constituatur | eligenda proxime portum, sin autem mediterranea, (5)

in oppido medio. aedibus vero sacris, quorum deorum

maxime in tutela civitas videtur esse, et Iovi et Iunoni

et Minervae in excelsissimo loco unde moenium maxima

pars conspiciatur areae distribuantur. Mercurio autem in 5

foro, aut etiam ut | Isidi et Serapi in emporio, Apollini (10)

Patrique Libero secundum theatrum, Herculi in quibus

civitatibus non sunt gymnasia neque amphitheatra ad

circum, Marti extra urbem sed ad campum, itemque Veneri

ad portum. id autem etiam Etruscis haruspicibus disciplinarum 10

scripturis ita est dedicatum, extra | murum Veneris (15)

Volcani Martis fana ideo conlocari uti non insuescat in

urbe adulescentibus seu matribus familiarum veneria libido,

Volcanique vi e moenibus religionibus et sacrificiis evocata

ab timore incendiorum aedificia videantur liberari. Martis 15

vero divinitas cum sit extra moenia dedi|cata, non erit (20)

inter cives armigera dissensio, sed ab hostibus ea defensa

2 a belli periculo conservabit. item Cereri extra urbem

loco, quo non omnes semper homines nisi per sacrificium

necesse habeant adire, cum religiose caste sanctisque moribus 20

is locus debeat tueri. ceterisque diis ad sacrificiorum

| rationes aptae templis areae sunt distribuendae. (25)

De ipsis autem aedibus sacris faciundis et de earum

symmetriis in tertio et quarto volumine reddam rationes,

quia | in secundo visum est mihi primum de materiae =31=

copiis quae in aedificiis sunt parandae, quibus sint virtutibus 26

et quem habeant usum exponere, <deinde> commensus

aedificiorum et ordines et genera singula symmetriarum

peragere et in sin|gulis voluminibus explicare. (5)

1 mediterraneo _x_.

3 et (iovi) _HG_: ut _S_.

10 &hruscis _H_.

12 (14) uolcani _H_: uulcani _GS_. | ideo: deo _(ante corr. ^{2}) S_.

| insuescant _x_ (-cat _S^{2}_).

13 adolescentibus _GS_.

14 vis _x_.

15 ab (timore) _HS_: a _G_.

17 defensa _G(S^{2})_: -si _HS_.

18 cereri _GS_: cerei _H_.

19 non omnes: nomine _x_ (_scil. ex_ n̄omnesemper …).

20 religione _x_.

21 deb& _x_.

23 earum: arearum _x_.

27 habent (_ante corr._) _H_. | deinde _om. x_.

* * * * *

Page 30

LIBER SECUNDUS.

1 Dinocrates architectus cogitationibus et sollertia fretus,

cum Alexander rerum potiretur, profectus est e Macedonia

ad exercitum regiae cupidus commendationis. is e patria

| a propinquis et amicis tulit ad primos ordines et purpuratos 5 (10)

litteras ut aditus haberet faciliores, ab eisque exceptus

humane petiit uti quamprimum ad Alexandrum

perduceretur. cum polliciti essent, tardiores fuerunt idoneum

tempus expectantes. itaque Dinocrates ab his se

existimans ludi ab | se petiit praesidium. fuerat enim 10 (15)

amplissima statura, facie grata, forma dignitateque summa.

his igitur naturae muneribus confisus vestimenta posuit in

hospitio et oleo corpus perunxit caputque coronavit populea

fronde, laevum umerum pelle leonina texit, dextraque

clavam tenens incessit contra | tribunal regis ius dicentis. 15 (20)

2 novitas populum cum avertisset, conspexit eum

Alexander. admirans ei iussit locum dari ut accederet,

interrogavitque quis esset. at ille, Dinocrates, inquit,

architectus Macedo, qui ad te cogitationes et formas adfero

dignas tuae claritatis. namque Athon montem formavi 20

| in statuae virilis figuram, cuius manu laeva designavi (25)

civi|tatis amplissimae moenia, dextra pateram quae =32=

exciperet omnium fluminum quae sunt in eo monte aquam,

3 ut inde in mare profunderetur. delectatus Alexander narratione

formae statim quaesiit, si essent agri circa qui 25

possent frumentaria | ratione eam civitatem tueri. cum (5)

invenisset non posse nisi transmarinis subvectionibus, Dinocrates,

inquit, attendo egregiam formae compositionem

3 e (mac.) _HS_: a _EG_.

6 ut (_add._) _S_: _om. HEG_.

7 (10) petit _x_.

10 exestimans _H_.

14 [h/u]merum _H^{c}_ = hum. _SEG, ut semper S_ (um- _H, ut semper HL

et infra p. 101. 228. 229 etiam G_).

17 ei iussit _HS_: iussit ei _EG_.

20 tuę (tuae _E_) claritati _x_.

24 narratione: natione _HS_, ratione _EG_ (deratione _in marg. S^{c}_).

_cf. p. 87, 5_.

25 quaesiit _HE_: quęsivit _SG_.

26 possent _EG_: possint _HS_.

* * * * *

Page 31

et ea delector, sed animadverto si qui deduxerit eo loci

coloniam fore ut iudicium eius vituperetur. ut enim

natus infans sine nutricis lacte non potest | ali neque ad (10)

vitae crescentis gradus perduci, sic civitas sine agris et

eorum fructibus in moenibus affluentibus non potest crescere 5

nec sine abundantia cibi frequentiam habere populumque

sine copia tueri. itaque quemadmodum formationem

puto probandam, sic iudico locum inprobandum, teque

4 volo | esse mecum, quod tua opera sum usurus. ex eo (15)

Dinocrates ab rege non discessit et in Aegyptum est eum 10

persecutus. ibi Alexander cum animadvertisset portum

naturaliter tutum, emporium egregium, campos circa totam

Aegyptum frumentarios, inmanis fluminis Nili magnas

utilitates, iussit eum | suo nomine civitatem Alexandriam (20)

constituere. ita Dinocrates a facie dignitateque corporis 15

commendatus ad eam nobilitatem pervenit. mihi autem,

imperator, staturam non tribuit natura, faciem deformavit

aetas, valetudo detraxit vires. itaque quoniam ab his

praesidiis sum desertus, per | auxilia scientiae scriptaque (25)

ut spero perveniam ad commendationem. 20

5 Quoniam autem primo volumine de officio architecturae

terminationibusque artis perscripsi, item de moenibus et |

intra moenia arearum divisionibus, cum sequatur ordo de =33=

aedibus sacris et publicis aedificiis itemque privatis quibus

proportionibus et symmetriis debeant esse uti explicentur, 25

non putavi ante ponendum nisi prius de materiae copiis,

e | quibus conlatis aedificia structuris et materiae rationibus (5)

perficiuntur, quas habeant in usu virtutes exposuissem

quibusque rerum naturae principiis essent temperatae dixissem.

sed antequam naturales res incipiam explicare, 30

1 siqui deduxerit _EG_: siquid deduxerit _H_, siquid eduxerit _S_

(_unde G^{c} in marg._ vel siquid). | eo loco _x_.

2 fore _EG(S^{2})_: forte _HS_.

8 iudicio _H et (ante ras.) S_.

10 abcessit _S_.

15 dignitate _EGS_: -tis _H_.

18 valitudo _GS (cf. ad 17, 6)_.

19 auxilia _HS_: -um _EG_.

21 Quoniam: Cum _x_.

23 cum sequatur: insequatur _x_.

29 temperate _G_ (-tę _G^{c}_): -ta _HS_.

* * * * *

Page 32

de aedificiorum rationibus unde initia ceperint et uti creverint

eorum inven|tiones ante ponam, et insequar ingressus (10)

antiquitatis rerum naturae et eorum qui initia humanitatis

et inventiones perquisitas scriptorum praeceptis dedicaverunt.

itaque quemadmodum ab his sum institutus exponam. 5

I Homines veteri more ut ferae in silvis et speluncis et

| nemoribus nascebantur ciboque agresti vescendo vitam exigebant. (15)

interea quodam in loco ab tempestatibus et

ventis densae crebritatibus arbores agitatae et inter se 10

terentes ramos ignem excitaverunt, et eo flamma vehementi

perterriti qui circa eum locum fuerunt sunt fugati. post

ea re|quieta propius accedentes cum animadvertissent commoditatem (20)

esse magnam corporibus ad ignis teporem, ligna

adicientes et ita conservantes alios adducebant et nutu 15

monstrantes ostendebant quas haberent ex eo utilitates.

in eo hominum congressu cum profundebantur aliter spiritu

voces, cotidiana | consuetudine vocabula ut obtigerant (25)

constituerunt, deinde significando res saepius in usu ex

eventu fari fortuito coeperunt et ita sermones inter se 20

2 procreaverunt. ergo cum propter ignis inventionem conventus

initio apud homines et | concilium et convictus =34=

esset natus, et in unum locum plures convenirent habentes

ab natura praemium praeter reliqua animalia ut non

proni sed erecti ambularent mundique et astrorum magnificientiam 25

aspicerent, item manibus et arti|culis quam (5)

vellent rem faciliter tractarent, coeperunt in eo coetu alii

de fronde facere tecta, alii speluncas fodere sub montibus,

nonnulli hirundinum nidos et aedificationes earum imitantes

1 ceperint _GS_: coeperint _H(G^{c})_.

3 humanitatis _GS_: -tes _H_.

7 vetere _x_ (_cf. p. 20, 22_).

8 ex[g/ı]ebant _H^{c}_, exi<ge _in ras._>bant _S^{c} i. e._ exiebant

_HS_: eigebant _G_.

9 quodam _GS_: quondam _H_. | ab _HS_: a _G_.

11 eo _GS_ (ea _S^{c}_): eos _H_.

12 effugati _S_.

13 requieta _HS_ (re¦quieta _S^{c}_): requie data _G_. | proprius _H et

ante ras. S_. | cum--(15) adicientes _om. S_ (_sed in ima pagina calamo

impressa supplet S^{2}_).

15 ita: id _x_.

17 espiritu _x_.

18 obtigerant _S(G^{c})_: optegerent _H(G)_.

* * * * *

Page 33

de luto et virgulis facere loca quae subirent. tunc

observantes aliena tecta et adicientes suis cogitationibus

res | novas, efficiebant in dies meliora genera casarum. (10)

3 cum essent autem homines imitabili docilique natura,

cotidie inventionibus gloriantes alius alii ostendebant 5

aedificiorum effectus, et ita exercentes ingenia certationibus in

dies melioribus iudiciis efficiebantur. primumque furcis

erectis et | virgulis interpositis luto parietes texerunt. alii (15)

luteas glaebas arefacientes struebant parietes, materia eos

iugumentantes, vitandoque imbres et aestus tegebant harundinibus 10

et fronde. posteaquam per hibernas tempestates

tecta non potuerunt imbres sustinere, fastigia facientes

luto inducto, proclinatis | tectis stillicidia deducebant. (20)

4 Haec autem ex is quae supra scriptae sunt originibus

instituta esse possumus sic animadvertere quod ad hunc 15

diem nationibus exteris ex his rebus aedificia constituuntur,

ut in Gallia Hispania Lusitania Aquitania, scandulis robusteis

aut | stramentis. apud nationem Colchorum in Ponto (25)

propter silvarum abundantiam arboribus perpetuis planis

dextra ac sinistra in terra positis, spatio inter eas relicto 20

quanto arborum longitudines patiuntur, conlocantur in

extremis partibus earum supra alterae transversae, quae

circumcludunt | medium spatium habitationis. tum insuper (30)

alternis trabibus ex quattuor partibus angulos iugumentantes

et ita parietes | arboribus statuentes ad perpendiculum =35=

imarum educunt ad altitudinem turres, intervallaque, 26

quae relinquuntur propter crassitudinem materiae,

schidiis et luto obstruunt. item tecta, recidentes ab extremo

transtra, traiciunt gradatim contra|hentes, et ita ex (5)

5 cotidie: _sic_ (_et_ cotidianus) _semper H_ (_sed 33, 24 et 35, 25

H^{c}_) _et G, rec._ cottidie _SL_. | aliu(o _H_)s alii _x_ (alii aliis

_G^{c}_).

9 glebas _x_ (_sic etiam_ glebe _x 165, 15 ut semper SG, numquam

praeterea H, nisi quod_ glebulae _x 197, 22_).

14 is: his _x_. | scripta _x_.

16 his (_GS_, [h/ı̣]is _H^{c}_): iis _H_. | constituuntur _G_: -antur

_HS_.

17 utigallia _x_. | hispania _S_: spania _HG_ (ispania _H^{c}_). | æ(e

_S_)quitania _GS_. | scandulis _G_: scandalis _HS_.

23 tum _HS_: tunc _G_.

28 adextremos _x_.

* * * * *

Page 34

quattuor partibus ad altitudinem educunt medio metas,

quas fronde et luto tegentes efficiunt barbarico more

5 testudinata turrium tecta. Phryges vero, qui campestribus

locis sunt habitantes, propter inopiam silvarum egentes

materiae eligunt tumulos naturales eosque medios fossura 5

dis|tinentes et itinera perfodientes dilatant spatia quantum (10)

natura loci patitur. insuper autem stipites inter se religantes

metas efficiunt, quas harundinibus et sarmentis

tegentes exaggerant supra habitationes e terra maximos

grumos. ita hiemes calidissimas, aestates frigidissimas 10

efficiunt tectorum | rationes. nonnulli ex ulva palustri (15)

componunt tuguria tecta. apud ceteras quoque gentes ad

nonnulla loca pari similique ratione casarum perficiuntur

constitutiones. non minus etiam Massiliae animadvertere

possumus sine tegulis, subacta cum paleis terra, tecta. 15

Athenis Areopagi antiquitatis exemplar | ad hoc tempus luto (20)

tectum. item in Capitolio commonefacere potest et significare

mores vetustatis Romuli casa et in arce sacrorum

6 stramentis tecta. ita his signis de antiquis inventionibus

aedificiorum sic ea fuisse ratiocinantes possumus iudicare. 20

| Cum autem cotidie faciendo tritiores manus ad aedificandum (25)

profecissent et sollertia ingenia exercendo per

consuetudinem ad artes pervenissent, tum etiam industria

in animos eorum adiecta perfecit ut qui fuerunt in his

studio|siores fabros esse se profiterentur. cum ergo haec =36=

ita fuerint primo constituta et natura non solum sensibus 26

ornavisset gentes quemadmodum reliqua animalia, sed etiam

cogitationibus et consiliis armavisset mentes et subiecisset

5 materiae _H_ (-ę _S_): materia _G_. | fossura _G_: -rae _H_ (-rę) _S_.

6 detinentes _x_. | quantum _HS_: inquantum _G_.

8 quas _GS_: qua _H_.

9 exaggerabant _x_. | habitationis _H_ (-nes _GS_).

10 crumos _x_. | aestatis _H_ (-tes _GS_).

11 efficiunt _GS_: -cit _H_.

12 tiguria _ante corr. H_. | ad _Praun_: et (&) _x_. | 16 areopagi

_HS_: ariopagi _G_.

18 vetustates _H_ (-tis _GS_).

21 tritiores _GS^{c}_ (tristiores _ante ras. S_): tritores _H_.

22 profecissent _S^{2}_ (_qui et_ edificantium _antea scr. pro_ ad

aed.): per(ꝑ)fecissent _x_. | ingenia _HS_: -nii _G_.

25 esse se _H_ (e̅e̅ se) _S_: esse _G_.

26 solum _HS(G^{c})_: plus _G_.

* * * * *

Page 35

cetera | animalia sub potestate, tunc vero ex fabricationibus (5)

aedificiorum gradatim progressi ad ceteras artes et disciplinas,

e fera agrestique vita ad mansuetam perduxerunt

7 humanitatem. tum autem instruentes animo se et eprospicientes

maioribus cogitationibus ex varietate artium 5

natis, non casas sed etiam | domos fundatas et latericiis (10)

parietibus aut e lapide structas materiaque et tegula

tectas perficere coeperunt, deinde observationibus studiorum

e vagantibus iudiciis et incertis ad certas symmetriarum

perduxerunt rationes. posteaquam animadverterunt profusos 10

esse partus ab natura materiae et abun|dantiam (15)

copiarum ad aedificationes ab ea comparatam, tractando

nutrierunt et auctam per artes ornaverunt voluptatibus

elegantiam vitae. igitur de his rebus quae sunt in aedificiis

ad usum idoneae, quibus sint qualitatibus et quas 15

habeant virtutes ut potuero dicam.

8 | Sed si qui de ordine huius libri disputare voluerit, (20)

quod putaverit eum primum institui oportuisse, ne putet

me erravisse sic reddam rationem. cum corpus architecturae

scriberem, primo volumine putavi quibus eruditionibus 20

et disciplinis esset ornata exponere finireque terminationibus

| eius species et e quibus rebus esset nata (25)

dicere. itaque quid oporteat esse in architecto, ibi pronuntiavi.

ergo in primo <dixi> de artis officio, in hoc

de naturalibus materiae rebus quem habeant usum disputabo. 25

namque hic liber non profitetur unde architectura

nascatur, sed unde origines aedifi|ciorum sint institutae et =37=

quibus rationibus enutritae et progressae sint gradatim ad

9 hanc finitionem. ergo ita suo ordine et loco huius erit

voluminis constitutio. 30

1 ex: & (et _G_) _x_.

4 tum _HS_: tunc _G_. | e(ae _ante ras. H_)prospicientes _x_

(≣prospicientes _S^{c}_).

8 tectas _G_: tecta _HS_.

11 ab natura materiae: ab naturae materia _H_, ≣ naturę materia _S_,

naturę admateriā _G(S^{2})_. | abundantē _x_.

12 copiarum _H et_ (_ante ras._) _S_: copiā _G(S^{2})_.

15 quibus sint: quibusque sunt _x_.

24 dixi _om. x_.

27 sunt _x_.

29 ita _om. S_.

* * * * *

Page 36

Nunc revertar ad propositum et de copiis quae aptae

| sunt aedificiorum perfectionibus, quemadmodum videantur (5)

esse ab natura rerum procreatae quibusque mixtionibus

principiorum congressus temperentur, ne obscura sed perspicua

legentibus sint ratiocinabor. namque nulla materiarum 5

genera neque corpora neque res sine principiorum

coetu na|sci neque subici intellectui possunt, neque aliter (10)

natura rerum praeceptis physicorum veras patitur habere

explicationes, nisi causae quae insunt in his rebus quemadmodum

et quid ita sint subtilibus rationibus habeant 10

demonstrationes.

II | Thales primum aquam putavit omnium rerum esse (15)

principium. Heraclitus Ephesius, qui propter obscuritatem

scriptorum a Graecis ϲκοτεινοϲ est appellatus, ignem. Democritus

quique est eum secutus Epicurus atomos, quas 15

nostri insecabilia corpora, nonnulli individua vocitaverunt.

Pytha|goreorum vero disciplina adiecit ad aquam et ignem (20)

aera et terrenum. ergo Democritus etsi non proprie res

nominavit sed tantum individua corpora proposuit, ideo

ea ipsa dixisse videtur quod ea cum sint disiuncta nec 20

laeduntur nec interitionem recipiunt nec sectionibus dividuntur

sed | sempiterno aevo perpetuo infinitam retinent in (25)

2 se soliditatem. ex his ergo congruentibus cum res omnes

coire nascique videantur ut eae in infinitis generibus rerum

natura essent disparatae, putavi oportere de varietatibus 25

et discriminibus usus earum quasque haberent in aedificiis

qualitates exponere, | uti cum fuerint notae, non habeant (30)

qui aedificare cogitant errorem, sed aptas ad usum copias

aedificiis comparent.

III Itaque primum de lateribus, qua de terra duci eos 30

2 s[v/ı]nt _H_.

4 ne _G_: nec _H_ (_cf. p. 180, 9_), n̄ (non) _S_. | sed ut p. _S_.

12 Tales _x_.

14 scotinos _x_.

15 quique _HG_: quoque _S(G^{c})_. | quos _x_.

17 pythari eorum _H_, pythareorū _G_, phitagoreorū _S_ (pythagoreorū

_G^{c}_).

18 aera _G_: aerea _HS_.

20 nec leguntur _HG_, negleguntur _S(G^{c})_.

24 ut eae: et [h/ạ̶ẹ̶]ae _H_, ethę _G_, & hę _S_.

29 cōpararent _S_.

* * * * *

Page 37

| oporteat dicam. non enim de harenosa neque calculosa =38=

neque sabulone soluto sunt ducendi, quod ex his generibus

cum sint ducti primum fiunt graves, deinde cum ab imbribus

in parietibus sparguntur, dilabuntur et dissolvuntur

pa|leaeque in is non cohaerescunt propter asperitatem. 5

faciendi autem sunt ex terra albida cretosa sive de

rubrica aut etiam masculo sabulone. haec enim genera

propter levitatem habent firmitatem et non sunt in opere

2 ponderosa et faciliter aggerantur. ducendi autem sunt

per vernum tempus et | autumnale, ut uno tenore siccescant. 10

qui enim per solstitium parantur ideo vitiosi fiunt quod

summum corium sol acriter cum praecoquit, efficit ut

videatur aridus, interior autem sit non siccus. et cum

postea siccescendo se contrahit, perrumpit ea quae erant

arida. ita rimosi facti efficiuntur in|becilli. maxime autem 15

utiliores erunt, si ante biennium fuerint ducti. namque

non ante possunt penitus siccescere. itaque cum recentes

et non aridi sunt structi, tectorio inducto rigideque obsolidato

permanente ipsi sidentes non possunt eandem altitudinem

qua est tectorium tenere, contractione|que moti 20

non haerent cum eo, sed ab coniunctione eius disparantur.

igitur tectoria ab structura seiuncta propter tenuitatem

per se stare non possunt sed franguntur, ipsique

parietes fortuito sidentes vitiantur. ideo etiam Uticenses

latere si sit aridus et ante quinquennium ductus, cum 25

arbi|trio magistratus fuerit ita probatus, tunc utuntur in (25)

3 parietum structuris. fiunt autem laterum genera tria.

unum quod graece Lydium appellatur, id est quo nostri

1 harenosa neque calculosa (_sc._ terra, _ut v. 6_ = solo _Plin. 35,

170_) neque sabulone soluto: harenoso neque calculoso luto (_H_, luto

_om. S_, calculo soluto _G_) neque sabulonoso luto _x_.

3 ab imbribus in p. _G(S^{2})_: ab intribus in p. _HS^{c}_, in tribus

p. (_om._ ab _et_ in) _S_.

5 is: his _x_.

10 tenore: tempore _x_.

12 corium _GS_: chorium _H_. | effecit _H_.

13 aridum (-ū) _x_. | 14 perrumpit (_a. c._) _om. G_.

18 ri(e _H_)gidoque obsolidati permanent _x_.

20 qua est tectorium _HS_ (_ubi_ ē tector⟦ı⟧ū _cum ras. S^{c}_): quę ē

tectorū _G_.

24 fortuito _HG_ (_ut 33, 26 x_): -tu (_H^{c}_)_S(G^{c})_ | sidentes

(_ut v. 18 x_) sedentes _x_.

25 laterem _H_ (-rē) _GS_.

27 lidiū _GS_.

* * * * *

Page 38

utuntur, longum | sesquipede, latum pede. ceteris duobus =39=

Graecorum aedificia struuntur. ex his unum πενταδωρον,

alterum τετραδωρον dicitur. δωρον autem Graeci appellant

palmum, quod munerum datio graece δωρον appellatur, id

autem semper | geritur per manus palmam. ita quod est 5

quoquoversus quinque palmorum pentadoron, quod quattuor

tetradoron dicitur, et quae sunt publica opera πενταδωροιϲ,

4 quae privata τετραδωροιϲ struuntur. fiunt autem

cum his lateribus semilateria, quae cum struuntur, una

parte lateribus ordines, | altera semilateres ponuntur. ergo 10

ex utraque parte ad lineam cum struuntur, alternis coriis

parietes alligantur et medii lateres supra coagmenta conlocati

et firmitatem et speciem faciunt utraque parte non

invenustam.

Est autem in Hispania ulteriore civitas Maxilua, item 15

| Callet, in Asia Pitane, ubi lateres cum sunt ducti et (15)

arefacti, proiecti natant in aqua. natare autem eos posse

ideo videtur quod terra est de qua ducuntur pumicosa.

ita cum est levis, aere solidata non recipit in se nec

combibit liquorem. igitur levi raraque cum sint proprietate 20

nec patiantur pene|trare in corpus umidam potestatem, (20)

quocumque pondere fuerint cogitur ab rerum natura quemadmodum

pumex uti ab aqua sustineantur. sic autem

magnas habent utilitates, quod neque in aedificationibus

sunt onerosi, et cum ducuntur, a tempestatibus non dissolvuntur. 25

IV | In caementiciis autem structuris primum est de harena =40=

2 pentadoron … (3) tetradoron _x_.

3 (4) doron _x_.

5 palmam: palmum _x_ (_ut v. 4_).

6 quinque _G(S^{c})_: equinque _HS_.

7 pentadoros _HS_, -toros _G_.

8 tetradoros _GS_, -doro _H_.

11 cum (cū _S_) struuntur _HS_: construuntur _G_. | coriis _S_: choriis

_H et_ (_ubi_ chorus) _G_ (chorı¦iſ _G^{c}_).

12 collocati _HS_: collecti _G_ (_et in marg. S^{2}_ vel collecti).

15 Maxilua … Pitane (_Plin. 35, 171_): maxima et in galliis et in asia

ita ne _x_.

16 sint _ante corr. S_.

20 sint _G^{c}_: sit _x_.

21 nec: non _H_, n̄ _GS_. | patiantur _HS_: patiuntur _G_.

22 fuerit _x_. | cogitur (_sic_) _x_ (= cogit rerum natura, necessitas).

23 sustineatur _x_.

* * * * *

Page 39

quaerendum, ut ea sit idonea ad materiem miscendam

neque habeat terram commixtam. genera autem harenae

fossiciae sunt haec, nigra, cana, rubra, carbunculus. ex

his | quae in manu confricata fecerit stridorem erit optima, (5)

quae autem terrosa fuerit non habebit asperitatem. item 5

si in vestimentum candidum ea coniecta fuerit, postea excussa

vel lota id non inquinarit neque ibi terra subsiderit,

2 erit idonea. sin autem non erunt harenaria unde fodiatur,

tum de flumi|nibus aut e glarea erit excernenda, non minus (10)

etiam de litore marino. sed ea in structuris haec habet 10

vitia, difficulter siccescit, neque onerari se continenter paries

patitur nisi intermissionibus requiescat, neque concamarationes

recipit. marina autem hoc amplius quod etiam

parietes, cum in is | tectoria facta fuerint, remittentes (15)

3 salsuginem corium dissolvunt. fossiciae vero celeriter in 15

structuris siccescunt, et tectoria permanent, et concamarationes

patiuntur, sed eae quae sunt de harenariis recentes.

si enim exemptae diutius iacent, ab sole et luna

et pruina concoctae resolvuntur et | fiunt terrosae. ita cum (20)

in structuram coiciuntur, non possunt continere caementa, 20

sed ea ruunt et labuntur onera quae parietes non possunt

sustinere. recentes autem fossiciae cum in structuris tantas

habeant virtutes, eae in tectorio ideo non sunt utiles quod

3 carbunculus _G(S^{2})_: -lum _HS_.

6 coniecta _GS_: contecta _H_.

7 vel lota: vel icta _x_. | subsiderit: _sic x_.

9 tum _HG_: tunc _S_.

11 sicces(r _G_)sit _HG^{c}_ (-scit _S_) | continenter | recipit

paries patitur … recipit. marina _H_ (_item Lch, sed l ante corr.--qui

inter lineas adscripsit--omisit ea quae fuerunt inter duo illa_

recipit _deditque_ continenter recipit . marina, _atque idem sine

dubio fecerat S, ubi nunc S^{c}_ continenter <⁖paries _in ras._>

Marina _cum suppletis in ima pagina verbis_ ⁖patitur … recipit. _sine

lapsus vestigio G. itaque sic statuo_ continentes paries _G(S^{c})_:

continenter recipit paries _HS_.

12 (16) concamerationes _x_.

14 is: his _x_. | remittentes (remittentese _G, unde ad Fav. p. 295, 5

An. S_ salsugine sua se remittente) salsuginem (-nē _etiam G_) eorum

dissolvuntur _x_.

17 eae: hae _H_, hę _S_, hęc _G_.

21 ea ruunt _GS_: earunt _H_. | oneraque _x_.

23 eae _H_: hae _G_, heę _S_. | tectorio (_ut p. 41, 2_): -riis _x_.

* * * * *

Page 40

pinguitudine eius calx palea com|mixta propter vehementiam (25)

non potest sine rimis inarescere. | fluviatica vero, propter =41=

macritatem inutilis signino, liaculorum subactionibus in

tectorio recipit soliditatem.

Vitruvii De architectura libri decem · 第 5 / 51 段