XCV. Sed redeamus ad electricitatem, quae oritur ex affrictu. Illud

enim mihi in hoc capite maxime propositum, ut inquiram quid affrictus

pariat in lignis, aliisque corporibus a me paratis. Observavimus

affrictum naturalem partium positionem turbare, novamque inducere,

quae vel vim _attractivam_ earundem particularum corporis _coercentis_

remissiorem reddit, unde ignem _nativum_ dimittunt; vel contra

intendit, unde _alienum_ ad se alliciunt (LXXXVII, LXXXVIII).

XCVI. Equidem quaenam partium positio viribus _attractivis_ adjumento

sit, quaenam, detrimentum afferat, introspicere negatum: facile

tamen intelligitur pro diversa corporum superficie, quibus idem

corpus _coercens_ fricatur, diverse affici debere, ita ut nunc

intendantur vires, nunc remittantur[30]. Hinc porro tot, tamque variae

vicissitudines, quas passim occurrere in lignis, aliisque corporibus,

super quae tentamina instituebam, (XI) innui. Has profecto singulas

vicissitudines definite notare operae pretium foret; verum e tam

minimis persaepe adjunctis pendent, ut aliquid stati determinare non

semper praesto sit. Quare generaliora quaedam, quae meis experimentis

fere unice circa ligna et chartam mage comperta habeo, proferre, satis

in praesenti duxero.

XCVII. Igitur ligna nudo igne assata electricitatem _resinosam_

praeseferunt, aeque ac ligna, quae in oleo excocta fuerunt (X); et

quidem, non secus ac illa (XI), electricitatem hanc magis affectare

videntur, quam quaedam resinae.

XCVIII. Nam cum ceram signatoriam a quavis bractea metallica constanter

_accipere_ observaverim; at mea ligna nonnunquam _dare_ omnibus omnino

bracteis metallicis; saepe pluribus _dare_, nec nisi a certis quibusdam

_accipere_, compertum habeo.

XCIX. Veruntamen inter haec ligna non raro inveniuntur quae ab omnibus

omnino bracteis metallicis _accipiunt_: quin et quandoque a serico, aut

panno nigro, rubeo, viridi, a charta nigra etc.

C. Quod autem admirationem maximam facit: non solum hae differentiae

in diversis lignis obtinent, sed in eodem persaepe ligno; adeo ut ille

idem bacillus, qui hodie _dat_ bracteae stamneae, chartae inauratae,

orichalco, cras _accipiet_ ab eadem charta, bractea, orichalco, iterum

_daturus_ tertia die etc.

CI. Dixi ceram signatoriam a quacumque lamella metallica _accipere_:

quod de omnibus resinis minime intelligendum volo. Sulphur enim, et

colophoniam certis quibusdam bracteis, ut stamneis, aut plumbeis

_dare_, contra ac generaliter nimis sancitum fuerat, indubiis

experimentis mihi constat.

CII. Ex his tria constituo. 1. Non omnia corpora, quae electricitatem

_defectivam_ affectant, compelli posse ope affrictus laminarum

metallicarum, ut electricitatem _excessivam_ induant. Extant enim

ligna, quae constanter nativo igne orbantur, nec nisi _defectu_

electrica se produnt (XCVIII).

CIII. 2. Et inter corpora resinosa, quae aliquando vim patiuntur, atque

_excessum_ induere non renuunt, multum intercedere differentiae: quippe

alia ab omnibus metallis coguntur ignem _accipere_, ut cera signatoria

(XCVIII); alia ab aliquibus tantum _accipiunt_, aliquibus _dant_; ut

sulphur, et colophonia (CI).

CIV. 3. Quod consequens est, in metallis diversam aptitudinem inveniri

ignem suum impertiendi corporibus resinosis; majorem ex. gr. inesse

orichalco, quam plumbo, aut stamno (XCVIII, CI).

CV. Quod ad 1. Spectat: quaenam ligna inquiro, ac quibus in casibus

cuilibet metallo _dent_: invenioque hoc praestare lignum probius

subustum, nuper e furno eductum, quod adhuc modice calet.

CVI. At hoc calore sensim evanescente incipit jam idem lignum

_accipere_ a bractea stamnea viscoso quodam tegumento (nobis _vernice_)

obducta, ut aurum colore mentiatur; eidem vero bracteae in facie nuda,

aliisque bracteis metallicis nudis pergit _dare_.

CVII. Mox a laminis elasticis ex metallo flavo, aut rufo ut aurum, aes,

orichalcum, tum a charta inaurata _accipit_: _dat_ laminis elasticis

sed albis; chartae argenteae; bracteis stamneis, aut plumbeis.

CVIII. Inde _accipit_ a laminis quoque albis, dummodo elasticis, a

charta argentea, a tela item argentea: bracteis vero plumbeis, stamneis

adhuc _dat_.

CIX. Tandem et ab his _accipit_.

CX. Ex quo 2., et 3. pariter illustrantur. 2. eo quod jam differentiae

inter corpora resinosa minus obscure emergant. 3. quod quaedam series

corporum metallicorum, seu partitio per gradus (_scalam_ vocabo) se

prodat, qua quaeque aptiora se praebent igni in resinis ope affrictus

congerendo.

CXI. Verum quidem est ligna tali pacto successive tentata in eo aliquid

discriminis ostendere, quod alia post multas etiam horas, quin et

post plures dies nonnisi ad aliquot gradus descendant, videlicet non

_accipiant_ nisi a bractea aqua gummata[31] obducta, aut etiam ab

aurichalco, et charta inaurata; pergant vero _dare_ bracteis plumbeis,

stamneis: dum contra alia vix calorem amiserunt, cum jam ab omnibus

bracteis metallicis _accipiunt_, imo nonnulla et a serico nigro, panno

etc. At quid inde conficitur? Scilicet non omnia ligna omnes _scalae_

metallorum gradus descendendo percurrere; non vero ullatenus invertere.

CXII. Non dissimulabo tamen postquam in sua quaque sede assignando

corporibus metallicis processeram, certam quamdam aberrationem

deprehendisse: quam priusquam aperio, non inutile erit diligentius

perscrutari cur aliqua metalla aptiora sint igni suo suppeditando.

CXIII. Porro plura ad id conferre allatis experimentis docemur. Sunt

nempe: aqua gummata; color ipse metalli; elasticitas.

_Aqua gummata:_ etenim a bractea stamnea hac linita _accipit_ lignum,

quod cuivis bracteae nudae _dat_ (CVI).

_Color:_ namque sunt ligna, quae _accipiunt_ a lamina aurea, aenea, ex

orichalco, _dant_ vero argenteae, aut cuivis albae laminae; similiter

_accipiunt_ a charta inaurata, quae _dant_ chartae argenteae (CVII).

_Elasticitas:_ constat enim ligna, quae a laminis elasticis albis

_accipiunt_, adhuc _dare_ laminis plumbeis, aut stamneis (CVIII): item

sulphur et colophonia _accipiunt_ ab elasticis, _dant_ non elasticis

(CI) etc.

CXIV. Quod ad elasticitatem spectat mirum non videbitur affectionem

hanc plurimum conferre ut metalla ignem suum resinis impertiantur.

Concipi enim potest partium elasticarum motum plane diversum

motu partium non elasticarum efficacius agere, ut ignis e corpore

extrudatur. Alioqui jam compertum habemus calorem, qui elasticitati est

maxime affinis, corpora disponere igni suo ope affrictus dimittendo.

CXV. Illud vero non intelligitur, quomodo color metalli conferat. Porro

diversitatem non repetemus a diversa luminis reflexione; namque in

tenebris omnia similiter eveniunt.

Equidem hoc ipsum in tibialibus sericis albis et nigris animadversum

fuerat: nimirum colorem, pro ut est in luce, nihil conferre. Statim

vero et illud compertum: neque pendere contrarietatem electricitatum

e colore prout est in corpore; sed unice e certa quadam mixtura, qua

tibialia imbuuntur, ac fucantur: quae mixtura alba ne sit, an nigra,

perinde est.

CXVI. At in metallis nil tale usuvenit. Quare dispositio in corpore

ipso est invenienda, in ipso colore, non, inquam, prout est in luce

(CXV); sed prout est in metallo: videlicet in superficie hujus his vel

illis radiis reflectendis accommodata.

CXVII. Jam de _aqua_ illa _gummata_ quid adnotandum? Observavimus

bracteas metallicas illa linitas, omnium primas ignem suum impertiisse

ligno quod fricabant (CVI). Hic ulterius observabo hanc _aquam

gummatam_ non solum metalla, sed alia quoque corpora aptiora reddere

igni impertiendo. Compertum enim habui a ligno, aut alio corpore ita

linito _accipere_ sericum nigrum, quod ligno nudo (non ustulato),

corporibusque fere omnibus _dat_: similiter ab hoc ligno linito

_accipere_ aliud lignum ustulatum, quod nedum ligno nudo, sed quibusdam

metallis adhuc _dat_.

CXVIII. Hinc facile concipitur cur charta inaurata igni impertiendo

paratior sit, quam aliae lamellae metallicae similes, ejusdemque

coloris; item charta argentea (CVII, CVIII). Siquidem bracteolas,

quibus charta induitur, non omnino nudas, sed aliqua _gummata aqua_,

licet levissime, linitas extare credibile est. Etsi enim bracteolis

jam chartae applicatis nihil artifices consulto superducant; ea tamen

ipsa _aqua gummata_, qua folia primum nuda perfunduntur, ut bracteolae

adglutinentur, quidni has bracteolas, dum apprimuntur, supergressa

exteriorem quamdam tunicam compingat?

CXIX. Hoc vel ex eo suadetur, quod charta aurea, sive argentea usu

frequenti attrita, non amplius aptitudine ignis impertiendi prestat

aliis laminis metallicis nudis, ut antea praestabat. Imo non raro

vix aliquid nitoris amisit, cum jam praestantia concidit. Porro quid

hic detrimenti passa est charta, siquidem hanc bracteola metallica

nullatenus denudatam cernimus? Scilicet illi tunica _gummosa_ abrasa,

ita ut bracteola jam nuda appareat.

CXX. Haec optime deducerentur ex maxima _aquae gummatae_ aptitudine

ignis impertiendi, si haec et ubique, et semper constaret; verum

exceptio magni nimis momenti moram facit, ne rem tuto definire liceat.

Etenim compertum habui bracteam stamneam _aqua gummata_ fucatam

aliquando deteriorem se prodere aliis bracteis metallicis nudis, albis

quoque, nec elasticis. Hoc in sulphure primum, et colophonia fere

semper obvenit: nempe haec renuunt _accipere_ ab hac bractea fucata,

quae non renuunt _accipere_ ab aliis laminis nudis.

CXXI. Quin, inter ipsa ligna non pauca inveni, quae ad infimum _scalae_

gradum devenerant, nec tamen _accipiebant_ a bractea stamnea _gummata_.

CXXII. Veruntamen et hanc ipsam exceptionem aliquid constantis prodere

visum est mihi: nimirum bracteas _aqua gummata_ fucatas praestare

bracteis metallicis nudis, tunc cum corpus resinosum quod fricatur

valde pollens est, sive cum a nullis, aut ferme nullis laminis

metallicis _accipit_ (CVI); has vero bracteas _gummatas_ omnium

deteriores esse, cum corpus resinosum ad inferiores _scalae_ gradus

descendit, sive _accipit_ ab omnibus, aut fere omnibus laminis nudis.

CXXIII. Atque haec est illa aberratio quam (CXII) prospiciebam, quaeque

_scalam_ metallorum a me descriptam invertit: siquidem bracteas

_aqua gummata_ linitas primum obtinere locum statuebam (CVI); hic

vero ad ultimum detrusas cernimus. Quod spectat ad colorem, atque

elasticitatem bractearum, inversio nulla mihi adhuc usque se obtulit:

semper enim corpus resinosum prius a laminis ex metallo flavo, rufo

etc. _accipere_, quam a laminis metallicis albis; itemque prius ab

elasticis, quam a non elasticis deprehendi, ut statutum est (CVII,

CVIII).

CXXIV. Investigata aptitudine laminarum metallicarum ignis sui

impertiendi, restat ut accuratius investigemus repugnantiam in ipsis

corporibus resinosis, praecipue lignis (de quibus agere propositum

mihi est) _accipiendi_ a metallis; et quomodo ab hac repugnantia

gradatim recedant. _Repugnantiam_ autem dico vim illam, qua perstant

in electricitate _defectiva_ sibi comparanda, licet laminis metallicis

perfricentur.

CXXV. Vidimus lignum nuper e fumo eductum, adhuc modice calens

omnino _repugnare_ (CV); tractu vero temporis ab hac _repugnantia_

sensim remittere, eoque deduci, ut jam ab omnibus laminis metallicis

_accipiat_ (CVI, CVII, CVIII, CIX).

CXXVI. Porro in ligno nuper e furno educto tria mihi veniunt

consideranda: maxima virtus electricitatis _originariae_; siccitas

maxima; calor. Quaero igitur num omnia conferant; num unum, aut alterum

per se: et si primum; quanta quodlibet parte.

CXXVII. _Calor_ certe conferre debet ut lignum subustum renuat

_accipere_. Calorem enim igni potius effundendo corpora disponere

novimus. At nec soli calori omnis _repugnantia_, nec vero multum

ex hac illi tribuendum. Etenim lignum probe subustum, cujus tamen

vis aliquanto concidit, hanc non integre recuperat, etsi illud soli

expositum incalescere curemus: quippe non renuit _accipere_ a pluribus

bracteis metallicis, quibus porro pergit _dare_ lignum e furno eductum,

quod ferme refrixerit.

CXXVIII. _Maxima virtus_ magis conferre videtur. Reapse ligna, quae

validiores effectus edunt, ea ut plurimum sunt, quae magis renuunt

_accipere_ a laminis metallicis. Quod et facile concipitur, si illud

solum attendatur, haec ligna _affectare_ electricitatem _defectivam_

(X, XI): quid enim magis consentaneum, quam eo expressius _affectare_,

quo major inest vis?

CXXIX. Dixi _ut plurimum_ ligna insigniori virtute pollentia magis

_repugnare_, non semper: quandoquidem et debiliora inveniuntur,

quae magis _repugnant_, quam praestantiora. Quod satis evincit hanc

_repugnantiam_ et ab aliis pendere adjunctis.

CXXX. _Siccitas_ igitur maxime est attendenda: quod sequentibus

experimentis didici. Ligneum bacillum probe in furno subustum, adhuc

modice calens, virtute praestantissimum, quod propterea a qualibet

bractea metallica renuit _accipere_, halitu oris, vel manuum levissime

humecto: illico _accipit_ ab aliquibus metallis, licet et adhuc

praestans virtute sit, et adhuc modice caleat. Pergo sensibilius

humectare; et ad inferiores _scalae_ gradus quam citissime descendit,

ita ut ab omnibus, aut fere omnibus bracteis metallicis _accipere_ non

renuat.

CXXXI. Scio equidem censeri posse ligna quae paullatim humescunt ideo

minus _repugnare_, quod in ipsis virtus electricitatis _originariae_

pari passu infirmetur; unde hinc potius ratio discriminis sit petenda,

quam a madore, prout est mador. Qua de re etsi certo certius nihil

pronuntiare possim, hoc tamen asserere non vereor, aliter mihi

visum esse: nimirum et ipsum madorem, praeter virium electricarum

infirmitatem, minuere _repugnantiam_ in ligno _accipiendi_ a metallis.

CXXXII. Post haec nemo sane mirabitur, si illi ostendam eundem ligneum

bacillum eadem bractea metallica fricatum, altera sui parte seu extremo

electricitatem _excessivam_ induere, altera _defectivam_: illic taeniam

nigram attrahere, quam hic respuit, fugere albam quam hic attrahit etc.

Sufficit enim ut alterum bacilli extremum vel sit minus probe subustum,

vel halitu oris aut manuum aliquanto madeat, ad hoc ut non renuat

_accipere_ a bracteis metallicis inferioris ordinis, quibus pergit

_dare_ alterum bacilli extremum plane siccum, aut probius subustum.

CXXXIII. Porro et mirari desinemus eundem bacillum ligneum diversam

indolem diversis temporibus praeseferre, ita ut _det_ hodie bracteis, a

quibus heri _accepit_ etc. (C). Quid enim mirum si certis diebus virtus

in ligno potissimum infirmetur, aut, quod est maxime attendendum, plus

humoris contrahat?

CXXXIV. Haec sunt quae ligna lamellis metallicis perfricata mihi

obtulerunt. Varietates, in quas incidi, non tacui. Iisdem experimentis

super charta institutis eadem ferme obtinuerunt: hoc unum inest

discriminis, quod charta minorem prodit _repugnantiam accipiendi_ a

metallis. Equidem non audeam omnia rata constitutaque habere, quae meis

experimentis deducebam; nam et tot adjunctorum varietas, et aliorum in

hac re errata cautiorem me faciunt. Experimenta vero quae inii, licet

plura, si ea per se spectentur, dici possint, pauca admodum sunt, si

quantum in hac re expostulatur attendamus. Ossa, corium, caeteraque

corpora ustulata essent eidem examini, imo diligentiori subjicienda.

Accedit quod nonnisi colorem, elasticitatem, tum quoddam _aquae

gummatae_ tegumentum paucis meis experimentis ductus consideravi in

metallis; in lignis vero virtutis praestantiam, calorem, siccitatem.

Quid si autem et diversa superficierum asperitas in illis, densitas

diversa; in his vero asperitas, densitas, elasticitas, aliaeque, quae

nec animum subeunt, affectiones non parum in hoc sibi vindicent?

CXXXV. Atque hic lucubratiunculae huic meae finem facienti liceat

appendicis loco animadversionem subnectere, quae ad res cum altioris,

tum foecundioris indaginis iter parat. Si novis hisce experimentis

Electricitas _Artificialis_ plurimum debet, et quod historia corporum

_idioelectricorum_ insigniter aucta est, et quod ratio hujus in

corporibus affectionis propius investigata, ac pene educta; num ex

iisdem nihil prorsus Electricitatis _Naturalis_ seu athmosphaericae

bono profluere posse censebimus? Mihi certe lucem quamdam affulgere

videtur, ut quod in abscondito positum erat, jam se prodat apertum.

Quaerebatur unde nubibus electricitas manaret: e tellure inquiebant:

recte; at si praeter vitra, resinas, serica, quae ope affrictus

electricitatem satis validam _originarie_ movere possunt, reliqua

corpora vix aut ne vix quidem hac virtute donari vestra hucusque

experimenta praedicant, unde, instabo, tam immanis in athmosphaera

electricitas? Num haec vitra, serica, resinae passim et ubique

telluris praesto sunt, ac fricantur? At huic quaestioni satisfacere

in promptu est, postquam compertum omnia omnino corpora, metallis

tantum ac lapidibus exceptis, probe assata, maxima electricitatis

_originariae_ virtute pollere. Sane non desunt ligna, aliaque corpora,

quae quotidie, et ubique locorum comburuntur. Quod si haec corpora

rite ustulata qualibet vel levi frictione, percussione, scissione

illico electricas vires exerere observavimus (XXII); nonne plane

credibile est particulas, quae vi ignis, vel aliquomodo abraduntur ab

his corporibus, dum per varios gradus combustionis transeunt, quaeque

fumose ascendunt, similiter electricam vim induere? Nec obstat quod

ea debilis sit, nec facile signis exploranda, dummodo esse aliquam

concedatur: immanis enim particularum avolantium copia in subsidium

venit. Porro vim hanc qualemcumque sive diu tenaciterque servent hae

particulae, etiamdum ad superiora athmosphaerae loca evectae in nubes

coeunt, sive in aere quem tranant sensim deponant, aeque semper nubium

atque atmosphaerae electricitas obtinebit. Quod de corporibus vere ex

igne combustis dixi, intellectum volo, habita ratione inaequalitatis

virium, de iis etiam, quae aestu solis torrentur. Re enim vera inveni

ligna, corium, ossa etc. aestivis solibus diu exposita apta evasisse,

quae frictione electricas aliquas vires sibi compararent. Sed quae hic

profero conjectationum vim non excedunt; nondum enim experimenta, quae

rem conficiant, suppetunt. Latus sane campus hujusmodi experimentorum

aperitur uberem fructum promittens. Quantum ex hoc mihi jam alacriter

ingredienti percipere dabitur, nescio. Optandum ut melioris notae

Physici ad hoc tentaminum genus animum adjungant, majora certe

praestituri.

LETTERE SULL'ELETTROFORO PERPETUO

_Questi articoli sono stati estratti dal Volume 8.º della Scelta di

Opuscoli di Milano p. 127._

ELETTROFORO

ARTICOLI DI DUE LETTERE

_Scritte al P. C. G. Campi. C. R. S._

Como 13 Giugno 1775.

Ho scritto ultimamente a Priestley alcune che credo mie scoperte

in elettricità, e forse sorprendenti. Ho costrutto un piccolo

semplicissimo apparecchio, che sta tutto rinchiuso in una scatola

portatile comodamente in tasca. In questo ho stampata, dirò così,

un elettricità tale, che non s'estingue più mai; ve l'ho impressa

senz'altro corredo di macchina; e sì ne ho i segni d'ogni maniera senza

dispendio finchè mi giova averne, e segni affatto vivaci, bastevoli

ad elettrizzare fortemente un ben capace conduttore, un uomo isolato,

e caricare una boccia per la scossa ec. in somma quanto s'ottiene

da una competente macchina, io l'ottengo dal mio apparecchio senza

ruota, senza giro, senza stropicciamento di sorta, a riserva del

primo leggerissimo impiegatovi una volta sola quando dapprima, ed

ha già più d'un mese, vi stampai l'elettricità; l'effetto del qual

primo, ed unico strofinamento, senza che più si rinnovi, ho trovato

un mezzo facilissimo di far sì, che nè manchi, nè punto pur scemi

per qualsivoglia tratto, e sia pure interminabile. Mi trovo in grado

di chiamare questa specie d'elettricità _Vindice indeficiente_, e il

mio apparecchio _Elettroforo perpetuo_. Questi miei ritrovati potrò

in breve pubblicarli con la stessa lettera con cui ne do parte a

Priestley, quando pure non pensi meglio a farlo con una memoria più

seguita, ed estesa.

22 Giugno 1775.

Potrà aggiugnere a quel tanto che ne dissi un altra cosa, la quale può

far crescere la sorpresa, ed è che non solo ho il mezzo di esaltare

l'elettricità del mio apparecchio, qualora dopo lungo tratto di

giorni, o settimane si scorga infievolita, e di ricondurla al grado

massimo d'intensione senz'altro ajuto di macchina, o di novello

stropicciamento; ma quello eziandio, ed è poi lo stesso, di far servire

l'elettricità comunque sia o debole, o forte d'un apparecchio, ad

eccitare in un secondo, e se bramisi pur gagliarda, in un terzo, in

dieci, in cento apparecchi ec. senzachè venga a smarrirsi la prima.

ARTICOLO DI UNA LETTERA[32]

_Al Sig. Dottore GIUSEPPE PRIESTLEY._

Como 10 Giugno 1775.

. . . . . . Io non so se tanto prometter mi debba dalle mie

osservazioni, che esse anzichè importune, gradite vi riescano, e

interessanti. Avanzandole siccome miei nuovi ritrovamenti, avvenir

potrebbe un'altra volta che deluso rimanessi non altrimenti che accadde

di quelle sopra il legno abbrustolito, cui la vostra eccellente Storia

dell'Elettricità avveder mi fece, ma troppo tardi, essere state in

parte da altri preoccupate. Or chi sa che la continuazione da voi

disegnata della medesima Storia non venga per egual modo a rapirmi

la gioconda illusione di queste nuove mie pretese scoperte? Comunque

la cosa sia per riuscire, io dovrò non men d'allora saper grado alla

lezione della vostra Storia del disinganno, e de' lumi che mi verrà

porgendo; ma grado mille volte maggiore vi saprò, se fin d'ora mi

significherete candidamente qual luogo, e parte io mi possa sicuramente

attribuire nell'invenzione de' fatti, che a me sembran nuovi; e il

valore che voi medesimo loro date.

Voi avete già inteso che l'Elettricità è il soggetto de' miei

ritrovamenti. Or dirò il genere particolare intorno a cui s'aggirano.

Egli è quel ramo, che se a buon diritto nol so, ha ottenuto di

chiamarsi _Elettricità Vindice_[33]. Ecco in breve il capitale

dell'invenzione che ha sorpreso me, e quanti finora furono a parte

di un tale spettacolo. Io vi presento un corpo che una volta sola

elettrizzato per brevissim'ora, nè fortemente, non perde mai più

l'elettricità sua conservando ostinatamente la forza vivace de' segni a

dispetto di toccamenti replicati senza fine. Voi tosto indovinate che

sì fatto corpo vuol essere una _lastra isolante_ vestita, e snudata

a vicenda della sua _armatura_: ed è ciò appunto che io ho inteso di

accennare, allorquando ho detto, che i fatti che sono per riferire

appartengono all'_elettricità vindice_. Ma non che indovinare, durerete

forse fatica a credere la costante vivacità de' segni, e più la

straordinaria loro durevolezza, che è veramente quale ve la propongo,

senza termini, o limiti, mentre osservato avrete, che troppo lungi

ne sono que' che s'ottengono dalle lastre di vetro tenute in conto

delle più eccellenti, e guernite della consueta armatura d'una foglia

metallica reputata essa pure la più acconcia a tal uopo; infatti con

tale apparato si hanno da principio alcune vive scintille, ma che ben

presto illanguidiscono, e durano per lo spazio di poche ore in tempi

ancora favorevolissimi. Perciò appunto io ho rifiutato, e le une, e

le altre sostituendo alle lastre di vetro, quelle di ceralacca, di

zolfo, o d'altra resinosa materia; e alle sottili, e pieghevoli foglie

surrogando altre _armature_ metalliche sì, ma ferme, e di volume assai

più ampio, e modellate su lodevole forma d'un capace _conduttore_. E

con ciò quantunque mi sembri d'avervi data un'idea generale della somma

di questo nuovo apparato, permettetemi ch'io vi descriva parte a parte

quello di cui fò uso, che è semplicissimo, e la maniera di trarne i

promessi vantaggi.

Collezione dell'opere del Cavaliere Conte Alessandro Volta - Tomo I, Parte I · 第 6 / 17 段