V De harenae copiis cum habeatur explicatum, tum etiam 5

de calce diligentia est adhibenda uti de albo saxo aut

silice | coquatur. et quae erit ex spisso et duriore, erit (5)

utilis in structura, quae autem ex fistuloso, in tectoriis.

cum ea erit extincta, tunc materia ita misceatur ut si

erit fossicia, tres harenae et una calcis infundantur, si 10

autem fluviatica aut marina duae harenae et una calcis

coiciantur. ita enim erit | iusta ratio mixtionis temperaturae. (10)

etiam in fluviatica aut marina si qui testam tunsam et

succretam ex tertia parte adiecerit, efficiet materiae temperaturam

2 ad usum meliorem. quare autem cum recipit 15

aquam et harenam calx tunc confirmat structuram, haec

esse causa videtur quod e principiis | uti cetera corpora (15)

ita et saxa sunt temperata. et quae plus habent aeris

sunt tenera, quae aquae lenta sunt ab umore, quae terrae

dura, quae ignis fragiliora. itaque ex his saxa si antequam 20

coquantur, contusa minute mixta harenae in structuram

coiciantur, non solidescunt nec eam poterunt | continere. (20)

cum vero coniecta in fornacem ignis vehementi

fervore correpta amiserint pristinae soliditatis virtutem,

tunc exustis atque exhaustis eorum viribus relinquuntur 25

patentibus foraminibus et inanibus. ergo liquor qui est

in eius lapidis corpore et aer cum exustus et ereptus

fuerit, habuerit|que in se residuum calorem latentem, intinctus (25)

in aqua, priusquam ea ignis vim recipit, umore

1 pinguitudine (eius _sc._ operis tectorii _Fav. p. 295, 12_):

pinguitudini _HG_ (_ut Anon. ed. Fav. S_), pinguedini _S_ (_ut ipse

Fav. p. 295, 13_).

3 inutilis signino (_ex Fav. cf. p. 211, 10_): uti signinū _x_. |

liacolorum _HS_: l iaculorum (_in ipso textu_) _G_ (_et inter lin.

S^{2}_), _item_ (iac.) _codd. Faventini_. | subactionibus _HS_: -nes

_G_.

5 habeatur _HG_: sit _S_.

10 infundatur _x_.

11 duo harenę una _x_.

12 coiciatur _x_.

20 dura _GS_: durae _H_.

21 insṭructuram _G_: in instructuram _HS_

22 potuer̄ _ante corr. S_.

29 ea ignis: ex igni _x_.

* * * * *

Page 41

penetrante in foraminum raritates confervescit et ita refrigeratus

3 reicit ex calcis corpore fervorem. ideo autem

quo pondere saxa coiciuntur in fornacem, cum eximuntur

non possunt ad id | respondere, sed cum expenduntur, permanente =42=

ea magnitudine, excocto liquore circiter tertia 5

parte ponderis inminuta esse inveniuntur. igitur cum patent

foramina eorum et raritates, harenae mixtionem in se corripiunt

et ita cohae|rescunt siccescendoque cum caementis (5)

coeunt et efficiunt structurarum soliditatem.

VI Est etiam genus pulveris quod efficit naturaliter res 10

admirandas. nascitur in regionibus Baianis et in agris

municipiorum quae sunt circa Vesuvium montem. quod

com|mixtum cum calce et caemento non modo ceteris aedificiis (10)

praestat firmitatem, sed etiam moles cum struuntur

in mari, sub aqua solidescunt. hoc autem fieri hac ratione 15

videtur quod sub his montibus et terrae ferventes sunt et

fontes crebri, qui non essent, si non in imo haberent aut

e sulphure | aut alumine aut bitumine ardentes maximos (15)

ignes. igitur penitus ignis et flammae vapor per intervenia

permanans et ardens efficit levem eam terram, et 20

ibi qui nascitur tofus turgens est sine liquore. ergo cum

tres res consimili ratione ignis vehementia formatae in

unam pervenerint mixtionem, | repente recepto liquore una (20)

cohaerescunt et celeriter umore duratae solidantur, neque

2 eas fluctus neque vis aquae potest dissolvere. ardores 25

autem esse in his locis etiam haec res potest indicare

quod in montibus Cumanorum Baianis sunt loca sudationibus

excavata, in quibus vapor fervidus ab imo | nascens (25)

ignis vehementia perforat eam terram per eamque manando

11 et _om. x_.

14 firmitate | (_pro_ -tē) _G_: -tes _HS(G^{c})_.

18 sulphure _GS_: sulpure (_sic hoc solo loco_) _H_.

19 inter vena (venī̱a) _S^{2}_.

21 qui: quod (qđ _GS_) _x_ (_cf. p. 44, 23_). | tophus _S_ (_qui 44,

12_ thophus) _ut 44, 24 et Plin. 11, 203_. | exurgens _H_ (exsurgens

_GS_) _scil. pro_ &urgens (= _sive simpl._ turgens _sive_ et turgens).

25 dissolvere _HS_: dies solvere _G_.

27 cūanorū _G_: cum | annorum _H_, cumannorū _S_.

29 _post_ manando _iterum_ fervidus ab imo nascens _rep. x_.

* * * * *

Page 42

in his locis oritur et ita sudationum egregias efficit utilitates.

non minus etiam memorantur antiquitus crevisse

ardores et abundavisse sub Vesuvio monte et inde evomuisse

circa agros flammam. ideoque tunc quae spongia

sive pumex | Pompeianus vocatur excocto ex alio genere 5 (30)

lapidis in hanc redacta esse videtur generis qualitatem.

3 id autem genus | spongiae quod inde eximitur non in =43=

omnibus locis nascitur, nisi circum Aetnam et collibus

Mysiae quae a Graecis κατακεκαυμενη nominatur et si

quae eiusdem modi sunt locorum proprietates. si ergo in 10

his locis aquarum ferventes | inveniuntur fontes et montibus (5)

excavatis calidi vapores, ipsaque loca ab antiquis

memorantur pervagantes in agris habuisse ardores, videtur

esse certum ab ignis vehementia ex tofo terraque, quemadmodum

in fornacibus ex calce, ita ex his ereptum esse 15

4 liquorem. igitur dissimilibus et dis|paribus rebus correptis (10)

et in unam potestatem conlatis, calida umoris ieiunitas

aquae repente satiata communibus corporibus latenti calore

confervescit et vehementer efficit ea coire celeriterque unam

soliditatis percipere virtutem. 20

Relinquetur desideratio, quoniam item sunt in Etruria

| ex aqua calida crebri fontes, quid ita non etiam ibi nascitur (15)

pulvis, e quo eadem ratione sub aqua structura solidescat.

itaque visum est antequam desideraretur de his

5 rebus quemadmodum esse videantur exponere. omnibus 25

locis et regionibus non eadem genera terrae nec lapides

nascuntur, sed | nonnulla sunt terrena alia sabulosa itemque (20)

glareosa aliis locis harenosa non minus materia, et

omnino dissimili disparique genere in regionum varietatibus

2 memorantur _G(S^{c})_: -rentur _HS_.

5 ponpeianus _HS_. | excocto _HS_: -ta _G(S^{c})_.

8 aetnam _H_: aethnam _G_, ethnam _S(G^{c})_.

9 catacae | caumae (-me _S_) nominatur _H_, cata cecaumenos nom. _G_

(_lig. add. G^{c}_), cata | cecaum[nos/eno]minatur _S^{2}_.

11 montibus (_Jocundus, ut p. 42, 23_): in omnibus _x_.

14 ex (tofo): & _x_.

15 & acalce _x_.

18 aquae _H_: aqua _GS_.

21 item: ita _x_.

28 glareosa _G_: glariosa _HS_. | materia _HS(G^{c})_: -rie _G_.

* * * * *

Page 43

qualitates insunt in terra. maxime autem id sic licet

considerare quod qua mons Appenninus regiones Italiae

Etruriaeque circa cingit, prope | in omnibus locis non desunt (25)

fossicia harenaria, trans Appenninum vero quae pars

est ad Adriaticum mare, nulla inveniuntur, item Achaia 5

Asia omnino trans mare nec nominan|tur quidem. igitur =44=

non in omnibus locis quibus effervent aquae calidae crebri

fontes, eaedem opportunitates possunt similiter concurrere,

sed omnia uti natura rerum constituit, non ad voluptatem

6 hominum sed ut fortuito disparata pro|creantur. ergo quibus 10 (5)

locis non sunt terrosi montes sed tenerae materiae, ignis

vis per eius venas egrediens adurit eam. quod est molle

et tenerum exurit, quod autem asperum relinquit. itaque

uti in Campania exusta terra cinis, sic in Etruria excocta

materia efficitur carbunculus. utraque autem | sunt egregia 15 (10)

in structuris, sed alia in terrenis aedificiis alia etiam in

maritimis molibus habent virtutem. est autem materiae

potestas mollior quam tofus, solidior quam terra, qua

penitus ab imo vehementia vaporis adusta, nonnullis locis

procreatur id genus harenae quod dicitur carbunculus. 20

VII | De calce et harena quibus varietatibus sint et quas (15)

habeant virtutes dixi. sequitur ordo de lapidicinis explicare,

de quibus et quadrata saxa et caementorum ad

aedificia eximuntur copiae et comparantur. haec autem

inveniuntur esse disparibus et dissimilibus virtutibus. sunt 25

enim aliae | molles, uti sunt circa urbem Rubrae Pallenses (20)

Fidenates Albanae, aliae temperatae, uti Tiburtinae Amiterninae

1 sic licet (_L_): silicet _G_, scilicet _HS(G^{c})_, licet (_del._

sci) _S^{c}_.

2 regionis _HS_ (-nes _G_).

5 ē ad adriaticū _GS_: est adriaticum _H. sed infra_ hadrianum _bis H_.

6 nec nominatur _x_.

8 eędem (ęedē _S^{c}_) op(p _G_)ortunitates _GS^{c}_ (vel eiusdem

oportunitatis _G^{c} ex L_): edem oportunitatis _HS_.

10 fortuito _HG_: -tu (_H^{c}_)_S(G^{c})_.

11 tenerae: genere _x_.

14 uti campania (in _om._) _HG, ubi S_ Itaq[.uti/ue] ịn campania (_ipse

sic addens quod omiserat_ uti). _cf. v. 23_.

18 quo … 19 adusto _x_.

20 procrearetur _S^{2}_.

22 lapidicinis _HG_: lapidibus _S_ (_sed in marg. ipse add._ vel

lapiditinis).

24 haec (hęc _GS_) _sic x_.

27 tiburtinae _G_: tibertinae _H et_ (_ante ips. corr._) _S_. | ame(i

_S^{c}_)terninae _x_.

* * * * *

Page 44

Soractinae et quae sunt his generibus, nonnullae

durae, uti siliceae. sunt etiam alia genera plura, uti in

Campania rubri et nigri tofi, in Umbria et Piceno et in

Venetia albus, qui | etiam serra dentata uti lignum secatur. (25)

2 sed haec omnia quae mollia sunt hanc habent utilitatem 5

quod ex is saxa cum sunt exempta in opere faciliter tractantur.

et si sunt | in locis tectis, sustinent laborem, si =45=

autem in apertis et patentibus, gelicidiis et pruina contacta

friantur et dissolvuntur. item secundum oram maritimam

ab salsugine exesa diffluunt neque perferunt aestus. 10

Tiburtina vero et quae eodem | genere sunt omnia sufferunt (5)

et ab oneribus et a tempestatibus iniurias, sed ab

igni non possunt esse tuta simulque sunt ab eo tacta

dissiliunt et dissipantur, ideo quod temperatura naturali

parvo sunt umore itemque non multum habent terreni sed 15

aeris plurimum et ignis. igitur cum et | umor et terrenum (10)

in his minus inest, tum etiam ignis, tactu et vi

vaporis ex is aere fugato, penitus insequens et interveniorum

vacuitates occupans fervescit et efficit ea suis ardentia

3 corporibus similia. sunt vero item lapidicinae complures 20

in finibus Tarquiniensium, quae dicuntur Anicianae,

| colore quemadmodum Albanae, quarum officinae maxime (15)

sunt circa lacum Volsiniensem, item praefectura Statonensi.

haec autem habent infinitas virtutes. neque enim is

gelicidiorum tempestas neque ignis tactus potest nocere, 25

1 quae (-ę) _HSG^{c}_: si quę _G et S^{2}_.

2 silice≣ę (_pro_ -cetę) _G_: siliciae _H_, -tię _S_.

3 rubrum et nigrum tofum (tophū _S_) _x_. | umbria . picens _S_.

4 albus (alb; _GS_) quod (qđ _S_) _x_ (_cf. Plin. 36, 167_).

6 is: his _x_.

7 sustineant _x_.

8 (contecta _pro--cf. v. 7_) contacta (_cf. p. 53, 16. 46, 13_):

congesta _x_ (_cf. etiam ad p. 40, 7_).

9 friantur _H_: fricantur _(H^{c})GS_ (_ut ap. Plin. 36, 166_). | ora

maritima _x_.

10 exesa: exea _x_.

11 tibertina _ante corr. S_.

13 igni: _sic semper x_ (_nisi quod bis_ igne _E 179, 18 181, 8 et

semel S 200, 18_). | tacta _HS_: tecta _G_.

16 terrenus _x_.

18 is: his _x_. | insequens intervenarum vacue(_HS_, i _G_)tates _x_.

19 ea suis: asuis _x_.

22 quorum _x_.

23 uulsiniensem _x_. | statonensi. haec (hęc _GS_) _x_.

24 is: his _x_.

* * * * *

Page 45

sed sunt firmae et ad vetustatem ideo permanentes quod parum

habent e | naturae mixtione aeris et ignis, umoris autem (20)

temperate plurimumque terreni. ita spissis comparationibus

solidatae neque ab tempestatibus neque ab ignis vehementia

4 nocentur. id autem maxime iudicare licet e monumentis 5

quae sunt circa municipium Ferenti ex his facta

lapidicinis. namque | habent et statuas amplas factas =46=

egregie et minora sigilla floresque et acanthos eleganter

scalptos. quae cum sint vetusta, sic apparent recentia uti

si sint modo facta. non minus etiam fabri aerarii de his 10

lapidicinis in aeris flatura | formis comparatis habent ex (5)

is ad aes fundendum maximas utilitates. quae si prope

urbem essent, dignum esset ut ex his officinis omnia opera

5 perficerentur. cum ergo propter propinquitatem necessitas

cogat ex Rubris lapidicinis et Pallensibus et quae sunt 15

urbi proximae copiis uti, si qui vo|luerit sine vitiis perficere, (10)

ita erit praeparandum. cum aedificandum fuerit,

ante biennium ea saxa non hieme sed aestate eximantur,

et iacentia permaneant in locis patentibus. quae autem

eo biennio a tempestatibus tacta laesa fuerint, ea in fundamenta 20

coiciantur. cetera quae non erunt vitiata, ab

| natura rerum probata durare poterunt supra terram (15)

aedificata. nec solum ea in quadratis lapidibus sunt observanda

sed etiam in caementiciis structuris.

VIII Structurarum genera sunt haec, reticulatum quo nunc 25

omnes utuntur, et antiquum quod incertum dicitur. ex

his | venustius est reticulatum, sed ad rimas faciendas ideo (20)

paratum quod in omnes partes dissoluta habet cubilia et

coagmenta. incerta vero caementa alia super alia sedentia

inter seque imbricata non speciosam sed firmiorem quam 30

1-5 sed est (ē _GS_) firma … permanens … habet … solidata … nocetur _x_.

3 con(_HG_, cō _SG^{c}_)parationibus (_sic recte_) _x_.

6 ferentis _x_.

8 achanthos _H_ (-tos _GS_).

9 scalptos _H(G^{c})_: sculptos _GS_.

10 sunt _ante ras. G_.

11 formis con(cō _SG^{c}_)paratas _HS_, formas conparatas _G_.

12 is: his _x_.

15 palliensibus _x_.

16 urbę _S_. | qui _HS_: quis _G_.

28 cubilia _HS_: cubicula _G_.

30 inbricata _H_.

* * * * *

Page 46

2 reticulata praestant structuram. utraque autem ex minutis|simis (25)

sunt instruenda, uti materia ex calce et harena

crebriter parietes satiati diutius contineantur. molli enim

et rara potestate cum sint, exsiccant sugendo e materia

sucum. cum autem superarit et abundarit copia calcis et 5

harenae, paries plus habens umoris non cito fiet evanidus,

sed ab his | continetur. simul autem umida potestas e =47=

materia per caementorum raritatem fuerit exsucta calxque

ab harena discedat et dissolvatur, item caementa non

possunt cum his cohaerere, sed in vetustatem parietes 10

3 efficiunt ruinosos. id | autem licet animadvertere etiam (5)

de nonnullis monumentis, quae circa urbem facta sunt e

marmore seu lapidibus quadratis intrinsecusque medio calcata

structuris, vetustate evanida facta materia caementorumque

exsucta raritate, proruunt et coagmentorum ab 15

4 ruina dissolutis iuncturis dissi|pantur. quodsi qui noluerit (10)

in id vitium incidere, medio cavo servato secundum orthostatas,

intrinsecus ex rubro saxo quadrato aut ex testa aut

ex silicibus ordinariis struat bipedales parietes, et cum

his ansis ferreis et plumbo frontes vinctae sint. ita enim 20

non acervatim sed ordine structum | opus poterit esse sine (15)

vitio sempiternum, quod cubilia et coagmenta eorum inter

se sedentia et iuncturis alligata non protrudent opus neque

orthostatas inter se religatos labi patiuntur.

5 Itaque non est contemnenda Graecorum structura. non 25

| enim utuntur e molli caemento structura polita, sed cum (20)

discesserunt a quadrato, ponunt de silice seu lapide duro

ordinaria, et ita uti latericia struentes alligant eorum

2 rebus (_ante_ sunt) _add. S_. | et inharena _ante ras. G_.

4 e _HG_: a _S_.

6 paries: partes _H et_ (_ips. in marg._) _S(G^{c})_, -tis _G_.

7 si (_ante_ humida) _add. S_.

8 exsuta _HG_, exuta _S_.

9 discedat (_sed ips. corr._ -it) et dissolvitur _S_.

11 ruinosos _HS_: rimosos _G_.

15 exstructa _x_.

16 qui _HG_: quis _S_.

17 orchostatas _HS_ (ortho- _G_).

21 acervati _x_.

24 orto statas _HG_ (ortho- _S_).

25 non enim _G_ (_et qui ipse addit post finem lineae_) _S_: _om. H_.

26 structura _G_: _om. HS_.

27 discesserunt (-ser̄ _S_) _HS_: -rint _G_. | lapide: de lapide _S_.

* * * * *

Page 47

alternis coriis coagmenta, et sic maxime ad aeternitatem

firmas perficiunt virtutes. haec autem duobus generibus

struuntur. ex his | unum isodomum, alterum pseudisodomum (25)

6 appellatur. isodomum dicitur cum omnia coria aequa

crassitudine fuerint structa, pseudisodomum cum inpares 5

et inaequales ordines | coriorum diriguntur. ea utraque =48=

sunt ideo firma, primum quod ipsa caementa sunt spissa

et solida proprietate neque de materia possunt exsugere

liquorem sed conservant eam in suo umore ad summam

vetustatem, ipsaque eorum cubilia | primum plana et librata 10 (5)

posita non patiuntur ruere materiam, sed perpetua parietum

crassitudine religata continent ad summam vetustatem.

7 altera est quam εμπλεκτον appellant, qua etiam nostri

rustici utuntur. quorum frontes poliuntur, reliqua ita uti sunt

nata cum materia conlocata alternis al|ligant coagmentis. 15 (10)

sed nostri celeritati studentes, erecta conlocantes

frontibus serviunt et in medio farciunt fractis separatim

cum materia caementis. ita tres suscitantur in ea structura

crustae, duae frontium et una media farturae. Graeci

vero non ita, sed plana conlocantes et longitudines | eorum 20 (15)

alternis in crassitudinem instruentes, non media farciunt

sed e suis frontibus perpetuam et unam crassitudinem

parietum consolidant. praeterea interponunt singulos crassitudine

perpetua utraque parte frontatos, quos διατονουϲ

appellant, qui maxime religando confirmant parietum 25

8 solidi|tatem. itaque si qui voluerit ex his commentariis (20)

animadvertere et eligere genus structurae, perpetuitatis poterit

rationem habere. non enim quae sunt e molli caemento

subtili facie venustatis, non eae possunt esse in vetustate

3 (4) hisodomum _x_. | (_et_ 5) speudisodomum _S et_ (_ante ras._) _G_.

8 exsugere _SG_: exugere _H_.

9 eam: ea _x_.

13 enplecton _x_.

14 quorum (_ante corr. marg._) _om. S_.

16 celeritate _ante corr. G_.

17 faciunt (_sed S^{c}_ farciunt) factis _x_.

18 structurę _S_.

22 frontibus: frontatis _x_. | et unam: et in unam _HG, om. S_.

23 preterea _GS^{c}_: praecaetera _H_, p̄cętera (_ante corr._) _S_.

24 parte _SG^{c}_ (porte _G_): partes _H_. | diatonos _HG_, diatanos

_S_.

29 eae _H et_ (eę) _S(G^{c})_: hae _G_. | venustate _x_.

* * * * *

Page 48

non ruinosae. itaque cum arbitri communium parietum

su|muntur, non aestimant eos quanti facti fuerint, sed cum (25)

ex tabulis inveniunt eorum locationes, pretio praeteritorum

annorum singulorum deducunt octogensimas et ita ea reliqua

summa pacta reddi pro his parietibus sententiam 5

pronuntiant eos non posse plus quam annos LXXX durare.

9 | De latericiis vero dummodo ad perpendiculum sint =49=

stantes nihil deducitur, sed quanti fuerint olim facti, tanti

esse semper aestimantur. itaque nonnullus civitatibus et

publica opera et privatas domos etiam regias e latere 10

structas licet | videre, et primum Athenis murum qui spectat (5)

ad Hymettum montem et Pentelensem, item Patris

in aede Iovis et Herculis latericias cellas, cum circa lapidea

in aede epistylia sint et columnae, in Italia Arretio

vetustum egregie factum murum, Trallibus domum regibus 15

Attalicis factam quae ad | habitandum semper datur ei (10)

qui civitatis gerit sacerdotium. item Lacedaemone e quibusdam

parietibus etiam picturae excisae intersectis lateribus

inclusae sunt in ligneis formis et in comitium ad

ornatum aedilitatis Varronis et Murenae fuerunt adlatae. 20

10 Croesi domus, quam Sardiani civibus ad | requiescendum (15)

aetatis otio, seniorum collegio gerusiam dedicaverunt. item

Halicarnasso potentissimi regis Mausoli domus cum Proconnesio

marmore omnia haberet ornata, parietes habet

latere structos, qui ad hoc tempus egregiam praestant firmitatem 25

ita tectoriis operibus expoliti uti vitri perlucidi|tatem (20)

videantur habere. neque is rex ab inopia id

fecit. infinitis enim vectigalibus erat fartus, quod imperabat

11 Cariae toti. acumen autem eius et sollertiam ad

1 arbitrio _x_.

3 pretia _x_.

4 octogesimas _x_. | ea: ex _x_.

5 pacta: parte _x_.

9 nonnullis: n̄[ba/ın]ıllıſ (_sic_) _S_.

12 hy(i _S_)mectiū _HS_, himettiū _G_. | tentelensem _x_. | item paries

_HG_, itaque paries _S_.

13 lapideae (-ee _G_, -eę _S_) _x_.

14 arretio (_sic_) _x_.

15 tralibus _x_. | domus … (16) facta _x_.

20 murrenę _G_.

22 otio _H et_ (_in ras._) _S_: octo _G_ (ī aꝉ otiū _G^{c} in m._).

23 alicarnasso _HS(G^{c})_: helicarnassio _G_. | proconnensio _x_.

28 ininfinitis _x_.

29 toti _om._ (_in albo_) _S_.

* * * * *

Page 49

aedificia paranda sic licet considerare. cum esset enim

natus Mylasis et animadvertisset Halicarnasso locum naturaliter

esse munitum em|poriumque idoneum portum utilem, (25)

ibi sibi domum constituit. is autem locus est theatri curvaturae

similis. itaque in imo secundum portum forum 5

est constitutum. per mediam autem altitudinis curvaturam

praecinctionemque platea ampla lati|tudine facta, in qua =50=

media Mausoleum ita egregiis operibus est factum ut in

septem spectaculis nominetur. in summa arce media Martis

fanum habens statuam colossicam acrolithon nobili manu 10

Leocharis factam. hanc autem statuam | alii Leocharis (5)

alii Timothei putant esse. in cornu autem summo dextro

Veneris et Mercurii fanum ad ipsum Salmacidis fontem.

12 is autem falsa opinione putatur venerio morbo inplicare

eos qui ex eo biberint. sed haec opinio quare per orbem 15

terrae falso rumore sit pervagata non pigebit ex|ponere. (10)

non enim quod dicitur molles et inpudicos ex ea aqua

fieri, id potest esse, sed est eius fontis potestas perlucida

saporque egregius. cum autem Melas et Arevanias ab

Argis et Troezene coloniam communem eo loci deduxerunt, 20

barbaros Caras et Lelegas eiecerunt. hi autem ad mon|tes (15)

fugati inter se congregantes discurrebant et ibi latrocinia

facientes crudeliter eos vastabant. postea de colonis unus

ad eum fontem propter bonitatem aquae quaestus causa

tabernam omnibus copiis instruxit eamque exercendo eos 25

barbaros allectabat. ita singillatim decurrentes et ad coetus

| convenientes e duro feroque more commutati in Graecorum (20)

consuetudinem et suavitatem sua voluntate reducebantur.

ergo ea aqua non inpudici morbi vitio sed humanitatis

2 my(i _S_)lasus _HS_ (-sis _H^{c}S^{c}G, sed_ -sus _G^{c}_). |

alicarnasso (-naso _S_) _x_. | locū _G_: loco cum _H_, lo≣͜cū _S_.

10 colossicam: colossi (colosi _G_) quam _x_.

11 telocharis _HS(G^{c})_, telo claris _G_. | teleocharis

_HS(G^{c})_, teleo claris _G_.

13 mercuri _H_ (-rii _GS_).

15 biberint _HS_: -runt _G_.

16 falsorum (-oꝝ _S_) ore _x_.

19 (saporque) eius. e̶i̶u̶s̶ _add. S_.

20 troezen _x_.

21 eiecerunt _S_: eicerunt _HG_.

26 allectabat _HG_: -tavit _S_. | singillatim _HG_: singulatim _S_.

27 feroque _S^{c}_: ferroque _x_.

29 in(m _S_)pudico _x_. | morbo _ante corr. H_.

* * * * *

Page 50

dulcedine mollitis animis barbarorum eam famam

est adepta.

13 Relinquitur nunc quoniam ad explicationem moenium

| eorum sum invectus, ut tota uti sunt definiam. quemadmodum (25)

enim in dextra parte fanum est Veneris et fons 5

supra scriptus, ita in sinistro cornu regia domus, quam

rex Mausolus ad suam rationem conlocavit. conspicitur

enim ex ea | ad dextram partem forum et portus moeniumque =51=

tota finitio, sub sinistram secretus sub moenibus latens

portus ita ut nemo posset quid in eo gereretur aspicere 10

14 nec scire, at rex ipse de sua domo remigibus et militibus

sine ullo sciente | quae opus essent imperaret. itaque (5)

post mortem Mausoli Artemisia uxore eius regnante Rhodii

indignantes mulierem imperare civitatibus Cariae totius,

armata classe profecti sunt uti id regnum occuparent. 15

tum Artemisiae cum esset id renuntiatum, in eo portu

abstrusam classem celatis remigibus | et epibatis comparatis, (10)

reliquos autem cives in muro esse iussit. cum autem

Rhodii ornata classe in portum maiorem exposuissent,

plausum iussit ab muro bis dare pollicerique se oppidum 20

tradituros. qui cum penetravissent intra murum relictis

navibus inanibus, Artemisia repente fossa facta in | pelagus (15)

eduxit classem ex portu minore et ita invecta est in

maiorem. expositis autem militibus classem Rhodiorum

inanem abduxit in altum. ita Rhodii non habentes quo 25

se reciperent, in medio conclusi in ipso foro sunt trucidati.

15 ita Artemisia in navibus Rhodiorum suis militibus et

4 ut tota: tota (_GS^{c}_, totā _HSG^{c}_) _x_ (_om._ ut).

7 mausolus _GS_: manu solus _H_.

8 portus _H^{c}S_: portum _HG_.

9 sinistram _x_ (-tra _S^{c}_). | moenibus: montibus _x_.

10 geratur _x_.

11 at: ut _x_.

12 imperaret: sperarent _S_, spirarent _HGS^{c}_ (-ret _G^{c}_).

13 artemi(e _ante corr. S, item v. 8. 19_)siam (-ā _S_) uxorē eius

regnantem (-tē _GS_) _x_ (-re … te _S^{c}_). | rhodii _HG_ (≣[ⱶ/ro]dii

_S^{c}_): throdii (_ante ras., et sic semper exc. v. 24. 25_) _S_.

16 (_item v. 22_) tum _HS_: tunc _G_.

19 hrodii (_hic ante corr._) _G_. | ornatam classem _G_ (_non HS_).

20 dare _G_: darent _HS_.

22 inanibus (_ante corr._) _om. G_. | pelagum (-ū _GS_) _x_ (-us _L_).

* * * * *

Page 51

Vitruvii De architectura libri decem · 第 6 / 51 段