V Cum ergo his rationibus erit salubritatis moenium

con|locandorum explicatio regionesque electae fuerint fructibus (25)

ad alendam civitatem copiosae et viarum munitiones

aut opportunitates fluminum seu per portus marinae 10

subvectiones | habuerint ad moenia comportationes expeditas, =21=

tunc turrium murorumque fundamenta sic sunt

facienda uti fodiantur, si queat inveniri, ad solidum et in

solido, quantum ex amplitudine operis pro ratione videatur,

crassitudine ampliore | quam parietum qui supra terram 15 (5)

sunt futuri, et ea impleantur quam solidissima structura.

2 item turres sunt proiciendae in exteriorem partem, uti

cum ad murum hostis impetu velit adpropinquare, a turribus

dextra ac sinistra lateribus apertis telis vulneretur.

curandumque maxime videtur ut | non facilis aditus sit ad 20 (10)

oppugnandum murum, sed ita circumdandum ad loca praecipitia

et excogitandum uti portarum itinera non sint

directa sed scaeva. namque cum ita factum fuerit, tum

dextrum latus accedentibus quod scuto non erit tectum

proximum erit muro. conlocanda autem | oppida sunt non 25 (15)

quadrata nec procurrentibus angulis sed circumitionibus,

uti hostis ex pluribus locis conspiciatur. in quibus enim

anguli procurrunt, difficiliter defenditur, quod angulus

3 magis hostem tuetur quam civem. crassitudinem autem

muri ita faciendam censeo uti armati homines supra | obviam 30 (20)

1 romano _GS_, ṝ _H_. | petiit _S(G^{c})_ = petit _HG_.

5 passus _x_ (_cf. p. 27, 4. 203, 4. al. p. 251, 1_).

6 veteri _HS_: -re _G_ (_ut x 33, 14_). | in _HS: om. G_.

7 inmoe(ę _S_)nium con(l _GS_)locandorum _x_ (_cf. p. 17, 8. 18, 21.

108, 15_).

11 subvectionis (_pro_ -nes) _S^{c}_ (_ut L_) | habuerit _x_.

13 queant _x_.

14 videatur _G_: -antur _HS_.

19 vulneretur _G^{c}_: -rentur _x_.

23 tum _H_: dum _G_, tunc _S_.

26 circuitionibus _x_.

28 quod _S(G^{c})_: quo _HG_.

29 tuetur _HS_: tueatur _G_.

* * * * *

Page 20

venientes alius alium sine inpeditione praeterire possint.

tum in crassitudine perpetuae taleae oleagineae ustilatae

quam creberrime instruantur, uti utraeque muri frontes

inter se, quemadmodum fibulis, his taleis conligatae aeternam

habeant firmitatem. namque ei materiae nec caries 5

| nec tempestates nec vetustas potest nocere, sed ea et in (25)

terra obruta et in aqua conlocata permanet sine vitiis

utilis sempiterno. itaque non solum in muro sed etiam

in substructionibus quique parietes murali crassitudine

erunt faciundi hac ratione religati non cito vitiabuntur. 10

4 intervalla | autem turrium ita sunt facienda ut ne longius =22=

sit alia ab alia sagittae missionis, uti si qua oppugnetur,

tum a turribus quae erunt dextra ac sinistra scorpionibus

reliquisque telorum missionibus hostes reiciantur. etiamque

contra in|teriora turrium dividendus est murus intervallis 15 (5)

tam magnis quam erunt turres, ut itinera sint

interioribus partibus turrium contignata, neque ea ferro

fixa. hostis enim si quam partem muri occupaverit, qui

repugnabunt rescindent et si celeriter administraverint,

non patientur reliquas partes tur|rium murique hostem 20 (10)

penetrare, nisi se voluerit praecipitare. turres itaque

5 rotundae aut polygoniae sunt faciendae. quadratas enim

2 tum: dum _x_. | taleae: tabulae _x_.

3 creberrimae _H_ = -me (_adv. sine unc._) _GS_.

5 neceſ̣ſ̣^{c}arieſ _H^{c}_, ne[.c/c̣] aries _G^{c}_, neccaries _S_.

6 tempestates _HS_: -tas _G_.

7 permanet _G_: -nent _H et_ (_ubi_ utiles) _S_.

12 sagitta emissionis _x_.

13 ac _om. x_ (_ut 29, 5_).

14 hostis _a. c. H_.

15 inferiores _x_.

22 rutundae _H, qui sic--item_ rutunditas, rutundare,

rutundatio--_semper solus_ (_raro sequente uno L, ut p. 208, 6. 243,

26. 271, 14_). _scil. e 37 locis_ (_ind. Nohl._) _corrigendo litt._

u _in_ o _mutatur his septem 22, 11. 13. 66, 2. 4. 79, 4. 94, 4.

6_. r&undationi _legitur 25, 26_ (_cf. ital._ ritondo). _at_ (_sine

corr., ut videtur_) o _non legitur nisi duobus 29, 2 et 264, 6_.

alteratutunditatis _H 252, 13 ut repetunt L et P_ (_l--sed corr. c_)

_ex H, ita ex antiquiore fonte G_ (_qui, ut EPS, ipse numquam habet_

ru-) _sic scribens_ altera rotutunditatis. _sic etiam in antiquissimo

Plinii Augiensi semper_ ru- _11, 275. 12, 127. 13, 47. 14, 30_ (_sed

11, 58_ rotonditatum _sic_!) _etc. item cod. Marcianus SRR. et Lucretii

vett. cf. Lachmann ad Lucr. 2, 402. Keil ad Cat. p. 43 et ad Varr. p.

6_. | poly(i _S_)gonea _x_.

* * * * *

Page 21

machinae celerius dissipant, quod angulos arietes tundendo

frangunt, in rotundationibus autem uti cuneos ad centrum

adigendo laedere non possunt. item munitiones | muri (15)

turriumque aggeribus coniunctae maxime sunt tutiores,

quod neque arietes neque suffossiones neque machinae 5

6 ceterae eis valent nocere. sed non in omnibus locis est

aggeris ratio facienda nisi quibus extra murum ex alto

loco plano pede accessus fuerit ad moenia oppugnanda.

itaque in eius|modi locis primum fossae sunt faciendae (20)

latitudinibus et altitudinibus quam amplissimis, deinde 10

fundamentum muri deprimendum est intra alveum fossae

et id extruendum est ea crassitudine ut opus terrenum

7 facile sustineatur. item interiore parte substructionis fundamentum

distans ab exte|riore introrsus amplo spatio ita (25)

uti cohortes possint quemadmodum in acie instructae ad 15

defendendum supra latitudinem aggeris consistere. cum

autem fundamenta ita distantia inter se fuerint constituta,

tunc inter ea alia transversa, coniuncta exteriori et interiori

fundamento, pectinatim dis|posita, quemadmodum (30)

serrae dentes solent esse conlocentur. cum enim sic erit 20

factum, tunc ita oneris terreni magnitudo | distributa in =23=

parvas partes neque universa pondere premens poterit ulla

8 ratione extrudere muri substructiones. de ipso autem

muro e qua materia struatur aut perficiatur, ideo non est

praefiniendum quod in omnibus locis quas optamus co|pias, 25 (5)

eas non possumus habere. sed ubi sunt saxa quadrata

sive silex seu caementum aut coctus later sive crudus, his

erit utendum. non enim uti Babylone abundantes liquido

bitumine pro calce et harena ex cocto latere factum habent

2 cuneos _GS_: cuneus _H_.

3 munition<is> _in ras. S_ (_ex_ -ibꝰ).

8 munia _x_.

12 est (ea) _HS: om. G_.

20: solentes se _G_, solventes se _HS(G^{c})_.

22 pondere _HS_: -ra _G_.

29 harena _H^{c}SG_ (_ut p. 14, 15. 19 x_): arena _H, qui ante corr.

sic saepius scripsit_ (_item G_), _sicut_ arenoso _HG 38, 1_. arenariis

_G 40, 18_. [h/a]rena _G^{c} 40, 1_. [h/a]renaria _H^{c} 40, 9. 43,

25_. [ⱶ/a]renę _G^{c} 41, 1_. [h/a]renę _H^{c} 41, 3_. [h/a]renosa

_H^{c} 43, 21 etc._ (harena _etc. semper S_). | ex: & _x_.

* * * * *

Page 22

murum, sic item possunt omnes regiones seu locorum pro|prietates (10)

habere tantas eiusdem generis utilitates uti ex

his comparationibus ad aeternitatem perfectus habeatur

sine vitio murus.

VI Moenibus circumdatis secuntur intra murum arearum 5

divisiones platearumque et angiportorum ad caeli regionem

| directiones. dirigentur haec autem recte, si exclusi erunt (15)

ex angiportis venti prudenter. qui si frigidi sunt laedunt,

si calidi vitiant, si umidi nocent. quare vitandum videtur

hoc vitium et advertendum ne fiat quod in multis civitatibus 10

usu solet venire. quemadmodum in insula Lesbo

oppidum | Mytilene magnificenter est aedificatum et eleganter, (20)

sed positum non prudenter. in qua civitate auster

cum fiat, homines aegrotant, cum corus, tussiunt, cum

septentrio, restituuntur in salubritatem sed in angiportis 15

et plateis non possunt consistere propter vehementiam

2 frigoris. ventus | autem est aeris fluens unda cum incerta (25)

motus redundantia. nascitur cum fervor offendit umorem

et impetus calefactionis exprimit vim spiritus flantis. id

autem verum esse ex aeolipilis aereis licet aspicere et de 20

latentibus caeli rationibus | artificiosis rerum inventionibus =24=

divinitatis exprimere veritatem. fiunt enim aeolipilae

aereae cavae. hae habent punctum angustissimum quo

aqua infunduntur conlocanturque ad ignem, et antequam

2 utilitatis _H_.

5 secuntur _H_: sequntur _G_ (sequuntur _SG^{c}_).

6 angiportuum (-uū) _x_ (_pro_ -tûm?). _cf. p. 26, 17. 22. 29, 23_

[plinthuum _H_ = plinthum _G 78, 3_].

7 de(i _G_)rectione(i _G_)s dirigentur. haec (Hęc _GS_) _x_.

10 avertendum _x_.

11 usu _HS_ usus _G_.

14 chorus (_ut infra_) _x_.

19 calfactionis (= fervoris _rec._) _Lorentzen_ (tactionis _olim ego,

cf._ impetu tangit _p. 189, 10 190, 1. 188, 8. 123, 27. 27, 19_):

factionis _x_ (= ἡ τῆϲ ζέϲεωϲ ῥύμη _apud Gal. XVI, 398 cf. G. Kaibel_:

_Hermes 20, 581_). | vim _x_: vi _S^{c}_. | flantis _Lor._ (φυϲοῦντοϲ

_Gal._): flatus _H et_ (_ante ras._) _S_, flatum _G_ (-ū _S^{c}_).

20 ex acolis aeris _H_, ex … ris _G_ (ex eolypylis aereis _in ras.

G^{c}_), ex eolis aereis _S_ (_ubi_ aereis _in ras. et in marg._ ꝉ

eolippilis _S^{c}_). _itaque_ ex eolis aeris _ante ras. GS_ (_corr. ex

p. 24, 2_).

23 quo aqua: quae qua _H_, quę aqua _GS_.

* * * * *

Page 23

calescant non habent ullum spiritum, | simul autem fervere (5)

coeperint, efficiunt ad ignem vehementem flatum. ita

scire et iudicare licet e parvo brevissimoque spectaculo

de magnis et inmanibus caeli ventorumque naturae rationibus.

3 <igitur venti si ex habitationibus> exclusi fuerint, 5

non solum efficient corporibus valentibus locum salubrem,

sed etiam si | qui morbi ex aliis vitiis forte nascentur, qui (10)

in ceteris salubribus locis habent curationes medicinae

contrariae, in his propter temperaturam exclusione ventorum

expeditius curabuntur. vitia autem sunt quae difficulter 10

curantur in regionibus quae sunt supra scriptae

haec, gravido, arteriace, | tussis, pleuritis, pthisis, sanguinis (15)

eiectio et cetera quae non detractionibus sed adiectionibus

curantur. haec ideo difficulter medicantur primum quod

ex frigoribus concipiuntur, deinde quod defatigatis morbo 15

viribus eorum, aer agitatus e ventorum agitationibus extenuatur

unaque a vitiosis | corporibus detrahit sucum et (20)

efficit ea exiliora. contra vero lenis et crassus aer, qui

perflatus non habet neque crebras redundantias, propter

inmotam stabilitatem adiciendo ad membra eorum alit 20

eos et reficit qui in is sunt inpliciti morbis.

4 | Nonnullis placuit esse ventos quattuor, ab oriente (25)

aequinoctiali solanum, a meridie austrum, ab occidente

aequinoctiali | favonium, ab septentrionibus septentrionem. =25=

sed qui diligentius perquisierunt tradiderunt eos esse octo, 25

maxime quidem Andronicus Cyrrestes, qui etiam exemplum

1 s. a. ut f. _x_ (ut _del. Stock_).

4 rationibus exclusi fuerint (_sine albo_) _x_ (_ex Gal XVI, 398 sic

lacunam, de qua v. not. ed. pr., certius explet G. Kaibel: Hermes 20,

582 cf. infra p. 26, 19_).

9 exclusiones _x_.

12 gravitudo arteria ca&ussis _H_, gravitudo arteriacę (-ce _S_) tussis

_GS_ (κόρυζα ἀρθρῖτιϲ? βήξ _Gal. XVI, 399_). _ubi gravitudo librariorum

est_ (_cf. Theod. Prisc. p. 515_) _ex forma_ gravido = gravedo _scil.

narium_ = κόρυζα _Cels. 4, 5 etc. de arteriaca autem passione i. e.

brancho vid. Paul. 3, 28 f. 39 Ven. 1528_ (_Gal. XIII, 4_) _quem citat

Simon Ian. s. v._ | pleuri(e _S_)tis tiphisis _x_.

16 e (ex _S_): est (_ex_ é) _H_, ē _G_ (ē ex _G^{c}_). | extenuabitur

_x_.

21 is: his _x_.

22 ventos _GS^{c}_: -tus _HS_.

24 ab septentrionali _x_ (_cf. ad p. 144, 26_).

* * * * *

Page 24

conlocavit Athenis turrim marmoream octagonon et in

singulis lateribus octa|goni singulorum ventorum imagines (5)

excalptas contra suos quosque flatus designavit, supraque

eam turrim metam marmoream perfecit et insuper Tritonem

aereum conlocavit dextra manu virgam porrigentem, 5

et ita est machinatus uti vento circumageretur et semper

contra flatum consisteret supraque | imaginem flantis venti (10)

5 indicem virgam teneret. itaque sunt conlocati inter solanum

et austrum ab oriente hiberno eurus, inter austrum

et favonium ab occidente hiberno africus, inter favonium 10

et septentrionem caurus, quem plures vocant corum, inter

septentrionem et solanum aquilo. hoc modo vi|detur esse (15)

expressum uti capiat numeros et nomina et partes unde

flatus certi ventorum spirent. quod cum ita exploratum

habeatur, ut inveniantur regiones et ortus corum sic erit 15

6 ratiocinandum. conlocetur ad libellam marmoreum amussium

mediis moenibus, aut locus ita expoliatur ad regula

et li|bellam ut amussium non desideretur, supraque eius (20)

loci centrum medium conlocetur aeneus gnomon indagator

umbrae, qui graece ϲκιαθηραϲ dicitur. huius antemeridiana 20

circiter hora quinta sumenda est extrema gnomonis umbra

et puncto signanda, deinde circino diducto ad punctum

quod est gno|monis umbrae longitudinis signum, ex eo a (25)

centro circumagenda linea rotundationis. itemque observanda

postmeri|diana istius gnomonis crescens umbra, et =26=

cum tetigerit circinationis lineam et fecerit parem 26

1 turrem _HG_ (-rim _S = G^{c}, ut v. 6 x_).

2 octagonon _HS_: octogonon _G_ (_item p. 29, 17. 23_) _sed 25, 4_

octagoni _x_.

3 excalpas _H_, exscaptas _G_, exsculp[n/a]s _S_. | quosque (_Faventini

cod. S p. 288, 18_): cuiusque _x_.

11 caurus _HS_: chaurus _G_.

13 numerus _x_ (-ros _S^{c}_).

16 libellum _HG^{c}_ (-lam _G et in ras._ -lā _S et G^{2} = v. 20_). |

marmoream _ante corr. H et supra S^{2}_. | amusium _HS_, hamusium _G_.

18 hamusium _HG_ (amusium _S_).

19 aeneos _H_.

20 sciotheres (ciotheres _S_) _x_. | ante meridianā c. horā quinta (-tā

_SG^{c}_) _x_.

21 (_non_ 23) gnominis _ante corr. S_.

23 ex eoque _x_.

24 ro(e _H_)tundationi _x_ (-ne _S^{c}_, -nis _G^{2}_).

25 gnominis _HS_.

26 tetiger& _HS_ (-rit _GS^{c}_).

* * * * *

Page 25

7 antemeridianae umbrae postmeridianam, signanda puncto. ex

his duobus signis circino decussatim describendum, et per

decussationem et | medium centrum linea perducenda ad (5)

extremum, ut habeatur meridiana et septentrionalis regio.

tum postea sumenda est sexta decima pars circinationis 5

lineae totius rotundationis, centrumque conlocandum in

meridiana linea qua tangit circinationem, et signandum

dextra ac sinistra in circinatione | et meridiana et (10)

septentrionali parte. tunc ex signis his quattuor per centrum

medium decussatim lineae ab extremis ad extremas circinationes 10

perducendae. ita austri et septentrionis habebitur

octavae partis designatio. reliquae partes dextra tres ac

sinistra tres aequales his distribuendae sunt | in tota (15)

rotundatione, ut aequales divisiones octo ventorum designatae

sint in descriptione. tum per angulos inter duas ventorum 15

regiones et platearum et angiportorum videntur debere

8 dirigi descriptiones. is enim rationibus et ea divisione

exclusa erit ex habitationibus et vicis ventorum vis | molesta. (20)

cum enim plateae contra directos ventos erunt

conformatae, ex aperto caeli spatio impetus ac flatus 20

frequens conclusus in faucibus angiportorum vehementioribus

viribus pervagabitur. quas ob res convertendae

sunt ab regionibus ventorum directiones vicorum, uti advenientes

ad angulos | insularum frangantur repulsique dissipentur. 25 (25)

9 Fortasse mirabuntur i qui multa ventorum nomina

noverunt, quod a nobis expositi sunt tantum octo esse

venti. si autem animadverterint orbis terrae circumitionem

2 (10, _etiam 28, 25. 29, 15_) decusatim _x_.

3 decusationē _HS_ (decussacionē _G_).

4 septentrionales _H_.

5 tum _HS_: tunc _G_.

7 qua&angit _H_ (quę t. _GS_).

12 dextra ac sinistra tres aequales et tres his _x_.

16 debere _G_: -ri _HS_ (_cf. 134, 23_).

17 is: his _x_.

18 excluserit _H_ (-sa erit _GS_). | vis molesta _HS_: molesta vis _G_.

19 derectos _x_. | ventus _HS_ (-tos _G_).

23 ad (_pro_ ab) regionibus _HG_ (a reg. _S_). | derectiones _HS_ (_non

G_).

26 i (ei): hi (hi≣ _H_) _x. cf. p. 117, 17. 217, 3_.

28 venti _G(S^{c})_: ventis _H_, -tos _S_. | animadverterint _HS_:

adverterint _G_. | circum(-ū _S_)itionē _HS_: circuitionē _G_.

* * * * *

Page 26

per solis | cursum et umbras gnomonis aequinoctiales et =27=

inclinationem caeli ab Eratosthene Cyrenaeo rationibus

mathematicis et geometricis methodis esse inventam ducentorum

quinquaginta duum milium stadium, quae fiunt

passuum C̅C̅C̅X̅V̅ milia, | huius autem octava pars quam 5

ventus tenere videtur est triciens nongenta triginta septem

milia et passus quingenti, non debebunt mirari si in tam

magno spatio unus ventus vagando inclinationibus et recessionibus

10 varietates mutatione flatus faciat. itaque dextra

et sinistra austrum leuconotus | et altanus flare solet, 10

africum libonotus et subvesperus, circa favonium argestes

et certis temporibus etesiae, ad latera cauri circias et

corus, circa septentrionem thracias et gallicus, dextra ac

sinistra aquilonem supernas et caecias, circa solanum

carbas et certo tempore ornithiae, euri vero medias | partes 15

tenentis in extremis eurocircias et volturnus. sunt autem

et alia plura nomina flatusque ventorum e locis aut fluminibus

11 aut montium procellis tracta. praeterea aurae

matutinae, qua sol cum emergit de subterranea parte versando

pulsat aeris umorem et impetu scandendo profundens 20

ex|primit aurarum antelucano spiritu flatus. qui =28=

cum exorto sole permanserunt, euri venti tenent partes,

et ea re quod ex auris procreatur ab Graecis ευροϲ videtur

1 gnominis _HS_. | ae(e _S_)quinoctialis _x_.

2 inclinatione _x_ (-nē _G^{c}_). | erat(h _G_)osthenin _HG_

(eratostene _SG^{c}_).

3 methodiis _H(G^{c})_, -dus _GS_.

4 stadium _HG_: -diorum _S(G^{c})_.

5 passus _x_. | trecenties et decies quinquaginta milia _x_ (_cf. Plin.

2, 247_).

6 triciens _HG_: -cies _S_.

9 varietatis _ante corr. G_ (_non HS_).

11 subvesperos _x_. | ergastes _x_.

12 aet | thestae (aetthestę _G_) _HG_ (ethesie _SG^{c}_). | chauri _x_.

| circlas _H(S)_, circ(t _G_)ius _GS^{c}_ (ī aꝉ cirglas _G^{c} in

marg._).

15 ornitiae _H_ (-tię) _S_, -thiae _G_ (-t[ⱶ/ı]ę) _S^{c}_ (-ciae

_G^{c}_).

16 tenentes _x_. | euri cert(c _S_)ias _HS_, euri circias _GS^{c}_. |

uol[.tur/ṇus] _HS_ (vulturnus _G_). _servavi_ (_cf. H 158, 5. 160, 23_)

uo- _pro_ uu- _in solis nom. propriis cf. p. 30, 15. 45, 16. frequens

enim in H litt._ u _et_ o _confusio in nom. sg. praecipue decl. II_

-os: _itaque et_ -uos _velut 161, 7. 190, 16. 205, 3. 230, 24 etc._.

19 qua: quas _x_.

20 profundens: prudens _HG_ (procedens _in ras. S et_ -p[.ce/rụ]dens

_G^{c}_, prodens _e^{c}_).

23 ab _HG_: a _S_. | aurus _x_.

* * * * *

Page 27

esse appellatus crastinusque dies propter auras matutinas

αυριον fertur esse | vocitatus. sunt autem nonnulli (5)

qui negant Eratosthenem potuisse veram mensuram orbis

terrae colligere. quae sive est certa sive non vera, non

potest nostra scriptura non veras habere terminationes 5

12 regionum unde spiritus ventorum oriuntur. ergo si ita

est, tantum erit uti non certam mensurae | rationem sed (10)

aut maiores impetus aut minores habeant singuli venti.

Quoniam haec a nobis sunt breviter exposita, ut facilius

intellegantur visum est mihi in extremo volumine 10

formas, sive uti Graeci ϲχηματα dicunt, duo explicare, unum

ita de|formatum ut appareat unde certi ventorum spiritus (15)

oriantur, alterum quemadmodum ab impetu eorum aversis

directionibus vicorum et platearum evitentur nocentes flatus.

erit autem in exaequata planitie centrum ubi est littera A, 15

gnomonis autem antemeridiana umbra ubi est B, et a

centro ubi est A | diducto circino ad id signum umbrae (20)

ubi est B, circumagatur linea rotundationis. reposito

autem gnomone ubi antea fuerat, expectanda est dum decrescat

faciatque iterum crescendo parem antemeridianae 20

umbrae postmeridianam tangatque lineam rotundationis

ubi erit littera C. tunc a signo ubi | est B et a signo ubi (25)

est C circino decussatim describatur ubi erit D, deinde

per decussationem ubi est D et centrum perducatur linea

ad extremum, in qua linea erunt litterae | E et F. haec =29=

linea erit index meridianae et septentrionalis regionis. 26

2 aurion _x_. | autem _HS_: enim _G_.

3 eratostenem (_H_, -ē _GS_) _x_.

10 intelle(i _G^{c}, ut 104, 19. 111, 4. 252, 16. 263, 5_)gatur _x_.

11 formā _x_. | sch(sc _S_)emata _x_ | explicare _HG_: explanare _S_.

12 _in marg. H fol. 16^{b} extat octo ventorum rota in_ XVI partes

_descripta cf. p. 64, 23_.

16 ubi est .b. et .a. centro (a centro _GS_) ubi est .a. et .b. deducto

_x_.

17 id _HS: om. G_.

20 parem _G_: partem _HS(G^{c})_.

22 .c. _G(H^{2})_: .e. _H_ (vel e-- _pro_ c-- _in marg. S^{2}_), d

_S(G^{c})_.

23 .c. _HG_ (vel c _supra S^{2}_): d _S(G^{c})_. | .d. _HG_ (vel d

_S^{2} in m._): e _S(G^{c})_.

24 per decusationem et centrum ubi est .d. (_HG_, e _SG^{c}_, vel d

_S^{c} in m._) perducatur _x_.

25 ad _S_: ab (extremum) _HG_. | er̄ litterę _S(G^{c})_: erit littera

_HG_.

26 index _HG_: indextra _S_. | septentrionales _H_.

* * * * *

Page 28

13 tunc circino totius rotundationis sumenda est pars XVI,

circinique centrum ponendum est in meridiana linea qua

tangit rotundationem ubi est littera E, et signandum | dextra (5)

ac sinistra ubi erunt litterae G H. item in septentrionali

parte centrum circini ponendum in rotundatione 5

et septentrionali linea ubi est littera F, et signandum

dextra ac sinistra ubi sunt litterae I et K, et ab G ad K

et ab H ad I per centrum lineae perducendae. ita quod

erit spatium | ab G ad H, erit spatium venti austri et (10)

partis meridianae, item quod erit spatium ab I ad K, erit 10

septentrionis. reliquae partes dextra tres ac sinistra tres

dividendae sunt aequaliter, quae sunt ad orientem in

quibus litterae L M et ab occidente in quibus sunt litterae

N et O. ab M ad O et | ab L ad N perducendae sunt lineae (15)

decussatim. et ita erunt aequaliter ventorum octo spatia 15

in circumitione. quae cum ita descripta erunt, in singulis

angulis octagoni cum a meridie incipiemus inter eurum

et austrum in angulo erit littera G, inter austrum et

africum H, inter africum et favonium N, | inter favonium (20)

et caurum O, inter caurum et septentrionem K, inter septentrionem 20

et aquilonem I, inter aquilonem et solanum L,

inter solanum et eurum M. ita his confectis inter angulos

octagoni gnomon ponatur, et ita dirigantur angiportorum

divisiones. |

VII Divisis angiportis et plateis constitutis arearum electio =30=

ad opportunitatem et usum communem civitatis est explicanda 26

aedibus sacris foro reliquisque locis communibus.

et si erunt moenia secundum mare, area ubi forum

2 qua: quae (quę _GS_) _x_.

4 ac _om. x_.

5 ro(u _H_)tundationis et _x_.

7 ab .g. ad .k. (h _supra S^{2}_) et ab .h. ad .i. _S_ (= _ed._):

ab .g. ad .h. et ab .h. ad .i. _G(S^{2})_, ab .g. et ab .h. ad .i.

_H(LP)_.

10 ab .i. ad .k. _(H^{2}) S(G^{c})_: ab .i. ab .k. _HG_.

11 dextra tres. ac sinistra tres _HS(G^{c})_: dextrates ac

sinistrates _G(S^{2}_).

14 ab .l. ad .n. _H^{2}_ (= _ed._): ab .i. ad .n. _x_.

16 circumitione _S_: -nem _H_, -nē _G_.

20 chaurum _x_. | caurum _H_: chaurum _H^{c}GS_.

23 angiportu(o_^{c}_)rū _H_.

24 divisiones. XI. divisis _H(LP)G_, divisiones. XII. Divisis

_S(G^{c})_. _sequitur enim cap. XII_ (_sine rubr._).

* * * * *

Page 29

Vitruvii De architectura libri decem · 第 4 / 51 段