta. (10)

IV Fundationes eorum operum fodiantur si queat inveniri

ab solido et in solidum quantum ex amplitudine operis 25

pro ratione videbitur, extruaturque structura totum solum

quam solidissima. supraque terram parietes extruantur

sub co|lumnas, dimidio crassiores quam columnae sunt (15)

futurae uti firmiora sint inferiora superioribus. qua et

2 itemq: (q⁊ _GS_) _x_.

3 viginti capus _H_, XX scapus _GS_. | _post_ partes _add. x_ septem

superior crassitudo columnae (_deinde_ sex et semissem _etc._, _ubi_ in

_ante_ sex _suppl. S^{c}_).

5 itemque (q: _H_, q⁊ _GS_) erunt (er̅t̅ _S_) _x_.

6 imus _G et in ras. S^{c}_: is _H_.

7 earumque--(9) septem _HS(LG^{c})_: _om. G(P)_.

10 rationem (-nē _GS_) _x_.

14 constituatur _x_.

15 scandentis oculis species _x_.

16 venustates _x_.

18 fallitur _x_.

21 ent(h _S_)asis _x_.

22 forma et: formata _x_.

29 quae est (quę ē _G_) ereobates _HG_, quę estereobates _S_, quę ē

stereobates _G^{c}_.

* * * * *

Page 74

stereobatae appellantur, nam excipiunt onera. spirarumque

proiecturae non procedant extra solidum. item supra

parietis ad eundem modum crassitudo servanda est, intervalla

autem concama|randa aut solidanda festucationibus (20)

2 uti distineantur. sin autem solidum non invenietur, sed 5

locus erit congesticius ad imum aut paluster, tunc is locus

fodiatur exinaniaturque et palis alneis aut oleagineis aut

robusteis ustilatis configatur, | sublicaeque machinis adigantur =76=

quam creberrimae, carbonibusque expleantur intervalla

palorum et tunc structuris solidissimis fundamenta 10

impleantur. extructis autem fundamentis ad libramentum

3 stylobatae sunt conlocandi. supra sty|lobatas columnae (5)

disponendae quemadmodum supra scriptum est, sive in

pycnostylo quemadmodum pycnostyloe, sive systylo aut

diastylo aut eustylo quemadmodum supra scriptae sunt 15

et constitutae. in araeostylis enim libertas est quantum

cuique libet constituendi. sed ita columnae in peripteris

| conlocentur uti quot intercolumnia sunt in fronte, totidem (10)

bis intercolumnia fiant in lateribus. ita enim erit duplex

longitudo operis ad latitudinem. namque qui columnarum 20

duplicationes fecerunt erravisse videntur, quod unum intercolumnium

in longitudine plus quam oportet procurrere

4 vi|detur. gradus in fronte constituendi ita sunt uti sint (15)

semper inpares. namque cum dextro pede primus gradus

ascendatur, item in summo templo primus erit ponendus. 25

crassitudines autem eorum graduum ita finiendas censeo

ut neque crassiores dextante nec tenuiores dodrante sint

conlocatae. | sic enim durus non erit ascensus. retractiones (20)

3 parietes _x_.

4 concamaranda _HG_ (-meranda _S_).

5 destineantur _x_.

6 congesticius _G_: coniesticius _HS_. | paluster _G_: plaı≣ter _H_,

plauster _S_.

7 alneis (_p. 130, 22_): saligneis _x_. | aut (rob.) _om. x_.

8 configatur _G_: configuratur _HS_. | subligaque … adigatur _x_.

12 con(l _SG^{c}_)locandae (-ę _GS_) _x_.

14 py(i _GS_)gnosty(i _GS_)lo _x_. | py(i _GS_)gnosty(i _G_)la _x_.

15 euastilo _S_. | scripta … (16) constituta _x_.

18 quot _G(S^{c})_: quod _HS_.

22 oporteat _x_.

23 (ita) sunt _G_: sint _HS_. | ut _S_.

26 crassitudinis _a. c. H_.

27 dextante _G_: extantạe (-tę _S_) _HS_.

28 retractiones _G_ (_et ante ips. corr. S_): retractationes _HS^{c}_.

* * * * *

Page 75

autem graduum nec minus quam sesquipedales nec plus

quam bipedales faciendae videntur. item si circa aedem

5 gradus futuri sunt, ad eundem modum fieri debent. sin

autem circa aedem ex tribus lateribus podium faciendum

erit, ad id con|stituatur uti quadrae spirae trunci coronae 5 (25)

lysis ad ipsum stylobatam qui erit sub columnarum spiris

conveniant. sty|lobatam ita oportet exaequari uti habeat =77=

per medium adiectionem per scamillos inpares. si enim

ad libellam dirigetur, alveolatus oculo videbitur. hoc

autem ut scamilli ad id convenientes fiant, item in extremo 10

libro forma et demonstratio | erit descripta. (5)

V His perfectis in suis locis spirae conlocentur eaeque

ad symmetriam sic perficiantur uti crassitudo cum plintho

sit columnae ex dimidia crassitudine proiecturamque, quam

Graeci εκφοραν vocitant, habeant aeque tantam. ita tum 15

lata et | longa erit columnae crassitudinis unius et dimidiae. (10)

2 altitudo eius si atticurges erit, ita dividatur ut

superior pars tertia parte sit crassitudinis columnae, reliquum

plintho relinquatur. dempta plintho reliquum dividatur

in partes quattuor fiatque superior torus quartae, 20

reliquae tres aequaliter dividan|tur et una sit inferior torus, (15)

altera pars cum suis quadris scotia, quem Graeci τροχιλον

3 dicunt. sin autem ionicae erunt faciendae, symmetriae

earum sic erunt constituendae uti latitudo spirae quoqueversus

sit columnae crassitudinis adiecta crassitudinis quarta 25

4 aedem; eadem (_ante corr._) _H_ (_ut 70, 3_).

5 spinę _S_.

6 lysis _H et in ras. S^{c}_: lapis _G_ (ī aꝉ lysis _G^{c}_). | ipsum

_H_: ipsam _G et_ (-ā _in ras._) _S^{c}_. | stylobata (_sic_)] qui--(7)

stylobata (_sic_) _om. S_. (_sed adscr_ đ _suppl. in m._ ħ _S^{c}_). |

columna\ _H_, -na≣ (_in ras._) _S^{c}_, columnę _G_.

7 ita _HS_: _om. G_.

8: scamillos _H et in ras. S_: scanullos (_ante corr._) _G_.

9 alveolatum (-ū) _x_.

12 eae _HG_: heę _S_.

15 eΚΦΟΡΑΝ _graece scr._ (_hoc primo loco_) _x_ (_sine_ Ο _G_). | aeque

tantam _Oehmichen_: sextantem _x_. | tum (tū _S_) _HS_: dū _G_.

17 atti(adti _ante corr. G_)gurges _x_.

18 reliquum] plintho--(19) reliquum _HG_: _om. S_ (đ _adscr. S^{c}, nil

ultra_).

20 torus] quartae--(21) torus _G_: _om. H et_ (_sine nota_) _S_.

22 quem: quam _x_. | trochilon _x_.

24 quoque (q̅q̅ _ante corr. G_, [o∕/ꝗꝗ] _S^{c}_) versus _x_.

25 crassitudine _x_.

* * * * *

Page 76

et octava, altitudo ita uti atti|curges, ita et eius plinthus, (20)

reliquumque praeter plinthum, quod erit tertia pars

crassitudinis columnae, dividatur in partes septem. inde

trium partium torus qui est in summo, reliquae quattuor =78=

partes dividendae sunt aequaliter et una | pars fiat cum 5

suis astragalis et supercilio superior trochilus, altera pars

inferiori trochilo relinquatur, sed inferior maior apparebit

ideo quod habebit ad extremam plinthum proiecturam.

astragali faciendi sunt octavae partis trochili. proie|ctura (5)

erit spirae pars octava et sexta decuma pars crassitudinis 10

columnae.

4 Spiris perfectis et conlocatis columnae sunt medianae

in pronao et postico ad perpendiculum medii centri conlocandae,

angulares autem quaeque e regione earum futurae

sunt | in lateribus aedis dextra ac sinistra, uti partes 15 (10)

interiores quae ad parietes cellae spectant ad perpendiculum

latus habeant conlocatum, exteriores autem partes uti

dictum ante de earum contractura. sic enim erunt figurae

compositionis aedium contracturae iusta ratione exactae.

5 | Scapis columnarum statutis capitulorum ratio <sic 20 (15)

erit.> si pulvinata erunt, his symmetriis conformabuntur

uti quam crassus imus scapus fuerit addita octava decuma

parte scapi abacus habeat longitudinem et latitudinem,

crassitudinem cum volutis eius dimidiam. recedendum

autem est ab extremo abaco | in interiorem partem frontibus 25 (20)

volutarum parte duodevicensima et eius dimidia.

1 adti(atti _G^{c}_)gurges _x_. | ita et: ita ut _x_. | plinthos _x_.

2 erit tertia: ei ad tertia _HS_, erit ei tercia _G_.

4 thorus (_hic_) _x_.

7 inferiori _S^{c}G_: inferior _HS_

8 extremam _H^{c}GS_: -mum _H_. | plinthū _G_: plinthuum _H et_ (-thuū)

_in ras. S^{c}_.

10 decuma apars _H et ante corr. S_ (_scil. ex_ XVIa pars): decima pars

_S^{c}G_.

14 futurę _S_: -ra _HG_.

16 ad perpendiculum <medii _supra add. S^{c}_>.

17 uti dicant se earum contracturam (-ā _S_) _x_.

19 contractura eius tali ratione _x_ (_corr. Joc._).

20 ratio si pulvinata erunt (si e̅r̅ pulvinata _S_) h. s.

conformabuntur _x_ (_cf. p. 123, 6. 80, 9. 130, 29_).

21 hys _H_ (his _GS_).

22 cra[ſu/ſſ]imꝰ _H_. | octava decuma _HS_: nona decima _G_.

26 parte _G_: -tem _H_ (-tē _S_). | duodevicensima _HG_: -gesima _S_.

* * * * *

Page 77

tunc crassitudo dividenda est in partes novem et dimidiam,

et secundum abacum in quattuor partibus volutarum secundum

extremi abaci quadram lineae demittendae quae cathetoe

dicuntur. tunc ex novem parti|bus et dimidia una (25)

pars et dimidia abaci crassitudo relinquatur, reliquae octo 5

6 volutis constituantur. tunc ab linea quae secundum abaci

extremam partem demissa erit, in interiorem partem <alia>

recedat unius et dimidiatae partis lati|tudine. deinde eae =79=

lineae dividantur ita ut quattuor partes et dimidia sub

abaco relinquantur. tunc in eo loco, qui locus dividit 10

quattuor et dimidiam et tres et dimidiam partem, centrum

oculi <ponatur> signeturque ex eo centro rotunda cir|cinatio (5)

tam magna in diametro quam una pars ex octo

partibus est. ea erit oculi magnitudo et in ea catheto

respondens diametros agatur. tunc ab summo sub abaco 15

incepto in singulis tetrantorum actionibus dimidiatum oculi

spatium minuatur, doneque in eundem tetrantem qui est

7 sub abaco | veniatur. capituli autem crassitudo sic est (10)

facienda ut ex novem partibus et dimidia tres partes praependeant

infra astragalum summi scapi, cymatio, adempto 20

abaco et canali, reliqua sit pars. proiectura autem cymatii

habeat extra abaci quadram oculi magnitudinem. pulvinorum

baltei ab abaco | hanc habeant proiecturam uti (15)

circini centrum unum cum sit positum in capituli tetrante

et alterum diducatur ad extremum cymatium, circumactum 25

balteorum extremas partes tangat. axes volutarum ne

crassiores sint quam oculi magnitudo, volutaeque ipsae

succidantur ad altitudinis suae duo|decimam partem. haec (20)

3 dimittendae(ę _GS_) _x_. | cathetoe _x_.

7 dı(e _G^{c}_)missa _x_. | alia _om. x_.

8 ae (_ubi_ deinde aelineae) _H_: hę _GS_.

10 relinquantur _G_: -quatur _HS_.

12 ponatur _om. x_.

14 magnitudine _x_. | catheton _S_, cathecton _GH_.

15 ab _HG_: a _S_.

16 inceptum (-tū) _x_. | tetrantorum: (_sic_) _x_.

17 doneque (_Hermes II, 468_): denique _x_ (deinque _G^{c}_).

18 sub abaco (subco _G_) veniat _GS_: suba[a/bc]con veniat _H_.

20 adepto _x_.

21 cymati _H_ (-tii _GS_).

22 habet _ante corr. S_.

23 ab _G_: _om. HS_.

25 diducatur _G_: deducatur _HS_ (_ubi_ t. deducatur & alterū _S_).

26 ne: nec _x_.

27 i. sic ce(ę _G^{c}_)dantur altitudinis _x_.

28 haec (hęc _S_) _x_.

* * * * *

Page 78

erunt symmetriae capitulorum, quae columnae futurae sunt

ab minimo ad pedes XXV. quae supra erunt reliquas

habebunt ad eundem modum symmetrias, abacus autem

erit longus et latus quam crassa columna est ima adiecta

parte VIIII, uti quo minus habuerit altior | columna 5

contractum, eo ne minus habeat capitulum suae symmetriae =80=

8 proiecturam et in latitudine suae partis adiectionem. de

volutarum descriptionibus, uti ad circinum sint recte involutae

quemadmodum describantur, in extremo libro | forma (5)

et ratio earum erit subscripta. 10

Capitulis perfectis, deinde <pro ratione> columnarum

non ad libellam sed ad aequalem modulum conlocatis, ut

quae adiectio in stylobatis facta fuerit, in superioribus

membris respondeat, epistyliorum ratio sic est habenda uti

si columnae fuerint | a minima XII pedum ad quindecim 15 (10)

pedes, epistylii sit altitudo dimidiae crassitudinis imae

columnae, item si ab XV pedibus ad XX, columnae altitudo

dimetiatur in partes tredecim et unius partis altitudo

epistylii fiat, item si a XX ad XXV pedes, dividatur altitudo

in partes XII et semissem | et eius una pars epistylii in 20 (15)

altitudine fiat, item si ab XXV pedibus ad XXX, dividatur

in partes XII et eius una pars altitudo fiat. item <si

altiores>, rata parte ad eundem modum ex altitudine columnarum

9 expediendae sunt altitudines epistyliorum. quo altius

enim scandit oculi species, non facile | persecat aeris 25 (20)

crebritatem. dilapsa itaque altitudinis spatio et viribus exsucta

incertam modulorum renuntiat sensibus quantitatem.

1 capitulorumque _HS_ (·quę _G_).

2 reliqua _x_.

7 latitudine: altitudine _x_. | suae (suę _S_, sue _G^{c}_) partis

_H^{c} S(G^{c})_: repartis _HG_.

11 deinde columnarum (_sic_) _x_ (_om._ ratione _vel_ pro ratione).

_cf. p. 123, 12_.

14 respondeat sy(i _G_)mmetria aepystiliorum (epystiliorū _G_,

epistylioꝝ _S_). Epystiliorum (Epistyliorū _GS_) ratio … _x_ (_cum

rubr._).

16 dimidia _x_.

17 si _om. x_.

18 demetiatur _x_.

20 episty(i _G_)lium (-iū _GS_) _x_.

23 si altiores (_vel_ si quae supra altiores fuerint _cf. p. 74, 22.

79, 21_) _om. x_. | ratā partē (-tem _H_) _x_.

25 candit _ante corr. H_.

26 exsucta (_ut p. 47, 8 cf. 137, 22. 47, 2_): extructam _H_, exstructā

_S_, exstructa _G_.

* * * * *

Page 79

quare semper adiciendum est rationis supplementum in

symmetriarum membris, ut cum fuerint aut altio|ribus =81=

locis opera aut etiam ipsa colossicotera, habeant magnitudinum

rationem. epistylii latitudo in imo quod supra

capitulum erit quanta crassitudo summae columnae sub 5

capitulo erit tanta fiat, summum quantum imus scapus.

10 cy|matium epistylii septima parte suae altitudinis est faciendum, (5)

et in proiectura tantundem. reliqua pars praeter

cymatium dividenda est in partes XII et earum trium ima

fascia est facienda, secunda IIII, summa V. item zophorus 10

supra epistylium quarta parte minor quam epistylium, sin

autem | sigilla designari oportuerit, quarta parte altior (10)

quam epistylium, uti auctoritatem habeant scalpturae. cymatium

suae altitudinis partis septimae, proiectura cymatii

11 quantum crassitudo. supra zophorum denticulus est faciendus 15

tam altus quam epistylii media fascia, proiectura eius

quantum altitudo. | intersectio, quae graece μετοπη dicitur, (15)

sic est dividenda uti denticulus altitudinis suae dimidiam

partem habeat in fronte, cavum autem intersectionis huius

frontis e tribus duas partes, huius cymatium altitudinis 20

eius sextam partem. corona cum suo cymatio, praeter

simam, quantum media fascia | epistylii, proiectura coronae (20)

cum denticulo facienda est quantum erit altitudo a zophoro

ad summum coronae cymatium, et omnino omnes ecphorae

venustiorem habent speciem quae quantum altitudinis tantundem 25

12 habeant proiecturae. tympani autem quod est in

fastigio altitudo sic est facienda | uti frons coronae ab =82=

extremis cymatiis tota dimetiatur in partes novem et ex

1 rationis _G_: rationi _HS_. | sublementū _G_.

2 ut cum fuerint aut: cum fuerint ut aut _x_.

3 colossi(| _H_)cae(ę _S_)tera _HS_, colosi. ce(ę _G^{c}_)tera _G_.

7 cymatiū epistilii _S^{c}_: cimatiū epistiliū _G_, cymatii epy(i

_S_)stilii _HS_.

9 ima: iam _x_.

11 minus _x_.

12 altiorem (-ē _GS_) _x_.

14 proiecturae cymatium _H_, proiecturę cy(i _G_)matiū _GS_.

15 quantum: quam (quā _GS_) _x_.

16 fascia: fastigia _x_.

17 metoce _HS_, meta(o _G^{c}_)che _G_.

19 cavus _x_. | intersectionis _G_: -nes _HS_.

20 &tribus _S_, et tribus _G_ (ettribus _G^{c}_).

22 fasci≣a _H_.

25 habeant _x_. | altitudinis _GS^{c}_: -nes _HS_.

27 uti _HG_: ut _S_.

* * * * *

Page 80

eis una pars in medio cacumine tympani constituatur,

dum contra epistylia columnarumque hypotrachelia ad perpendiculum

respondeat. coronaeque supra | aequaliter imis (5)

praeter simas sunt conlocandae. insuper coronas simae,

quas Graeci επαιετὶδαϲ dicunt, faciendae sunt altiores 5

octava parte coronarum altitudinis. acroteria angularia

tam alta quantum est tympanum medium, mediana altiora

octava parte quam angularia.

13 | Membra omnia quae supra capitula columnarum sunt (10)

futura id est epistylia zophoroe coronae tympana fastigia 10

acroteria inclinanda sunt in fronte suae cuiusque altitudinis

parte XII, ideo quod cum steterimus contra frontes, ab

oculo lineae duae si extensae fuerint et una tetigerit

imam | operis partem, altera summam, quae summam tetigerit (15)

longior fiet. ita quo longior visus linea in superiorem 15

partem procedit, resupinatam facit eius speciem. cum

autem, uti supra scriptum est, in fronte inclinata fuerint,

tunc in aspectu videbuntur esse ad perpendiculum et normam.

14 columnarum | striae faciendae sunt XXIIII ita excavatae (20)

uti norma in cavo striae cum fuerit coniecta, 20

circumacta anconibus striarum dextra ac sinistra <angulos>

tangat cacumenque normae circum rotundationem tangendo

pervagari possit. crassitudines striarum faciendae sunt

quantum adiectio in media columna ex | descriptione invenietur. (25)

15 in simis quae supra coronam in lateribus sunt 25

aedium, capita leonina sunt scalpenda, disposita | ita uti =83=

contra columnas singulas primum sint designata, cetera

aequali modo disposita uti singula singulis mediis tegulis

respondeant. haec autem quae erunt contra columnas

2 epi(y _H_)sty(i _G_)lii _x_.

3 respondeant _x_. | coronae(ę) quae (quę _G_, q̄ _S_) _x_.

6 epi(y _S_)tidas _x_.

10 zophora _x_. | corona & ty(i _G_)mpana _x_.

11 fronte _S(G?)_: frontis _HG^{c}_ (fronte<s> _ante ips. corr. G_).

12 c[v/o]m _H_.

14 alterā _S et ante ras. H_.

15 lineae (-eę) _x_.

16 procedit _HSG^{c}_: -det _G_. | resopinatam _S et ante corr. H_.

17 fuerit _x_.

21 angulos _om. x_.

22 acumen quae (quę _G_, q̄ _S_) _x_ (cac. _Ussing ex p. 92, 10_). |

ro(u _ante corr. H_)tundatione _x_.

23 crassitudinis _H_ (-nes _GS_).

26 ita _om. x_.

29 autem _om. S_.

* * * * *

Page 81

perterebrata sint ad canalem qui excipit e tegulis aquam

| caelestem, mediana autem sint solida, uti quae cadit vis (5)

aquae per tegulas in canalem ne deiciatur per intercolumnia

neque transeuntes perfundat, sed quae sunt contra columnas

videantur emittere vomentia ructus aquaram ex ore. 5

Aedium ionicarum quam apertissime potui dispositiones

| hoc volumine scripsi, doricarum autem et corinthiarum (10)

quae sint proportiones insequenti libro explicabo.

LIBER QUARTUS.

1 Cum animadvertissem, imperator, plures de architectura 10

praecepta voluminaque commentariorum non ordinata sed

| incepta uti particulas errabundas reliquisse, dignam et (15)

utilissimam rem putavi tantae disciplinae corpus ad perfectam

ordinationem perducere et praescriptas in singulis

voluminibus singulorum generum qualitates explicare. itaque, 15

Caesar, primo volumine tibi de officio eius et quibus

eruditum | esse rebus architectum oporteat exposui. secundo (20)

de copiis materiae, e quibus aedificia constituuntur, disputavi.

tertio autem de aedium sacrarum dispositionibus et

de earum generum varietate quasque et quot habeant 20

species earumque quae sint in singulis generibus distributiones,

2 ex tribus ge|neribus, quae subtilissimas haberent (25)

proportionibus modulorum quantitates, ionici generis moribus

docui. nunc hoc volumine de dorici corinthiique constitutis

rationibus dicam eorumque discrimina et proprietates 25

explicabo.

1 perterebrata _HS_: ꝑteri brate _G_ (-tæ _S^{c}, sed_ -t[a/ẹ] _G^{c}_).

4 perfundant _x_.

12 errabundos _x_.

13 tantae: antea _x_.

19 disputationibus _S_.

20 quot _GS_: quod _H_ (_qui sic semper_).

21 sunt (ſ̄ _S_) _x_.

24 doricis corinthiisque constitutis & omnibus _x_.

25 proprietatis _ante corr. H_.

* * * * *

Page 82

I | Columnae corinthiae praeter capitula omnes symmetrias =84=

habent uti ionicae, sed capitulorum altitudines efficiunt

eas pro rata excelsiores et graciliores, quod ionici capituli

altitudo tertia pars est crassitudinis columnae, corinthii

tota | crassitudo scapi. igitur quod duae partes e crassitudine 5

<in altitudine> corinthiorum adiciuntur, efficiunt

2 excelsitate speciem earum graciliorem. cetera membra

quae supra columnas inponuntur aut e doricis symmetriis

aut ionicis moribus in corinthiis columnis conlocantur,

quod ipsum co|rinthium genus propriam coronarum reliquorumque 10

ornamentorum non habuerat institutionem, sed

aut e triglyphorum rationibus mutuli in coronis et in

epistyliis guttae dorico more disponuntur, aut ex ionicis

institutis zophoroe scalpturis ornati cum denticulis et coronis

3 distribuuntur. ita e ge|neribus duobus capitulo interposito 15

tertium genus in operibus est procreatum. e columnarum

enim formationibus trium generum factae sunt

nominationes, dorica, ionica, corinthia, e quibus prima et

antiquitus dorica est nata.

Namque Achaia Peloponnesoque tota Dorus Hellenos 20

et | Pthias nymphae filius regnavit, isque Argis vetusta (20)

civitate Iunonis templo aedificavit eius generis fortuito

formae fanum, deinde isdem generibus in ceteris Achaiae

civitatibus, cum etiamnum non esset symmetriarum ratio

nata. postea autem quam Athenienses ex responsis Apollinis 25

4 Del|phici, communi consilio totius Hellados, XIII colonias (25)

uno tempore in Asiam deduxerunt ducesque in

singulis coloniis | constituerunt et summam imperii potestatem =85=

1 omnis (omīſ) _S_

4 corinthię _x_.

6 in altitudine _om. x_.

10 propria _x_.

12 &rygiliphorum _H_, etrigili(gli _G_)phorum _GS_. | in (ep.) _om. x_.

14 zophoro escalpturis _x_.

15 capituloꝝ _H^{c} et ante ras. S_ (capitulo _HGS^{c}_).

Vitruvii De architectura libri decem · 第 9 / 51 段