SUBSTITUTE BLOOD FOR DECEPTION.

Quum in Arabia sponsa quaedam virginitatis orba sponso a parentibus

imponitur, mater sponsae turturillam clam iugulat, eiusque sanguine

camisiam sponsae, antequam illa amicis visui exhibeatur, tingit atque

commaculat. Ad mores hos in fabulis “Noctium Mille et Unius” haud tam

infrequenter referimur.[660] Burton haec interpretans ait: “Vetus ac

venerabilis consuetudo linteum nuptiale visendi in plurimis Orientis

regionibus pietate quadam religiosa adhuc praeservata viget; in familiis

enim Muhammedanis, moribus priscis addictis, linteum hoc in gynaeceo, ut

cernatur, expositum prostat, ut ... filiam marito illibatam se obtulisse

ostendat testeturque.... Opinio popularis praevalet nullam sanguinem

posse peritos, _h. e_. matronas iuratrices, fallere, praeterquam sanguis

turturillae, utpote qui sanguini hymenaeo existimetur esse simillimus,

nisi indages adminiculo microscopii instituatur. Fides haec apud Europae

Australis populos bene universa est, tum etiam de re eadem in Anglia

quoque me audisse memini.”[661] Burton porro subiungit: “Arabes atque

Indi in diebus nostris linteum nuptiale indagare, quemadmodum apud

Iudaeos Persasque usuvenit, raro sinunt. Sponsa mucinium candidum secum

in lectum sumit, ut habeat quo cruorem manantem sopiat, postridie autem

mane maculae in gynaeceo propalantur. In Darfuria vero, regione Africae,

hoc ipsum a sponso perficitur.”[662]

Apud Morduinos, gentem Fennicam, accolas Rha, mores prisci vigent.[663]

Consuetudinem testimonium virginitatis exhibendi, vel in eius locum

sanguinem pulli gallinacei substituendi, velut in partibus Asiae atque

Africae, in his Europae Septemtrione-Orientalis plagis ad usque modo

reperiri licet. “In comitatu Crasnaslobodsceno, Provinciae Pensae,

mulier neo-nupta e thalamo arcessitur, atque in camisia sua cruore

commaculata (si opus sit, etiam sanguine pulli gallinacei) a duabus

amicis labrum vacuum secum baiulantibus, vetulaque panem secum portante,

ad fluvium proximum deducitur. In iis autem regionibus, ubi Morduini

Russorum moribus sunt magis imbuti, hospites nuptiales, quamprimum

virginitas sit comprobata, quidquid ipsis sub manus cadat, ut suum

gaudium reverentiamque rite significent, confringunt atque

comminuunt.”[664]

-----

Footnote 661:

Vide, exempli causa, Burtonii _Alf Laila va Laila_, II, 50, nota.

Footnote 662:

_Ibid._, III, 289, nota.

Footnote 663:

Vide p. 32-dam supra.

Footnote 664:

P. von Stenin: “Die Ehe bei den Mordwinen,” in _Globus_, Vol. LXV, No.

11 (1894), p. 183.

-----

The Threshold Covenant; or, The Beginning of Religious Rites · 第 89 / 166 题