LXXVI. 22 décembre 1431.

[_Sententia arbitralis dom. Johannis de Pictavia episcopi Valentie inter

eosdem_][A].

IN DEI NOMINE, AMEN. Nos Johannes de Pictavia, Dei gracia Valentinensis &

Diensis episcopus & comes, dominus superior partium & rei feudalis

infrascriptarum, atque arbiter arbitrator & amicabilis compositor a

partibus infrascriptis super rebus, negociis, questionibus & controversiis

infrascriptis cedandis, interpretandis, ordinandis & decidendis comuniter

electus, notum facimus ... universis ... quod anno beatissime Incarnationis

ejusdem Domini mill^{io} quatercen. tricesimo primo & die sabbati ante

festum Nativitatis Domini nostri Ihesu Xpisti, que erat & intitulabatur

vicesima secunda dies mensis decembris, pontifficatus SS^{mi} in Xpisto

patris & dom. nostri d. Eugenii div. provid. pape quarti anni primi; ad

quam vero diem & horam vesperorum assignatum est de precepto & mandato

nostris magnifico & potenti dom. Giraudo Basteti militi domino Cruceoli,

homini & fideli ac consanguineo nostro & ecclesiarum nostrarum, suo nomine,

& procuratori ecclesie Sancti Petri de Burgo Valencie, dicte ecclesie

nomine, dominis portus olim Burgi nunc vero Valencie vulgariter nuncupati,

ex una parte, & dilectis nostris Anthonio de Monte Cluso & Petro Borsserii,

procuratoribus & scindicis modernis universitatis nostre civitatis

Valencie, ex parte altera, ad audiendum nostram arbitralem & diffinitivam

sententiam, ordinationem, interpretationem & declarationem per nos

proferendas in causa arbitrali ... vertente & indeciza pendente inter

partes ... ex causa dicti portus.... Quibus die & hora, apud dict. nostram

civitatem Valencie & in domo nostra episcopali Valencie, in camera nostra

bassa paramenti in qua pro tunc ad hec peragenda sedebamus, venerunt

personaliter & comparuerunt nobilis vir Guillelmus de Vernone castellanus

Cruceoli ac procurator prefati domini Cruceoli, necnon providus vir

Humbertus Polleti, notarius Valencie ... procurator ven^{lium} virorum

dominorum ecclesie Sancti Petri de Burgo ... ex una parte..., petentes &

instanter requirentes ... sentenciam ... contra partem adversam in expensis

damnisque & interesse ... condempnari; comparuerunt ibidem ex adverso

supranom. Anthonius de Montecluso & Petrus Borsserii, procuratores...,

assistente cum ipsis ven^{li} & circumsp. viro dom. Giraudo Chabassii legum

eximio professore, eorum in hac parte consiliario, petentes.... Nos dict.

episcopus & comes, dominus superior..., prout constat instrumento publ. per

Reymundum de Sala notarium ... recepto..., auditis partibus..., necnon viso

& diligenter inspecto tenore copie litterarum quarumdam bone memorie

rev^{di} in Xpifto patris dom. Falconis condam Valentin. episcopi,

predecessoris nostri..., necnon etiam & visa quadam papiri cedula pro parte

dict. sindicorum & universitatis nostre Valentie ... producta..., ad

nostras ... diffinitivam sententiam, declarationem, ordinationem &

interpretationem processimus ... & promulgari publice fecimus per organum

dilecti nostri Petri Bernardi notarii ... in hec verba: §Johannes de

Pictavia ... diffiniendo ordinamus nostramque interpretationem,

declarationem & diffinitionem ... in his scriptis proferimus, prout in

articulis seu capitulis inmediate sequentibus continetur: § Et primo, quod

dominis dicti portus, qui nunc sunt & pro tempore fuerint..., licitum sit

solita sui portus Rodani navigia habere & aplicare in portu dicte civitatis

Valentie, necnon unum parvum & unicum naviolum dumtaxat ad similitudinem

aliorum parvorum rasseriorum in quo parvo naviolo gentes pedester non ultra

sex personas ultra naucherios pro servicio dicti portus ab utraque parte

transire possint & valeant, solvendo & exhigendo a qualibet persona

pedester transeunte cum suis bonis que secum portabunt duos denarios monete

currentis pro tempore in presenti civitate Valencie; Rodano vero excessive

inundationis existente, tres denarios ejusdem monete tantum; a personis

vero equestribus transeuntibus in aliis dicti portus navigiis pro se & equo

ac bonis suis duodecim denarios dicte monete tantum, dicto vero flumine

excessive magno & inordinato existente, decemocto denarios ejusdem monete &

non ultra; & pro quolibet animali onerato mercaturarum, duodecim denarios

tantum & non ultra; pro animali vero bovino, sex denarios & non ultra,

Rodano non existente excessive magno, excessive vero existente octo

denarios ejusdem monete & non ultra; & pro animali porcino, dicto flumine

non existente excessivo tres denarios & non ultra, & ipso existente

excessivo quatuor denarios tantum & non ultra; & similiter de vitulis; de

caprinis vero seu edulis lactis, unum denarium pro quolibet & non ultra. Et

cum hiis domini dicti portus seu eorum deputati debeant a cetero merito

contentari. § Item, quod liceat dict. civibus, incolis & habitatoribus

dicte civitatis & cuilibet ipsorum solita parva navigia tam piscatoria quam

rasseria aut alia, non tamen excedencia mensuram & capacitatem solitorum

navigiorum rasseriorum, in dicto portu civitatis Valencie ultra citraque

dict. flumen habere, tenere & applicare, & cum eis tociens quociens & quos

pedester voluerint, Lombardis ab hoc exceptis, transducere seu passare omni

impedimento cessante, cum hac moderatione quod in quolibet dict. naviolorum

seu rasseriorum non introducantur ultra navigatores seu nauctas nisi sex

persone, ad evictandum pericula que propter excessiva navigiorum onera

plurimumque solent evenire; a quibus personis & pro qualibet ipsarum ultra

summam duorum denariorum dicte monete nullathenus debeat nec possit exhigi

seu levari ad causam passagii seu portus sui jamdicti; pro qualibet vero

die qua persone antedicte transitum facient in dicto portu nisi in casu quo

dict. flumen esset excessive magnum, quo casu adveniente tres denarios

dicte monete tantum exhigant & non ultra. § Item, quod quocienscumque

contingerit in dicto portu cum dict. naviolis & rasseriis aliquas personas

pedester transitum facere ultra vel citra dict. flumen portantes cuniculos,

racemos cum paneriis in capite, fructus, perdrices, pollalhias, lepores,

caprinos, edulos & vitulos lactis, necnon porcellos aut alias quascumque

res hiis similes, quarum pondus non exedat viginti quinque librarum, fraude

quacumque cessante, quod liceat dict. navigatoribus dicta parva navigia &

rasseria tenentibus res huj^{di} impune transire seu transducere, cum

moderatione tamen numeri dict. personarum superius declarati; quantum vero

ad alias mercancias transitus seu transductus earumdem pertineat ad portum

jam dict. dominorum Cruceoli & Burgi, nec de eis navigatores dict. parvorum

navigiorum & rasseriorum se ullathenus debeant intromictere, & hec erunt

usagia perpetua dicti portus, tam respectu portus & pontaneriorum dict.

dominorum quam parvorum navigiorum & rasseriorum civium habitatorum &

incolarum dicte civitatis & ripparie ejusdem.... § Que premissa volumus &

diffiniendo declaramus & injungimus districte per dominos supradict. &

dict. eorum portum ... gubernantes ... necnon per cives nostre civitatis

incolas & habitantes..., tenentes dicta parva navigia & rasseria, fraude

quacumque cessante observari; & hoc sub pena decem solid. currentium,

medietatem fisco nostro, aliam vero ... dicto domino Cruceoli

applicando..., cessantibus quibuscumque inquestis & processibus

inquisitionalibus.... Quas quidem nostras ordinationem, declarationem ...

jubemus per ambas partes ... infra octo dies emologari...; pronunciantes

nichilominus ... quod si ... aliqua dubietas aut obscuritas ... appareret,

ejus declarationem & expositionem nobis viventibus retinemus & reservamus,

si vero post discessum nostrum..., nostro ... successori. Quibus.... Acta,

lata & prolata fuerunt huj^{di} sententia & ordinatio publice, in presencia

& audiencia nobilium Alziacii Johannini civitatis Diensis, Jordanoni

Silvionis de Liberone, hon^{lium} virorum Johannis de Salhiente, Johannis

de Genasio, Johannis Palmerii, Petri Dei Fecit, Bertrandi Romilhionis, tam

burgensium quam mercatorum, magistrorum Reymundi de Sala, Mathei Borelli,

notariorum civitatis Valencie, Johannis de Bergomassio notarii Sancti

Petriay, dicte Valentin. diocesis, pluriumque aliorum...; & me Petro

Bernardi notario auctor. imper. publ. & curie Valent. jurato.... [sigillum]

[A] Nous ne donnons qu'un extrait de cette sentence dont l'orig. parch. a

une centaine de lig.; outre les longueurs, nous avons supprimé le texte de

la consultation des avocats de la ville, pleine de citations empruntées au

_Corpus juris_ & dont les motifs sont tirés de la charte de l'évêque

Falques.

* * * * *

Chartvlarivm Ecclesiae Sancti Petri de Bvrgo Valentiae Ordinis Sancti Avgvstini · 第 86 / 103 题