[_Confirmatio reformationis ecclesiæ Sancti Petri ab archiepiscopo
Viennensi peractæ_][A].
Confirmatio Reformationis ecclesiæ Sancti Petri de Burgo per cardinalem
Portuensem episcopum papæ legatum[1] facta, continens quod archiepiscopus
Viennensis, juxta commissionem sibi per eundem legatum factam, ad
reformationem ecclesiæ Sancti Petri processit ut sequitur, in qua
reformatione peregit vj:--Primum statuit ibi numerum quindecim
canonicorum;--tum assignavit communiæ ecclesiæ molendinum & redditus ipsius
& lxx^{a} solidorum quæ sunt in Valentia, quæ non sunt inter canonicos
distributa, reliqua dividens inter canonicos residentes;--tum approbavit
consuetudinem quam habebant ut redditus defuncti canonici primo anno post
ejus decessum fabricæ ecclesiæ deputentur;--statuit etiam ut canonici
residentes ibi completorium Dominæ Nostræ sicut horas decantent;--tum
statuit ut si quis canonicorum vel clericorum ibi residentium officium sibi
in tabula[2] assignatum exsequi cessaverit, libra[3] ipsius ecclesiæ
deputetur;--tum sub poena excommunicationis singulis injunxit ut
ordinationem prædictam observent, contradictores & rebelles excommunicando.
Igitur præfatus legatus dictam reformationem confirmavit, attentantes
contra hæc excommunicando, anno Domini M^{o} CC^{o} XX^{o}, nonas
decembris.
[A] Analyse extraite de l'_Invent. rais._, f^{o} 14.
[1] L'évêque de Porto était alors Romain Bonaventure qui succéda à Conrad
(ch. XXVI, n. 1.) en 1227, eût deux légations en France & une en
Angleterre, & mourut en 1243.
[2] Tableau indicatif des chanoines qui devaient officier dans les
cérémonies de chaque semaine: les archives de la Préfecture conservent
plusieurs de ces _ordo_ à l'usage de l'église du Bourg.
[3] Distribution faite aux membres de la collégiale en raison de leur
office.
* * * * *