_Venerando suo magistro, Johanni Paston._
_Jesus, &c._
[Sidenote: 1460]
Reverende domine, &c. Propter Deum caveatis a confidentia in illo nigro
Hibernico[231.2] oculis obliquo et lusco, qui utinam corde, ore et opere
non esset obliquior; qui heri misit literam Colino Gallico; de quibus
dicitur quod singuli caccant uno ano. Et parvus Adam hodie portavit (?)
magistro suo responsum. Idem enim luscus dicit vos esse cupidissimum,
quia multum afflixistis debitores patris vestri, persequendo eos cum
omni rigore, &c. Item dicit quod cum pater vester fuerit judex
ditissimus, quasi nihil fecistis pro eo in distribuendo elemosinam pro
anima ejus, et cum nihil feceritis pro patre vestro, quomodo pro
magistro Fastolf aliquid facietis? Item dicit ‘Utinam fuissem in morte
magistri mei, quia in me ultra omnes homines mundi maxime confisus est,’
&c. Item dicit quod in hora qua obiit magister suus, obviavit sibi unus
albus bubo, qui eodem tempore juxta unam ecclesiam continuo clamavit
mirabiliter et volavit sæpius iteratis vicibus sub equo suo inter tibias
equi sui &c. Item dixit cuidam fratri conventus mei, ‘Magister Brakle
accipit super se magnum regimen, &c., et certe, si pecunia legata in
ultima voluntate suis servientibus non fuerit in larga habundancia
distributa, erit ad magnum dedecus et verecundiam personæ meæ,’ &c.
Utinam caveritis ita bene de eo sicut ego cavebo, quia cum sit filius
Hibernicus, ego de eo semper minus curabo. Ipse vellet habere bona ex
parte sua, &c. Deo teste non fecit (?)[232.1] vos magistri sui, &c. Hæc
omnia et plura dixit idem miser magistro Clementi, a quo hæc omnia et
plura didici &c. Item dicit quod vos timetis adire locum parliament quia
non vultis præstare pecunias Regi nec Reginæ et aliis; et ideo pigritia
vestra in hoc passu erit bonis mortui satis nociva, &c. Ego tot et tanta
audivi de illo quod, per Deum, nunquam confidam in illo, &c.; est enim
miser multum malencolicus et in toto colericus, et, salva patientia
vestra, reddat compotum de singulis antequam capiat onus testamenti, &c.
Judex[232.2] cras venturus est, &c., et sicut se hic gerit vestra
caritas notitiam habebit, &c. Rogo detis mihi licentiam recedendi ad
conventum Norwici, ad mutandum vestimenta mea propter sudores, &c., et
ad studendum pro sermone, &c., ad honorem Dei, &c., qui vos vestros et
vestra salvet in sæcula. Amen.
Vester orator,