XV. 8 mars 1207.

_Compositio duorum litigantium_[A].

NE res gesta processu temporis revocetur in dubium, scripturarum solet

apicibus commendari. Eapropter cum inter Salvaignetum & Covenent uxorem

Petri Correia controversie mote fuissent super quibusdam rebus que quondam

fuerunt Ricarde uxoris Salvaigneti, videlicet tercia parte portus & domo

quadam & vinea; & hec omnia Covenenz, mortuo ipsius Ricarde filio in

pupillari etate, ad se pertinere dicebat racione consuetudinis que in

civitate Valencia habetur[1], eo quod predicta Ricarda in tercio gradu

consanguinitatis sibi coniuncta fuisset; & econtra Salvaignetus omnia

supradicta sibi defenderet, tum ex eo quod hereditas filii sui ad eum

pertinere debebat nulla obstante consuetudine, tum etiam quod Sazia uxor

Bernardi de Belreguart uxori sue proximiore gradu parentele coniuncta

fuerat: attestationibus hinc inde receptis & cognitis tandem ad pacem &

concordiam sunt deducte. In primis prefata Covenenz de consensu & voluntate

mariti sui Petri Correia, & Salvaignetus & Sazia uxor Bernardi de

Belreguart de voluntate ipsius, compromiserunt super predictis

controversiis se stare mandato & voluntati domni Jarentonis prioris de

Burgo, & sibi fideiussores idoneos prestiterunt, Covenenz Ademarum

Alamanni, Salvaignetus Bernardum de Belreguart, Sazia Petrum Cellerarii, ut

quicquid ab ipso vel ab alio ipsius nomine diceretur ratum & firmum inter

ipsos permaneret, & se observaturos in perpetuum sacramento prestito

promiserunt. Ea propter supradicte controversie a domno Jarentone priore,

de consilio Petri vicarii & magistri Ugonis & W. Arnaudi qui sibi

asistebant, sopite sunt in hunc modum: Sazia terciam partem portus, super

quam questio mota fuerat, iure perpetuo habere debet & possidere absque

omni contradictione predictorum Salvaigneti & Covenent & suorum decetero

successorum, ut nichil iuris, nichil requisitionis in predicto portu

habeant, nec aliquam deinceps moveant questionem; prefata Covenenz domum

habere debet, absque omni contradictione Sazie & Salvaigneti, & Sazia uxor

Bernardi de Belreguart vij. libras & dimidiam in octabis Resurrectionis

Domini sibi solvere tenetur; Salvaignetus vineam habeat & quiete possideat,

& utraque predictarum Sazia & Covenenz L. solidos in eisdem octabis sibi

solvat. Hec autem composicio, prout superius in singulis capitulis est

expressa, sub religione sacramenti prestiti & fideiussorum satisdatione

inviolabiliter iussa est observari, ut nullo iure, nulla racione ab aliqua

parcium valeat retractari in tempore subsequenti. Acta fuerunt hec anno ab

Incarnatione Domini M^{o} CC^{o} VII^{o}, viij^{o} ydus marcii, in camera

ipsius Jarentonis prioris, testibus intervenientibus: Chatberto, Vmberto,

Johanne de Tolosa, Poncio d'Andalosc, Petro Cellerarii, bono homine

Mauricii, Raimundo de Platea, W. Ioram, Juvene Guarnerii, Ademaro Alamanni,

Petro Correia, Bernardo de Belreguart, Raimundo Vitale. Insuper ad perennem

rei memoriam & ne presens factum valeat vacillare, de consensu & voluntate

canonicorum Sancti Petri, presens carta sigilli Sancti Petri firmo munimine

insignita est.

[A] Texte tiré de son original, parch. de 23 lig., avec le sceau du Bourg

encore pendant sur cordon. Il porte au revers cette note explicative: _Ista

litera continet quod tercia pars portus Rodani pertinet Sayzie uxori

Bernardi de Belregart, ex presenti pronunciatione facta per dom. Jarentonem

priorem S^{i} Petri de Burgo super questione quam habebant de dicto portu &

certis aliis bonis retroscriptis, inter voc. Salvaygnetum & Covenent uxorem

Petri Correya quibus fuerunt domus & vinea retroscripte adjudicate_....

[1] D'après cette coutume valentinoise, l'héritage maternel, à la mort des

enfants, retournait à la famille de l'épouse défunte, à l'exclusion du

père. Voir sur la jurisprudence actuelle, _Code civil_, art. 746-8.

* * * * *

Chartvlarivm Ecclesiae Sancti Petri de Bvrgo Valentiae Ordinis Sancti Avgvstini · 第 24 / 103 题