XVII. 13 février 1210.

_Carta de portu_[A].

NOVERINT uniuersi ... quod, inter ecclesiam Sancti Petri de Burgo &

Willelmum de Cruszolio, super portu de Burgo amicabilis est habita

compositio ... (I. 12) contradictione ipsius Willelmi & suorum.... Verum

ecclesia Sancti Petri XXX. libras, quas habebat in portu pro gatgeria in

parte ipsius Willelmi, eidem Willelmo remisit; insuper & vij. libras

Valentine monete eidem Willelmo donavit. Et si.... Sciendum.... Acta

fuerunt hec apud Burgum, in camera Willelmi Arnaldi, presentibus canonicis

Sancti Petri, scilicet Willelmo Arnaldi & Vmberto tunc temporis

procuratoribus, presentibus etiam Chatberto dicto de Burgo, Girberto &

Willelmo de Clairiaco capellanis, & Willelmo Berengarii, Willelmo

Cellarario, Bernardo de Bello Regardo, Boneto de Gilloscho. Consequenter,

ut supradicta omnia maiori gaudeant firmitate & nulla possint in posteros

occasione perturbari, dictus Willelmus, in presentia domini Vmberti

Valentini episcopi, omnia prout ... recognovit & confirmavit, & promisit se

& successores suos bona fide observaturos, Willelmo Arnaldi & Chatberto ex

parte ecclesie ibidem assistentibus huic facto; &, ad preces ipsius

prenominati Willelmi, dominus episcopus supradicta laudavit prefate

ecclesie & in perpetuum confirmavit. Celebrata fuerunt hec apud Valentiam,

in fornello inferioris camere domini episcopi, anno domini M^{o} CC^{o}

IX^{o}, mense febroario, C littera dominicali, idus febroarii. Testes

affuerunt magister Vgo Bellicensis, Lantelmus baiulus, Willelmus d'Erbes

miles, Bernardus mariscalcus, Vmbertus de Druestallo, Bernardus de Bello

Regardo. Insuper.... [sigillum] Ego Jacobus ... decimo anno ... scripsi &

interfui huic facto.

[A] Cette charte, sauf le nom de Guillaume de Crussol à la place de ceux de

Gui & d'Adalbert, ses parents, quelques variantes & la finale que nous

donnons, est identique à la précédente: nous avons cru inutile de la

reproduire intégralement. L'original parch. a 30 lig., avec cette note au

revers: _Compositio & concordia facta de portu Rodani, quod medietas

dominii pertinet ecclesie tam in laudibus quam placitamentis, & medietas

etiam ceparum, alliorum & specierum que percipiuntur ratione dominii dicti

portus; item medietas x. denariorum qui dantur pro sotularibus bajuli; item

ecclesia & dom. Cruceoli debent comuniter providere in refectione duobus

pontoneriis_....

* * * * *

Chartvlarivm Ecclesiae Sancti Petri de Bvrgo Valentiae Ordinis Sancti Avgvstini · 第 26 / 103 题