Navarchus Cook, in Chronico sui primi circum orbem itineris de Fœdere
Liminari, ceu modo cultus publici in Otaheita, seu Tahiti, sequentia
refert:
“Die 14-mo (Maii), qui erat Solis, in castris cultum divinum celebrandum
iussi; maximopere desiderabamus ut principes Indorum huic interessent,
at hi, quum hora appropinquasset, domum discesserunt. Verumtamen Dñus
Banks, traiecto flumine, Tuburai Tamaide suamque uxorem Tomio, secum
reduxit, fore enim sperabat, ut cultus noster ab iis percontationes
quasdam eliceret, non secus ac nobis instrui liceret: quum eos
discumbere iussisset, ipse in medio eorum discubuit, qui durantibus
ceremoniis suum agendi modum summa animadversione sunt prosecuti
actionesque imitati; stantes, considentes, genua flectentes, prout eum
facere videbant: haud erant nimirum ignari apud nos quiddam solemnis agi
atque serii, ut hoc vel inde concludi potuerit, quod hi suos populares
praeter castra tripudiantes clamando ad silentiam servandum cohortati
fuissent; attamen cultu absoluto, neuter percontabatur quid rei gestum
esset, nec ullis volebant tentaminibus res gestas explicandi aures
praebere.
“Talia erant nostra officia matutina; Indi vero nostri vesperas toto
coelo diversas iudicarunt esse offerendas. Vir quidam iuvenis, procerus,
fere sex pedes, ritus Veneris cum pupula vix undenorum vel duodenorum
annorum, pluribus nostrum magnoque popularium numero coram intuentibus,
perfecit, quin actum dedecere, vel bonis adversari moribus senserit;
verum, ut concludere licuit, moribus illius regionis omnino congruenter.
Erant autem in turba inspectante non paucae mulieres ordinum superiorum,
in specie autem Oberea (mulier principalis illius Insulae, quae primum
regina esse reputabatur), quae ad ceremonias ministrasse iure dici
potest; nam mulieres hae puellam monendo instituebant quemadmodum vidl.
sibi sua parte muneris obeundum esset.”[665]
Quum apud Samoanos nuptiae cuiusdam optimatum in diebus primaevis
celebrabantur, partes agnatique sponsae in _maroe_, seu foro publico
congregabantur, ubi sponsus, cunctis intuentibus, primam virginitatis
sponsae obryssam instituit. Si documentum virginitatis ab eo exhiberi
potuerat, coetus omnis exsurrexit complosisque manibus sponsae
gratulabundus acclamavit; at, si quo casu proba haec defuerit, eam
probris scommatibusque lacessiverant. Apud plebem humilem ritus his in
aedibus privatis, nec tanta pompa celebrabatur.[666]
-----
Footnote 665:
_Voyages of Capt. James Cook_, I, 56.
Footnote 666:
Turner’s _Samoa a Hundred Years Ago_, pp. 93–95.
-----