FRIAR BRACKLEY TO JOHN PASTON[229.1]

_Reverendo magistro meo et amico singulari Johanni Paston armigero

detur._

[Sidenote: 1460 / OCT. (?)]

Jhesus, Maria, Raphael, Johannes Baptista, Johannes Ewangelista,

Franciscus Guardianus, cum Sanctis omnibus, succurant mæstis in

tribulationibus. Amen. Præcordialissime domine et amice maxime

singularis, Omissis pro præsenti vestri gratitudinis beneficiis mihi

sæpius impensis, me humilime vestræ reverenciæ recommendo. Pensetis,

quæso, cum omni festinatione possibili instabilem virum, utinam

Hibernicum[229.2] non ingratissimum, cujus nacionis aliquales

proprietates sunt istæ:--animo sæva, vultu ferox, torva affatu,

versupellis moribus et inconstancia in omnibus bonis viis suis; qui

inter cætera magistro Clementi retulit quod expensæ annuales magistri

Johannis Fastolff, bonæ memoriæ, secundum fidelem compotum se extendunt

omni anno ad octingentas marcas in Norfolch et Suffolch, &c., et quod

idem miles vobiscum faciens pactum pro iiij. M^l, &c., fuit purus

fatuus; et quod idem vobis donatoriam literarum faciens fuit major

fatuus, &c., et quod idem Hibernicus scit deteriorare, et diminuere bona

militis ad summam viginti m^l marcarum, &c. Ob reverentiam Jhesu

Christi, cavete quod impediatur omnino a suscipiendo onus testamenti

quousque verum et integrum compotum reddiderit de defuncti bonis per eum

receptis tot annorum evolutis et transactis curriculis, &c. Item, quod

non vendat nec alienet maneria, terras, tenementa cum pertinentiis, nec

commutat jocalia nec evidenciales literas, nec pecunias per vestrum

germanum, W. P., et per ipsum receptas London, Bermondyseye, &c., cum

jam sciat de multis ubi sunt, &c. Videtur mihi, salvo saltem vestro

meliori judicio, quod de aliis personis et locis est cum omni celeritate

possibili prudenter providendum et politice, ne idem W. W. oculis luscus

et denigrato colore, in facie fuscus, sit cum W. Yelverton judice

confederatus, et per Ducem Exoniæ satis tiranizantem supportatus et per

suos complices, &c. Sapienti loquor; nam philosophorum princeps ait

‘Cave ab hiis quos natura signavit’; et metrice dicitur:

‘Nam fallax faciens mens, mores ac pariformes

Concludunt mutuo quod sit quasi fraudis ymago.’

Dixi vobis quod non esset pro vobis nec vestris utile in W. W. aliquam

confidentiam gerere. Post vestrum didici recessum in 4^or nostri

collegii famulis duplicibus et falsis cum omni perfidia contra

voluntatem militis et ejus executores iniquitatis vinculo confederatis

et astrictis, scilicet Colino Gallico, coquinæ clerico, W. W., militis

secretario et W. Eton; nunc in promptuario propter Jhesum Christum

deleantur de libro vertuose et unanimiter viventium et a modo cum justis

nequaquam conscribantur, &c. Est vulgare proverbium ‘Accordyng to ryte

reson that to oftyn it is in ceson, that in trust is gret treson.’ Ideo

cavete quod Sapiens dicit ‘Qui cito credit, levis est corde.’[230.1] Et

audite scripturæ sacræ sententiam ‘A malo inquit consiliario serva

animam tuam,’[230.2] &c. Nam alibi Sapientis proclamat eloquium: ‘Non

est sapientia, non est prudentia, non est consilium contra

Dominum.’[230.3] Hæc ibi. In alienis negociis velox, nec vivax erit, qui

in propriis causis piger existit. Rogo attendite et menti imprimite

diligenter quod revolvite quomodo poteritis resistere homini tam

perverso noxam volenti et nocumentum executoribus inferre. Mens mea

particulam evangelii retinet: ‘Si in viridi ligno hoc faciunt in arido

quid fiet?’[230.4] Quasi diceret, si iste W. W. executorum ultimus et

merito novissimus et per vestram et magistri Thomæ Howes diligenciam

inscriptus tantam proterviam gerit, in hoc quasi exordio, quid in fine

maliciose sit facturus? Hoc penitus ignoro. Deo vos vestros et vestra

commendo et præsentem causam. Recommendetis me si placeat

recommendandis, &c. Scriptum festinanter, hora prima post prandium.

W. B., lator præsentis, intendit vobis si placeat humilime et verissime

servitorum. Ex Castre in die Sabbathi.

Vester ad vota promptissimus,

FRATER J. B., Minorum minimus.

[Footnote 229.1: [Add. MS. 34,888, f. 158.] This letter appears

to be holograph. If we are right that it was written just before

No. 418, we may place it early in October 1460.]

[Footnote 229.2: _See_ p. 213.]

[Footnote 230.1: Eccles. xix. 4.]

[Footnote 230.2: _Ibid._ xxxvii. 9 (8).]

[Footnote 230.3: Prov. xxi. 30.]

[Footnote 230.4: Luke xxiii. 31.]

418

The Paston Letters, A.D. 1422-1509. Volume 3 (of 6) New Complete Library Edition · 第 300 / 419 题