XVIII. 5 juillet 1210.

_Confirmatio privilegiorum portus facta per dom. Humbertum

episcopum._[A]

GESTARUM memoriam rerum fideliter scripta servant. Idcirco ego Vmbertus,

Dei gratia Valentinus episcopus, tam presentis etatis quam future

posteritatis hominibus, notum facere dignum duximus quod, sicut Falco bone

memorie predecessor noster Bernardo de Belregart portum de Burgo habere

concessit[1] ut ea perhenniter gaudeat libertate qua[2] in carta sigillo

suo munita continetur, nos eidem habere laudamus &, ut illibatum

perhenniter maneat, presentem cartam sigilli nostri patrocinio confirmamus.

Verum predictus Bernardus pontonarios debet habere fideles qui redditus

portus fideliter percipiant & quod a transeuntibus aliquid extorquere non

presumant, nisi tantum ea que de iusta consuetudine in eo percipere solent

dicti portus possessores, & si in aliquo deliquerint pontonarii, ex quo

dictus B. vel sui successores certificati fuerint & infra mensem congrua

satisfactione delictum non emendaverint, dictus B. & sui successores de

transgressione & delicto tenebuntur: aliter vero prefatus B. nec sui

successores a nobis sive a successoribus nostris de delicto pontonariorum

nullo modo poterunt conveniri. Hec autem laudacio & confirmatio facta fuit

anno Incarnationis Dominice M^{o} CC^{o} X^{o}, iji^{o} nonas julii,

indictione xiji, currente C littera dominicali, in camera inferiori de

turre.

[sigillum] Ego Jacobus domini episcopi notarius, xi. anno pontificatus

ipsius, presentem cartam mandato eius scripsi, sedente in Urbe Innocentio

papa III^{o}, regnante Othone Romanorum imperatore[3].

[A] Transcription de l'original, parch. de 11 lig.; au bas pend un fragment

de sceau attaché par des fils de soie rouge & jaune. Le dos ajoute au

titre: _Et ultra continet infra quod punitio pontoneriorum spectat ad

[ilios] quorum est portus, & quod infra mensem si invenerit deliquisse

pontonarios instituat justiciam_.

[1] Voir la concession de l'évêque Falques à Bernard de Beauregard, ch.

XIV.

[2] _Que ... continetur_, serait plus régulier.

[3] Les notes chronologiques sont toutes exactes. Othon IV, rival de

Frédéric II, fut empereur du 27 sept. 1209 au 19 mai 1218.

* * * * *

Chartvlarivm Ecclesiae Sancti Petri de Bvrgo Valentiae Ordinis Sancti Avgvstini · 第 27 / 103 题