_Divisio rerum Alberti et Odonis Alamanni fratrum_[A].
ANNO Domini M^{o} CC^{o} XXX^{o} IIII^{o}, mense julii, Grossa uxor quondam
Arberti Alamanni, & filii sui Arbertus & Odo majores xxv annis, de consensu
ipsius Grosse, ita super divisione rerum paternarum atque maternarum
unanimiter convenerunt: videlicet quod Arbertus haberet in perpetuum pro
portione sua totum tenementum patris sui, quod quondam eidem dederat pater
suus cum uxorem duxit & postea in ultima voluntate sua cum omnibus
suppellectilibus ejusdem, preter duos lectos ex toto munitos quos de illis
habebit Odo frater suus; item habebit dictus Arbertus quatuor peas vinee
que sunt in manso Nautes, quarum due pee sunt inter la Pelofencha & vineam
B. Disder, alie due inter vineam W. Seignoret & vineam B. Disder: sed ex
eis iiij^{or} faciet Odoni fratri suo ij sextaria frumenti & xii. denarios
annuatim; similiter & las Pelofenchas & duas partes tinarum[1] & vasorum, &
terciam partem habebit Odo; & propter hoc quitius erit idem Odo ab omnibus
debitis que debebat pater eorum & de illis que expenderat de dote ipsius
Arberti filii sui, & faciet expensas funeris matris sue Grosse. Odo vero
habebit omnes res alias que fuerunt matris sue Grosse: videlicet tres
vineas que sunt in manso Nautes, quarum una adheret vinee P. Chastillo ab
autro (_sic_) vinee W^{o} de Sancto Michaele a parte boree, altera adheret
ab autro vinee P. Chastillo, a borea vinee W. Silvestri, altera adheret
vinee W. Silvestri ab austro, a borea vinee P. Chastillo; & census quos
percipiebat in eodem manso, scilicet xi. saumaas[2] & vij cartas & dimidium
vini meri, & xiij sextaria frumenti minus unam cartam, & xvi. solidos & ix.
denarios censuales; & iij sextariatas terre quas habebat in eodem manso
Nautes: sed pro his faciet diem anniversarium de iiji. denariis & ii. & i.
in ecclesia Sancti Petri de Burgo pro patre & matre sua, & alterius
anniversarii quartam partem: & quilibet predictorum fratrum de portione sua
contentus fuit. Post mortem autem matris eorum Grosse, mediantibus amicis
eorum Arnaudo Rufo canonico & sacerdote Sancti Petri necnon & Visello, hec
eadem omnia ... ab utraque parte concessa fuerunt & approbata, & prestito
corporaliter iuramento firmata..., in domo scilicet Petri de Brissiaco, &
in crastinum sancti Martini, anno ab Incarnatione Domini M^{o} CC^{o}
XXXVI^{o}, in presentia Bartolomei bajuli Valentini, B. de Vivalx, W. de
Castro Bucco, P. de Castro Bucco, Philippi & Chastillo, Po. Otgerii &
magistri P. scriptoris. Insuper ne aliquorum malitia presens factum valeat
in posterum perturbari, facte sunt due carte per a. B. c. divise, &
sigillorum domni S. prepositi Valentini & ecclesie Sancti Petri de Burgo
impressionibus, de voluntate predictorum fratrum, sollempniter communite.
[A] Extrait de l'original, parchemin de 19 lign., parti au côté supérieur
au moyen des lettres A-F; sur le dos, avec une analyse que nous supprimons,
se trouve cette note qui indique la raison de l'existence de cette charte
dans les archives de Saint-Pierre: _F_ (facit) _pro duobus beneficiis beate
Caterine & beneficio beati Maximi simul unitis de manso de Nauteys de_
(leg. &) _Pelozenchia_.
[1] En vieux franc _tinel_, grand vaisseau de bois pour mettre la vendange.
[2] _Saumata, sauma, sagma_, charge, fardeau.
* * * * *