consequi potest, quod earum ratiocinationes cognoscere et
14 percipere vix cadit in potestatem. nec tamen non tantum
architecti non possunt in omnibus rebus | habere summum (20)
effectum, sed etiam ipsi qui privatim proprietates tenent 5
artium non efficiunt ut habeant omnes sum|mum laudis =9=
principatum. ergo si in singulis doctrinis singuli artifices
neque omnes sed pauci aevo perpetuo nobilitatem vix sunt
consecuti, quemadmodum potest architectus, qui pluribus
artibus debet esse peritus, non id ipsum mirum | et magnum 10 (5)
facere ne quid ex is indigeat, sed etiam ut omnes artifices
superet qui singulis doctrinis adsiduitatem cum industria
15 summa praestiterunt. igitur in hac re Pytheos errasse
videtur quod non animadvertit ex duabus rebus singulas
artes esse compositas, ex opere et eius ratiocinatione. |ex 15 (10)
his autem unum proprium est eorum qui singulis rebus
sunt exercitati, id est operis effectus, alterum commune
cum omnibus doctis, id est ratiocinatio, uti medicis et
musicis est de venarum rythmo et ad pedem motu, at si
vulnus mederi aut aegrum eripere de periculo oportuerit, 20
non accedet mu|sicus, sed id opus proprium erit medici. (15)
item in organo non medicus sed musicus modulabitur, ut
16 aures suam cantionibus recipiant iucunditatem. similiter
cum astrologis et musicis est disputatio communis de
sympathia stellarum et symphoniarum in quadratis et 25
trigonis diatessaron et diapente, | et geometris de visu qui (20)
graece λογοϲ οπτικοϲ appellatur, | ceterisque omnibus doctrinis =10=
1 eligantias _x_ (_sic etiam 87, 2 et H 36, 17. 145, 21. item G 86,
12--sed_ elegantiam _10, 3 x_).
6 laudes (_a. c._) _H_.
11 is _S_: his _HG et_ (_ubi_ ex[ⱶ/ı]ſ) _S^{c}_.
12 qui _HS_: q[ı/u],ín _S_ (_id est_ quin _S_, qui in _S^{c}_), & qui
_G_.
16 est: esse (e̅e̅ _GS_) _x_. | rebus _om. S_ (_suppl. S^{2}_).
18 ratione (-nē _S_) _x_.
19 est: & _x_. pythmo _x_ (_sed supra S^{c}_ ꝉ rithmo). | pedem motus
_H_, pedū motus _GS_ (s. metricorum _supra add. S^{c}_). | at: ut _x_.
23 suae (suę _GS_) _x_. | iocunditatem (_sic_) _semel H_ (_semper SEG_).
25 stillarum _ante corr. H_ (_ut 230, 11 H, qui_ staellae _232, 8_).
26 trigonis _GS_: tridonis _H_. | et g. de visu: a g. divisus _x_.
27 logos opticos _x_ | appellat᷎ _H_ = apellat᷑ _S_, appellatur _G_.
* * * * *
Page 9
multae res vel omnes communes sunt dumtaxat ad
disputandum. operum vero ingressus, qui manu ac tractationibus
ad elegantiam perducuntur, ipsorum sunt qui
proprie una arte ad faciendum sunt | instituti. ergo satis (5)
abunde videtur fecisse qui ex singulis doctrinis partes et 5
rationes earum mediocriter habet notas eas quae necessariae
sunt ad architecturam, uti si quid de his rebus et artibus
iudicare et probare opus fuerit ne deficiat. quibus vero
natura tantum tribuit sollertiae acumi|nis memoriae ut (10)
possint geometriam astrologiam musicen ceterasque disciplinas 10
penitus habere notas, praetereunt officia architectorum
et efficiuntur mathematici. itaque faciliter contra
eas disciplinas disputare possunt, quod pluribus telis disciplinarum
sunt armati. hi autem inveniuntur raro, ut
| aliquando fuerunt Aristarchus Samius, Philolaus et Archytas 15
Tarentini, Apollonius Pergaeus, Eratosthenes Cyrenaeus,
Archimedes et Scopinas ab Syracusis, qui multas res
organicas et gnomonicas numero naturalibusque rationibus
inventas atque explicatas posteris reliquerunt.
17 | Cum ergo talia ingenia ab naturali sollertia non 20
passim cunctis gentibus sed paucis viris habere concedatur,
officium vero architecti omnibus eruditionibus debeat esse
exercitatum, et ratio propter amplitudinem rei permittat
non iuxta necessitatem summas sed etiam mediocres scientias
habere dis|ciplinarum, peto, Caesar, et a te et ab is =11=
qui ea volumina sunt lecturi, ut si quid parum ad regulam 26
artis grammaticae fuerit explicatum ignoscatur. namque
non uti summus philosophus nec rhetor disertus nec grammaticus
summis rationibus | artis exercitatus sed ut architectus (5)
2 ac: aut _x_.
5 ex _om. S_ (_sed supra suppl._ in _S^{c}_).
8 deficiat _S^{c}_: -tur _x_ (_cf. p. 184, 14. 132, 20 etc._).
15 phy(i _S_)lolaus _x_. | architas _GS_.
17 ab _HG_: a _H^{c}S(G^{c})_
18 organicas gnomonicas _G et_ (_ips. corr._) _H S^{c}_ (= _L_),
organicas gnominicas _H^{2}S_ (= _P. cf. not. ed. pr._).
20 ab _HG_: ac _S_ (_ubi_ naturali<s> _S^{c}_).
22 deb& _S_.
24 non <summas sed etiam iuxta necessitatem> mediocres _in ras.
S^{c}_.| mediocris _H_.
25 peto: Pro eo _S_ (_ubi post_ lecturi _add. S^{c}_ expostulo). | is:
his _x_.
* * * * *
Page 10
is litteris imbutus haec nisus sum scribere. de
artis vero potestate quaeque insunt in ea ratiocinationes
polliceor, uti spero, his voluminibus non modo aedificantibus
sed etiam omnibus sapientibus cum maxima auctoritate
me sine dubio praestaturum. 5
II | Architectura autem constat ex ordinatione, quae graece (10)
ταξιϲ dicitur, et ex dispositione, hanc autem Graeci διαθεϲιν
vocitant, et eurythmia et symmetria et decore et
distributione, quae graece οικονομια dicitur.
2 Ordinatio est modica membrorum operis commoditas 10
| separatim universaeque proportionis ad symmetriam comparatio. (15)
haec componitur ex quantitate, quae graece
ποϲοτηϲ dicitur. quantitas autem est modulorum ex ipsius
operis <membris> sumptio e singulisque membrorum partibus
universi operis conveniens effectus. 15
| Dispositio autem est rerum apta conlocatio elegansque (20)
e compositionibus effectus operis cum qualitate. species
dispositionis, quae graece dicuntur ιδεαι, sunt hae, ichnographia
orthographia scaenographia. ichnographia est
circini regulaeque modice continens usus, e qua capiuntur 20
forma|rum in solis arearum descriptiones. orthographia (25)
autem est | erecta frontis imago modiceque picta rationibus =12=
operis futuri figura. item scaenographia est frontis
et laterum abscedentium adumbratio ad circinique centrum
omnium linearum responsus. hae nascuntur ex cogitatione 25
et inventione. | cogitatio est cura, studii plena et industriae (5)
vigilantiaeque, effectus propositi cum voluptate.
1 is: his _x_.
7 taxis _x_. | diathesin _x_.
8 eyrithmia (_sic_) _HSG_ (_sed infra p. 12, 9_ eurithmia _omnes_).
9 oeconomia _x_.
11 proportiones _H_: -nis _S_, proporticionis (_sic_) _G_.
13 possotes _HS_, posotis _G_.
14 membris _om. x_. | sumptio. e singulis que _HG_: sumptione.
sinġu̇larisque _S_ (sumptio^{n}e singulisque _G^{c}_), _cui sc. in marg.
adscripsit S^{c}_ in singulis.
16 eligans _x_ (_praeter S_) et _sic 103, 10_ (_pr. S_). _145, 23. 155,
1_ (_pr. S_). _173, 20. 173, 24_ (_pr. S_). _175, 4. 178, 21_ (_pr.
E_). _182, 25_ (_pr. E^{c}_). _item H 160, 13_ (_ubi_ ele- _GS_). _sed_
eleg. _x 13, 15. 13, 16, 15, 24. 23, 20_ (_pr. S_). _46, 2. 244, 10._
17 e _om. x_.
18 ideae (-ę _S_) _x_.
20 equa _G_: aequa _H_, ęqua _SG^{c}_.
21 solis _G_: soliis _HS_.
* * * * *
Page 11
inventio autem est quaestionum obscurarum explicatio
ratioque novae rei vigore mobili reperta. hae sunt terminationes
dispositionum.
3 Eurythmia est venusta species commodusque in compo|sitionibus (10)
membrorum aspectus. haec efficitur cum 5
membra operis convenientis sunt altitudinis ad latitudinem,
latitudinis ad longitudinem et ad summam omnia respondent
suae symmetriae.
4 Item symmetria est ex ipsius operis membris conveniens
| consensus ex partibusque separatis ad universae 10 (15)
figurae speciem ratae partis responsus. uti in hominis
corpore e cubito pede palmo digito ceterisque particulis
symmetros est eurythmiae qualitas, sic est in operum perfectionibus.
et primum in aedibus sacris aut e columnarum
crassitudi|nibus aut triglypho aut etiam embate, 15 (20)
sed et ballistae e foramine <et> quod Graeci περιτρητον
vocitant, navis interscalmio, quod διαπηγμα dicitur, item
ceterorum operum e membris invenitur symmetriarum
ratiocinatio.
5 Decor autem est emendatus operis aspectus probatis 20
| rebus compositi cum auctoritate. is perficitur statione, (25)
quod graece θεματιϲμωι dicitur, seu consuetudine aut
natura. statione, cum Iovi Fulguri et Caelo et Soli et
Lunae aedi|ficia subdiu hypaethraque constituentur. horum =13=
enim deorum et species et effectus in aperto mundo atque 25
lucenti praesentes videmus. Minervae et Marti et Herculi
aedes doricae fient. his enim diis propter virtutem sine
deliciis aedificia | constitui decet. Veneri Florae Proserpinae (5)
Fonti Lumphis corinthio genere constitutae aptas
6 convenientia _x_.
7 respondent _G_: -deant _HS_.
11 ratę _GS_: latę _H_.
15 embatere ballistae (balistę _H^{c}GS_) foramine quod graeci (greci
_G_) peritreton _x_.
17 navibus _x_. | quae (quę _GS_) dipheciaca _x_.
22 thematismo _x_.
24 sub divo hyphetraque (hip̄hetraque _S_, hypethraque _G_) _x_ (_cf.
p. 124, 2_). | constituentur _HS_: -untur _G_.
26 videmus _GS^{c}_: vidimus _HS_.
28 di(e _SG^{c}_)liciis _x_.
29 fontycum phys _H_, fonty cūphys _S_ (_ubi supra_ ı. nīphıs),
fonticym phis _G_ (phys _G^{c}_).
* * * * *
Page 12
videbuntur habere proprietates, quod his diis propter teneritatem
graciliora et florida foliisque et volutis ornata
opera facta augere videbuntur iustum decorem. Iunoni
Dianae Libero Patri cete|risque diis qui eadem sunt similitudine (10)
si aedes ionicae construentur, habita erit ratio 5
mediocritatis, quod et ab severo more doricorum et ab
teneritate corinthiorum temperabitur earum institutio proprietatis.
6 ad consuetudinem autem decor sic exprimitur, cum
aedificiis interioribus ma|gnificis item vestibula convenientia (15)
et elegantia erunt facta. si enim interiora prospectus 10
habuerint elegantes, aditus autem humiles et inhonestos,
non erunt cum decore. item si doricis epistyliis
in coronis denticuli scalpentur aut in pulvinatis columnis
ionicis epistyliis exprimentur triglyphi, | translatis ex alia (20)
ratione proprietatibus in aliud genus operis offendetur 15
7 aspectus, alius ante ordinis consuetudinibus institutis. naturalis
autem decor sic erit, si primum omnibus templis
saluberrimae regiones aquarumque fontes in is locis idonei
eligentur in quibus fana constituantur, deinde maxime
| Aesculapio Saluti, quorum deorum plurimi medicinis aegri 20 (25)
curari videntur. cum enim ex pestilenti in salubrem locum =14=
corpora aegra translata fuerint et e fontibus salubribus
aquarum usus subministrabuntur, celerius convalescent.
ita efficietur uti ex natura loci maiores auctasque cum
dignitate | divinitas excipiat opiniones. item naturae decor 25 (5)
erit, si cubiculis et bybliothecis ab oriente lumina capiuntur,
balineis et hibernaculis ab occidente hiberno, pinacothecis
et quibus certis luminibus opus est partibus a
septentrione, quod ea caeli regio neque exclaratur neque
6 ab _HS: om. G_.
7 eorum _x_.
10 perfectus _x_ (_cf. p. 119, 25_).
13 sculpentur _x_. | aut in pulvinatis columnis et ionicis
episty(i _GS_)liis capitulis exprimentur triglyphis (_G_, triclyphis
_H_, tricliphis _S_) _x_.
16 alius: aliis _x_.
18 is: his _x_.
20 saluti et eorum deorum quorum pl. _x_.
25 opinionis _ante corr. H_.
27 balneis _x_. | pinacothi(e _S^{2}_)cis _S, ubi in m. solo calamo (ut
saepius = S^{2}) impressum legitur_ ubi pingitur.
* * * * *
Page 13
obscuratur solis cursu | sed est certa inmutabilis die perpetuo. (10)
8 Distributio autem est copiarum locique commoda dispensatio
parcaque in operibus sumptus cum ratione temperatio.
haec ita observabitur, si primum architectus ea 5
non quaeret quae non poterunt inveniri aut parari nisi
magno. | namque non omnibus locis harenae fossiciae nec (15)
caementorum nec abietis nec sappinorum nec marmoris
copia est, sed aliud alio loco nascitur, quorum comportationes
difficiles sunt et sumptuosae. utendum autem est 10
ubi non est harena fossicia, fluviatica aut marina lota,
inopiae quoque | abietis aut sappinorum vitabuntar utendo (20)
cupresso populo ulmo pinu, reliquaque his similiter erunt
9 explicanda. alter gradus erit distributionis, cum ad usum
patrum familiarum aut ad pecuniae copiam aut ad eloquentiae 15
dignitatem aedificia aliter disponentur. namque
aliter urbanas domos opor|tere constitui videtur, aliter (25)
quibus ex possessionibus rusti|cis influunt fructus, non item =15=
feneratoribus, aliter beatis et delicatis, potentibus vero
quorum cogitationibus respublica gubernatur, ad usum 20
conlocabuntur, et omnino faciendae sunt aptae omnibus
personis aedificiorum distributiones.
III | Partes ipsius architecturae sunt tres, aedificatio, gnomonice, (5)
machinatio. aedificatio autem divisa est bipertito,
e quibus una est moenium et communium operum in 25
publicis locis conlocatio, altera est privatorum aedificiorum
explicatio. publicorum autem distributiones sunt tres, e
qui|bus est una defensionis, altera religionis, tertia (10)
opportunitatis. defensionis est murorum turriumque et portarum
ratio ad hostium impetus perpetuo repellendos excogitata, 30
religionis deorum inmortalium fanorum aediumque sacrarum
4 cū (_supra add. ips._) _S_ (_unde rec._): _om. HG_
6 poterunt _G et_ (_in ras._) _S_: potuerunt _H_ (-rint _P^{c}v_).
11 lota _x_: loca (_L_) _G^{c}_.
13 reliqua que _H_ (-quaq⁊ _S_): reliquaq; quę _G_.
15 f. & ad p. _x_.
16 alte (-ae _a. r. H_) disp. _x_ (aliter _L_).
17 urbanas _HS_: -nos _G_. | construi _S_.
18 idem _x_.
25 e: ex _S_.
28 est una _HS_: una est _G_.
31 sacrorum _x_.
* * * * *
Page 14
conlocatio, opportunitatis communium locorum ad
usum publicum dis|positio, uti portus fora porticus balineae (15)
theatra inambulationes ceteraque quae isdem rationibus in
publicis locis designantur.
2 Haec autem ita fieri debent ut habeatur ratio firmitatis 5
utilitatis venustatis. firmitatis erit habita ratio, cum fuerit
| fundamentorum ad solidum depressio et quaque e materia (20)
copiaram sine avaritia diligens electio, utilitatis autem,
cum emendata et sine inpeditione usus locorum dispositio
et ad regiones sui cuiusque generis apta et commoda 10
distributio, venustatis vero cum fuerit operis species grata
et elegans | membrorumque commensus iustas habeat symmetriarum (25)
ratiocinationes.
IV In ipsis vero moenibus ea erunt principia. primum
electio loci saluberrimi. is autem erit excelsus et non 15
ne|bulosus non pruinosus regionesque caeli spectans neque =16=
aestuosas neque frigidas sed temperatas, deinde si vitabitur
palustris vicinitas. cum enim aurae matutinae cum
sole oriente ad oppidum pervenient et his ortae nebulae
adiun|gentur spiritusque bestiarum palustrium venenatos 20 (5)
cum nebula mixtos in habitatorum corpora flatu spargent,
efficient locum pestilentem. item si secundum mare erunt
moenia spectabuntque ad meridiem aut occidentem non
erunt salubria, quod per aestatem caelum meridianum sole
exoriente | calescit meridie ardet, item quod spectat ad 25 (10)
occidentem sole exorto tepescit meridie calet vespere fervet.
2 igitur mutationibus caloris et refrigerationis corpora quae
in his locis sunt vitiantur. hoc autem licet animadvertere
etiam ex is quae non sunt animalia. in cellis enim
vinariis tectis | lumina nemo capit a meridie nec ab occidente 30 (15)
2 uti _HS_: ut _G_. | balinea _H_, balnea _H^{c}SG_
3 hisdem _x_.
4 locis _G et_ (_supra lin. ips. add._) _S_: _om. H_.
7 et _om. x, ubi pro_ depressio (deprạ̇esio _H_) quaque _HG in rasura
sic_ dispositio & cū erit _libere ut solet ipse corrigit S_.
9 cum _om. x_. | usu _x_.
12 ẹ̇membrorūq; _H^{c}_ = membrorumque _G_ (membrorum _S, qui om._ que).
14 ea (_ante corr._) _om. G_.
17 si: sic _x_.
24 quod _HS_: quia _G_.
28 vitiantur: _sic x_.
29 is: his _x_.
* * * * *
Page 15
sed a septentrione, quod ea regio nullo tempore
mutationes recipit sed est firma perpetuo et inmutabilis.
ideo etiam ea granaria quae ad solis cursum spectant
bonitatem cito mutant, obsoniaque et poma quae non in
ea parte caeli ponuntur quae | est aversa a solis cursu, 5 (20)
3 non diu servantur. nam semper calor cum excoquit e
rebus firmitatem et vaporibus fervidis eripit exsugendo
naturales virtutes, dissolvit eas et fervore mollescentes
efficit inbecillas. ut etiam in ferro animadvertimus, quod
quamvis natura sit durum, in fornacibus ab | ignis vapore 10 (25)
percalefactum ita mollescit uti in omne genus formae
faciliter fabricetur, et idem cum molle et candens refrigeretur,
tinctum frigida redurescit et restituitur in antiquam
4 proprietatem. licet etiam considerare haec ita esse
ex eo quod aestate non solum in pestilentibus locis sed 15
| etiam in salubribus omnia corpora calore fiant inbecilla, (30)
et | per hiemem etiam quae pestilentissimae sint regiones =17=
efficiantur salubres ideo quod a refrigerationibus solidantur.
non minus etiam quae ab frigidis regionibus corpora traducuntur
in calidas, non possunt durare sed dissolvuntur, 20
quae | autem ex calidis locis sub septentrionum regiones (5)
frigidas, non modo non laborant inmutatione loci valetudinibus
5 sed etiam confirmantur. quare cavendum esse
videtur in moenibus conlocandis ab is regionibus quae
caloribus flatus ad corpora hominum possunt spargere. 25
namque e principiis, | quae Graeci ϲτοιχεια appellant, ut (10)
omnia corpora sunt composita, id est e calore et umore,
terreno et aere, ita mixtionibus naturali temperatura figurantur
2 mutationis _ante corr. H_.
3 ea: & _x_.
6 e rebus: aeribus _x_.
7 exugendo _HSG^{c}_ (exsugendo _GS^{c}_).
11 inomni genus _H et_ (_ante corr.^{2}_) _S_.
13 redurescat et restituatur _x_.
22 valitudinibus (_hic_) _x_ (_sed_ val&udo _solus H 32, 23 ubi_ valit.
_SLP vlchEG_).
24 is: his _x_. | quae caloribus (_sic_) _x_ (a cal. _L_).
26 e (princ.) _om. x_. | stoechia _x_.
27 ecalore _HS_: acalore _G_. | [h/u]more _H^{c}_, humore _GS_. _ita
saepius, ut H^{c}, et_ ([ⱶ/u]more) _G^{c}--pro_ umore (umido _etc._)
_x_. humore _etc. semper SPL, haud raro etiam HG_.
28 ita: & ita _x_ (eṭ _del. G^{c}_).
* * * * *
Page 16
omnium animalium in mundo generatim qualitates.
6 ergo in quibus corporibus cumque exsuperat e principiis
calor, tunc interficit dissol|vitque cetera fervore. haec (15)
autem vitia efficit fervidum ab certis partibus caelum,
cum insidit in apertas venas plus quam patitur e mixtionibus 5
naturali temperatura corpus. item si umor occupavit
corporum venas inparesque eas fecit, cetera principia
ut a liquido corrupta diluuntur et dissol|vuntur compositionibus (20)
virtutes. item haec e refrigerationibus umoris
ventorum et aurarum infunduntur vitia corporibus. non 10
minus aeris etiamque terreni in corpore naturalis compositio
augendo aut minuendo infirmat cetera principia,
terrenum cibi plenitate, aer gravitate caeli. |
7 Sed si qui voluerit diligentius haec sensu percipere, =18=
animadvertat attendatque naturas avium et piscium et 15
terrestrium animalium, et ita considerabit discrimina temperaturae.
aliam enim mixtionem habet genus avium,
aliam | piscium, longe aliter terrestrium natura. volucres (5)
minus habent terreni, minus umoris, caloris temperate,
aeris multum. igitur levioribus principiis compositae facilius 20
in aeris impetum nituntur. aquatiles autem piscium
naturae quod temperatae sunt a calido plurimoque et
aeris et terreni sunt | compositae sed umoris habent oppido (10)
quam paulum, quo minus habent e principiis umoris in
corpore, facilius in umore perdurant, itaque cum ad terram 25
perducuntur, animam cum aqua relinquunt. item terrestria
quod e principiis ab aere caloreque sunt temperata
minusque habent terreni plurimum|que umoris, quod abundant (15)
umidae partes, non diu possunt in aqua vitam tueri.
8 ergo si haec ita videntur quemadmodum proposuimus et 30
1 qualitatis _ante corr. H_.
2 cumque _Nohl_: cum _x_ (_cf. p. 232, 21_). | exuperatae _H_ =
exsuperat e _GS_.
4 certis: cae(ę _GS_)teris _x_.
8 ut aliquida _H_, ut liquida _G_, aut aliquida _S_. | con(m
_GS_)positionibus (-ibꝰ) _sic x_.
13 terrena _x_.
14 si qui _x_ (si quis _in ras. S, unde G^{c}, sed_ si qui _in marg.
S^{2}_).
15 attendat: tendat _HS_, intendat _G_.
16 considerabit _GS_: -uit _H_.
19: temperate _G_, -tae _H_ (-ti _S_).
22 plurimum(-ū _S_)que ex _x_.
* * * * *
Page 17
e principiis animalium corpora composita sensu percipimus
et e superationibus aut defectionibus ea laborare dissolvique
iudicamus, non dubitamus quin dili|gentius quaeri (20)
oporteat uti temperatissimas caeli regiones eligamus, cum
quaerenda fuerit in moenium conlocationibus salubritas. 5
9 itaque etiam atque etiam veterem revocandam censeo
rationem. maiores enim pecoribus immolatis quae pascebantur
in is locis quibus aut oppida aut castra stativa
| constituebantur, inspiciebant iocinera, et si erant livida et (25)
vitiosa primo, alia immolabant dubitantes utrum morbo 10
an pabuli vitio laesa essent. cum pluribus experti erant
et probaverant integram et solidam naturam iocinerum ex
aqua | et pabulo, ibi constituebant munitiones, si autem =19=
vitiosa inveniebant, iudicium transferebant item humanis
corporibus pestilentem futuram nascentem in his locis 15
aquae cibique copiam, et ita transmigrabant et mutabant
10 regiones quaeren|tes omnibus rebus salubritatem. hoc autem (5)
fieri uti pabulo ciboque salubres proprietates terrae videantur,
licet animadvertere et cognoscere ex agris Cretensium
qui sunt circa Pothereum flumen, quod est Cretae 20
inter duas civitates Gnoson et Gortynam. dextra enim
et sinistra eius fluminis | pascuntur pecora, sed ex his quae (10)
pascuntur proxime Gnoson <lienosa> sunt, quae autem ex
altera parte proxime Gortynam, non habent apparentem
splenem. unde etiam medici quaerentes de ea re invenerunt 25
in his locis herbam, quam pecora rodendo inminuerunt
lienes. ita eam herbam colli|gendo curant lienosos (15)
hoc medicamento, quod etiam Cretenses αϲπληνον
2 esuperationibus _x_ (_i. e._ e sup. = _64, 3 cf._ exuperat =
exsuperat _17, 14_).
6 censeo _GS_: cens& _H_.
8 is: his _x_.
14 iudicio transferebant. Idem in humanis _x_.
18 (terrę) habere _supra add. S^{c}_.
20 pothereum (-ū _G_) _HG_: potherū _S_.
21 (24) corty(i _GS_)nam _x_.
23 Gnoson <lienosa> sunt, quae autem: gnoson(. _GS_) si quae (que _G_,
quę _S_) autem _x_ (_ubi ad_ gnoson˸ _in marg. S^{c}_ ˸splenem habent,
_ut rec., inepte_).
24 proxime _G_ (_S^{2}_): -ma _HS(G^{c})_.
26 rudendo _HG_ (rodendo _S_, radendo _G^{c}_).
27 lienosus _H_.
28 asplenon _x_.
* * * * *
Page 18
vocitant. ex eo licet scire cibo atque aqua proprietates
locorum naturaliter pestilentes aut salubres esse.
11 Item si in paludibus moenia constituta erunt, quae
paludes secundum mare fuerint, spectabuntque ad septentrio|nem (20)
aut inter septentrionem et orientem, eaeque paludes 5
excelsiores fuerint quam litus marinum, ratione videbuntur
esse constituta. fossis enim ductis fit aquae exitus
ad litus, et mare tempestatibus auctum in paludes redundantia
motionibus concitata amarique mixtionibus non
patitur bestia|rum palustrium genera ibi nasci, quaeque de 10 (25)
superioribus | locis natando proxime litus perveniunt, =20=
inconsueta salsitudine necantur. exemplar autem huius rei
Gallicae paludes possunt esse quae circum Altinum Ravennam
Aquileiam aliaque quae in eiusmodi locis municipia
sunt proxima paludi|bus, quod his rationibus habent 15 (5)
12 incredibilem salubritatem. quibus autem insidentes sunt
paludes et non habent exitus profluentes neque per flumina
neque per fossas, uti Pomptinae, stando putescunt et
umores graves et pestilentes in his locis emittunt. item
in Apulia oppidum Salpia vetus, quod | Diomedes ab Troia 20 (10)
rediens constituit sive quemadmodum nonnulli scripserunt
Elpias Rhodius, in eiusmodi locis fuerat conlocatum, ex
quo incolae quotannis aegrotando laborantes aliquando
pervenerunt ad M. Hostilium ab eoque publice petentes
impetraverunt ut is idoneum locum ad moenia trans|ferenda 25 (15)
conquireret eligeretque. tunc is moratus non est, sed
statim rationibus doctissime quaesitis secundum mare mercatus
est possessionem loco salubri ab senatuque populoque
7 fit _G_: _om. HS_.
8 mare … aucto _H_ (auctum _Ussing_), mari … aucto _GS_. | paludis _HS_
(-des _G_).
9 concitata marique (marisque _GS_) _x_.
14 aquilegiam _x_.
17 per (fl.) _GS^{c}_: _om. H et ante ips. corr. S_.
18 pomptinae _H_: pomtinę _GS_. | putescunt: _sic x_ (putrescunt _L.
cf. Lachmann ad Lucr. p. 188, Keil ad Varr. p. 90_). putṛescunt (_sic_)
_male corr. Plin. Aug. 11, 277--non 12, 96_.
20 diomedis _H_.
22 elphias _x_.
23 quod annis (_semper_) _H_ (_ut_ quod _pro_ quot).
24 m̄ _H_, M. _S_, marcū _G_.
25 ut his _HS_, uti his _G_.
26 elegeret quae _H_.
* * * * *
Page 19
Romano petiit ut liceret transferre oppidum, constituitque
moenia et areas divisit nummoque sestertio
singulis | municipibus mancipio dedit. his confectis lacum (20)
aperuit in mare et portum e lacu municipio perfecit.
itaque nunc Salpini quattuor milia passuum progressi ab 5
oppido veteri habitant in salubri loco.