In Syria, veluti in Ægypto, tela cruenta, vel indusium sanguine
maculatum loco probae castitatis testimoniique matrimonii habetur. In
Sinis “linteolum” ferculo a famulo offertur sponso, ubi is cubiculum
nuptiale primum intrat, quod his thalamo insternit, parentibus sponsae,
sanguine inquinatum ad praeservandum traditurus.[651] Apud Dahomeanos
thalamus, nocte nuptiarum gossypina nova impressa (vulgo “calico”)
consternitur, postero autem die, si cuncta e sententia successerint,
_godo_ (ligatura, quae Anglis “T bandage” sonat) ad amicos sponsae cum
triumpho deportatur ... dum sponsus lodiculam thalami exhibet.[652]
In Ægypto indumenta nuptialia, vestigiis manus cruentae notata, “erant
post nuptias supra fores domus rustici suspensa.”[653] Alias sponsa
poterat postridie nuptiarum amicis se sistere indusio sanguine maculato
supra alias vestes induta, atque in responsum coram eis congratulantibus
saltare rogata.[654] Soluit, porro, indusium hoc amicis visum
venientibus exhiberi, aut vero ad examinandum a vicinis in domos
circumferri.[655] Mores consimiles in quibusdam etiam Syriae partibus
usuvenerunt.
Ubi mappa vel pannus specialis in Ægypto Superiori adhibetur, haec,
quamprimum madere cruore contingat, a sponso mulieribus praestolantibus
foras exporrigitur. Mater sponsae, eam obtentam marito tradit, hic autem
tiarae (Turcis _turban_) suae apponit, seque primoribus senioribusque
populi in aedibus suis ut hospites congregatis sistit. Hi, testimonium
istud illibatae filiae suae castitatis servatae intelligentes, atque
insimul eam nunc foedere matrimonii in uxorem accitam, inclinatione
reverenter facta, ei apprecantes aiunt: “Fidem facio.”[656]
In oris Africae occiduis, apud populos magis primaevos, indumentum
sanguine commaculatum vicinis exhiberi consuevit. Quinimo et apud
humaniores Christianorum gentes mos viget vestem hanc die Solis post
nuptias in fana, ut a cunctis cernatur, deferendi atque exhibendi.[657]
Siquidem absque veste hac cruentata indicium matrimonii est nullum.
Ritus nuptiales apud veteres Aztec atque Nahuas, gentes Americae
Centralis, a ritibus Ariorum priscorum haud fuerunt absimiles. Quum enim
sponsa a suis amicis ad novum deduceretur domicilium, ibidem a sponso
excipiebatur. Utrisque erat thuribulum thusque cremabant, in matta coram
focum domesticum simul sedentes. Tum sacerdos accessit, atque eos ritu
sacro in matrimonium coniugavit. Hinc se in fanum contulerunt, in limine
cuius sacerdotes praestolantes eos exceperunt. In cubiculo proprio in
fano morantes, triduum tresque noctes exercitiis pietatis dediti, secum
ipsis transigere debebant, tribus vetulis custoditi atque invigilati.
Nocte quarta, quum connubium consummandum erat, sacerdotes duo thalamum
suum praepararunt, tumque relicti sunt secum ipsi soli. “Nonnullis in
locis proba virginitatis iuvencae postridie nuptiarum postulabatur. In
quibuslibet nuptiis moris erat ut sponsores cubiculum, ubi nupturientes
pernoctassent, intrarent, atque camisiam sponsae tradi postularent;
quam, si cruore infectam reperissent, foras proferrent, perticae
appenderent, atque ceu testimonium, sponsam virginem fuisse, visui
exhiberent; tum choreae institutae totaque loca peragrata saltando,
debacchando summaque laetitia exsultando; quae omnia ‘camisiam saltare’
appellari consueverunt. Si quando camisiam sanguine non maculari
contigerit, gaudia lacrymis ac plangori cesserunt locum, non secus ac
maledicta, sugillationes dicteriaque soluerunt in sponsam iactari,
insimul vero et marito ius erat eam libello repudii donare.”[658]
“Si Muhammadanus puellam in uxorem ducit, atque lege pacti connubialis
eam virginem castam esse oportere stipulaverit, indicia eiusdem interdum
exigere consuevit. Quandoquidem familia eam, casu quo indicio hoc
caruerit, repudio remittendam exspectare debeat, pater sollicita cura
cavebit ut habeat quo se, si forte filia sua iacturam indicii
virginitatis fecisset, purgare possit. Halebii versanti mihi audire
contigit Arabem quemdam a Cadi documentum impetrasse, atque a testibus
subsignari curasse, quo ostenderetur filiam camelo delapsam detrimentum
tulisse.
“Muhammadani, de foeminis suis interrogati, aegre invitique respondent.
Attamen post longam diuturnamque cum iis consuetudinem, data occasione,
contigit mihi hac de re cum quibusdam eorum disseruisse, ex quo
intellexi Arabes humaniores linteaminibus sordidatis parum fidei
praestare.... Viri interdum deliquium cruoris, velut testimonium
debilitatis propriae, vulgo innotescere abnuunt.
“Muhammadanis in Iemen atque in India persuasum est aiuntque lintea
infecta visui offerre viro perquam dedecere. Nec profecto, nisi
curiositas muliebris atque agnati, res huiusmodi insectantur. A mente
sana neminem tam alienum existimandum arbitrantur quam quibus haec
praeservanda videantur. Proinde linteum hoc apud eos eluitur traditurque
ut usui consueto inter linteamina domestica restituatur. Percontanti
mihi Iudaeus quidam de Iudaeis et Muhammadanis Muscatensibus,
Christianus vero aliquis de Christianis et Muhammadanis Halebitis idem
significaverat. Busrae tamen audisse mihi licuit dari mulieres ordinis
plebeii, quae tesseram hanc pristinae suae castitatis velut vindicias
praeservare solitae sint, nequis ganeo protervus de eius post pubertatem
moribus quasi ambiguis sermocinari sibi praesumpserit.”[659]
-----
Footnote 651:
Gray’s _China_, I, 207.
Footnote 652:
Skertchley’s _Dahomey As It Is_, p. 499.
Footnote 653:
Lane’s _Modern Egyptians_, I, 221, nota.
Footnote 654:
_Ibid._
Footnote 655:
Burckhardt’s _Arabic Proverbs_, p. 140.
Footnote 656:
Facta haec a testibus fide dignis teneo.
Footnote 657:
Haec testimonio sacerdotis Æthiopici in Liberia nituntur.
Footnote 658:
Bancroft’s _Native Races_ (“Civilized Nations”), II, 256–261.
Footnote 659:
Niebuhr’s _Beschreibung von Arabien_, pp. 35–39.
Footnote 660:
Vide, exempli causa, Burtonii _Alf Laila va Laila_, II, 50; III, 289.
-----