[_Carta Falconis episcopi Valentini_] _de privilegio portus_[A].
SICUT ea que congruunt rationi & temporum antiquitate corroborantur, in sua
debent stabilitate servari, sic nove adinventiones que contra ius
emerserint & pristinam consuetudinem impedire videntur, de iure sunt
resecande. Eapropter ego Falco, Dei gratia Valentinus episcopus, per
presentem cartam sigillo meo signatam tam ad presencium quam futurorum
noticiam transmittere dignum duxi, quod cum ecclesia Sancti Petri de Burgo,
& Bernardus de Belregart[1] & participes sui qui nomine eiusdem ecclesie
portum de Burgo tenent, adversus quosdam navigatores in confinio Rodani
constitutos iustam satis querelam proponerent, eo quod preter solitum ad
hominum & lignorum & aliarum plurium rerum multitudinem asportandam,
navigia plus debito magna parantes, eiusdem portus sibi redditus usurpare;
tandem bone opinionis viris ascitis, ex eorum testimonio instructus,
pretaxatam querimoniam terminare & ei debitum finem imponere cum consilii
maturitate curavi. Quoniam igitur cum dampno alterius nemo locupletari
debet[2], idcirco decerno & sub pena v. solidorum & dimidii statuo &
statuendo prohibeo, ne quispiam de supradictis navigatoribus lucri causa
navigium teneat, unde eiusdem portus aliquatenus iura debita minuantur. De
cetero piscatoribus interdico, ut non alia navigia teneant nisi ea cum
quibus soliti sunt piscari, in quibus non ultra quam v. vel vi.[3] homines,
non quadrupedia, non setam, neque mel, neque aliquarum rerum sarcinas duas,
non Lombardos[4], neque Limina Sanctorum[5] petentes vel ab eis redeuntes,
neque merces portantes recipere presumant, nec a partibus medianorum
asportare ligna vel aliqua talia que superius prohibentur. Sustineo tamen
ut si quando Rodanum transire voluerint, & lignorum vel carbonum vel
cinerum sarcinulam vel fructus arborum aliquis portans advenerit, in
navigio suo recipere liceat. Volo iterum ut idem portus ius suum in omnibus
& per omnia solitam habeat libertatem. Preterea concedo ut a loco qui
dicitur mansus Saramannorum usque ad ingressum medianorum, naute eiusdem
portus ius & potestatem utrobique habeant applicandi & faciendi quicquid
a[d] usus suos necesse fuerit. Et si forte ventorum vel aquarum impetus
navem vel navigia eiusdem portus sic impulerit ut aliquis inde dampnum
sustineat, non statim eisdem nautis penam inferat, set pro mandato meo
satisfactionem recipiat. Facta sunt hec anno ab Incarnatione Domini M^{o}
C^{o} XC^{o} IJ^{o}, mense decembri, in aula pontificali. Testes sunt: Pe.
de Torno, C^{s} S^{i} R^{i}[6], Dur. de Torno, L. baiulus, W. de Alexiano,
Po. de Andalosco presbiter, Pe. de Chaissa clericus, W. nepos Ber. de
Belregart, Vincencius piscator, Bontosus [7]de Segularia, Bontosus Raiacia,
Salvaniacus, Desiderius, piscatores.
Ego Jacobus domni episcopi notarius[8], quinto anno pontificatus ipsius,
presentem cartam mandato eius scripsi.
[A] Texte tiré de l'original, coté n^{o} 35, parchemin de 23 lig., avec
fragment du sceau de l'évêque Falcon, pendant sur lemnisque. Le dos
contient cette note: _Litera portus Rodani, continens quod nemini liceat
tenere navigium in confinationibus portus Rodani causa lucri, unde
aliquathenus jura dicti portus minuantur; item quamvis piscatoribus liceat
tenere naviculas pro usu piscandi tantum, tamen non debent recipere_, etc
.--Cette charte fut vidimée le 6 mars 1312 par Jean d'Annonay, official de
Valence.
[1] Bernard de Beauregard tenait en fief la totalité du port du Rhône à
Valence, savoir: la moitié de l'église du Bourg (ch. XIV), un quart
d'Adalbert de Crussol (ch. XX) & le restant de Guillaume de Crussol (ch.
XXI); il fit par motif de piété donation de la moitié du _villenage_ qu'il
y avait au chapitre de Saint-Pierre (_ibid._). Sur sa femme Sazie, qui
s'associa à ses libéralités, voir ch. XX, n. 3.--Un Humbert de Beauregart,
chanoine du Bourg, a déjà figuré comme témoin en 1191 (ch. XI); un membre
de la même famille, Pierre, l'était en 1223 (ch. XXXII); la même année, un
Guillaume de Beauregart est qualifié _junior miles_ (_ibid._).
[2] Règle de droit naturel formulée par le pape Benoit VIII & insérée au
titre _de Regulis juris_, n^{o} 48 (_Sexti Decret., Corp. Iur. can._, t.
II, col. 1039).
[3] L'original porta, croyons-nous, primitivement: vi. _vel_ vij.
[4] Marchands Lombards, appelés dans d'autres chartes _Italici_.
[5] Suppléer _apostolorum_ ou _locorum_. Nos chartes offrent plusieurs
exemples de pèlerinages.
[6] Ces initiales doivent signifier: _canonicus Sancti Rufi_; & les autres:
_Durandus, Lantelmus_ (ch. XVI); _Willelmus, Pontius, Petrus, etc._
[7] L'abréviation qui fuit l'_n_ de _Bontosus_ demanderait pour lecture
régulière: _Bonustosus._
[8] Ce notaire fut à la tête de la chancellerie épiscopale de Valence sous
Falques & Humbert; il apparaît en 1188 & produit un grand nombre d'actes
d'une rédaction remarquable pour l'époque, jusqu'en 1220.
* * * * *