_coercentium_, sed longe facilius _deferunt_ quam ligna nondum assata;
facilius quam lignum ipsum viride: quod plane demonstrant scintillae
alacriores, quae emicant admoto frustulo carbonis catenae electricae,
seu digito admoto ipsi carboni, qui sit pars catenae, alacriores,
inquam, quam quae cientur, cum lignum etiam viride tali pacto tentatur.
XXXVI. Igitur ligna e furno educenda non jam ex igne depasta, seu
pene combusta; sed ustulata tantum: cum eo nimirum deducta sunt, quo
ingenti fumi copia emissa adustionem redolent, ac subnigrum colorem
contraxerunt.
XXXVII. Jam cum viderimus ligna absque olei adminiculo fieri posse
_electrica ab origine_, idem ne extendendum ad reliqua omnia corpora,
quae fricta ex oleo exitum habuere (VII): nimirum ut et ipsa nudo igne
subusta idem praestent? Ita sane:
XXXVIII. Si modo lapides excipias, qui vel diuturne in furno decocti
parum admodum _coercent_, et fricati vix quidquam electricitatis
produnt.
XXXIX. Ossa igitur, corium, charta, caeteraque, quae apte in furno
ustulavi optimum habuere successum; et quidem crediderim non valde a
ligno superarentur, ni pluribus essent obnoxia incommodis.
XL. His nihilo obstantibus discum ex charta crassiore ita probe
ustulata machinae aptabam, quo electricitatem non ita modicam obtinere
dabatur.
XLI. Porro inter caetera incommoda, quibus charta subjicitur illud
maxime molestum, quod facillime humorem combibat; quo fit ut nihil
ferme suae virtutis exerat, ni prius sole, vel blando igne probe
exsiccetur.
XLII. Quin nec blandus calor saepe satis erit; haec enim charta vix
post aliquot dies signa dabit: oportebit igitur hanc iterum aliquanto
ustulare, ut de lignis notavimus (XXXII).
CAP. II.
DE CAUSSA QUAE EFFICIT UT CORPORA SINT COERCENTIA.
XLIII. Postquam seriem experimentorum exposui aperientium qua
potissimum ratione corpora suapte natura igni electrico pervia,
proinde electricitati excitandae nullatenus apta, novam hanc indolem
praestanter assequantur, seu fiant tum _coercentia_, tum _electrica ab
origine_; nunc in caussam ipsam tam mirandae immutationis inquirendum,
ac primo unde vis _coercendi_ corporibus manet perscrutabimur: hoc
enim unum si detegatur, jam ad reliqua explananda non parum lucis
affulgebit. Equidem huc maxime spectabant experimenta a me instituta,
ut intelligerem quid caussae esset cur quaedam corpora ignem electricum
respuant.
XLIV. Namque, fateor, nunquam in animum inducere potui ignem electricum
ideo sulphur, resinas, serica non permeare, quod haec corpora ob
eorum texturam reapse sint impervia, scilicet quod arctiores seu
intricatiores meatus habentia, solidis partibus obsistant.
XLV. Qui enim credidissem ignem electricum filum ferreum ad centum et
ultra pedes distentum libere pervadentem, quin usquam pororum anfractus
impedimento sint, hoc impedimentum, et quidem quammaximum, invenire
in poris serici funiculi duos pollices longi, imo in poris lamellae
piceae tres tantum lineas crassae? Ut enim non repugnabo vitrum meatuum
angustia metallis longe praestare; at resinas, serica, laxiori esse
corpore fateantur oportet.
XLVI. Addam ne et hoc? Ligna arentia, chartam, non ita libere permeat
ignis electricus ac permeat metalla: etenim ex catena non omnis effluit
electricitas, licet medio bacillo ligneo, vel segmento ex charta catena
cum solo communicet. Sunt igitur haec corpora aliquomodo _coercentia_,
dum metalla perfecte _deferunt_: at si haec cum illis conferantur,
quaenam, oro, laxiore donantur textura?
XLVII. Haec igitur satis fuerunt ut vim _coercendi_ non in poros
corporum quodammodo obseptos rejicerem, sed _viribus_ quibusdam
_mutuis_ adscribendam autumarem.
Porro hujusmodi vires, quas etiam (nescio an ut invidiam faciant
vocabulo) _immechanicas_ vocant, maximam in phaenomenis electricis
sibi partem vindicare, ostendere conabar in memorata dissertatione _De
vi attractiva ignis electrici_: in hoc enim totus eram, ut praeter
_pressionem_, _elasticitatem_, _aequilibrium_ ignis electrici, quid
aliud admittendum evincerem.
Quod si tunc genus hoc virium, nempe _attractionem_ ignis electrici
adstruere contendebam tum aliorum naturalium effectuum analogia
fretus, tum praecipue eo quod simplicissimam jam proderet distractorum
phaenomenorum caussam, quam ex notis mechanicae legibus frustra
conaremur eruere; nunc sane et _repulsionis_ vim non probabilibus
tantum argumentis ex analogia petitis ac phaenomenorum consensione,
sed directe probare atque oculis subjicere confido; ita ut cum et ipsi
virium mutuarum obtrectatores vim hanc _repulsionis_ jam agnoscere
cogantur, nec illam _attractionis_ repudiare merito possint: siquidem
ex eodem genere sunt _virium mutuarum_.
XLVIII. Dico igitur nullum corpus ex genere _coercentium_ (si vitrum
fortasse excipias, de quo aliqua infra) ita poros habere obstructos,
ut per hoc igni electrico via praecludatur. Quid ergo caussae erit cur
haec permeare impediatur, nisi vis quaedam insita _repulsionis_?
XLIX. Sitne vero haec vis insita particulis omnibus corporum
_coercentium_, vel aliquibus tantum: seu, quod idem est, vis haec
repellens nonnisi certae cuidam materiei competat hisce in corporibus
degenti, dubitari poterat.
L. Dubitari, inquam, poterat relate ad corpora _coercentia eterogenea_,
non utique relate ad _omogenea_, ut aerem purum concipimus, tum etiam
vitrum.
LI. Sed dubitationem omnem sustulerunt experimenta a me instituta: ea
enim oleosae tantum substantiae in corporibus eterogeneis degenti id
muneris esse tribuendum jam plane demonstrant.
LII. Etenim quid aliud requiritur ad hoc ut lignum, charta, corium,
ossa, lapides etc. quae ab igne electrico permeantur, jam hunc ignem
respuant, nisi ut in oleo excoquantur (I, V, VI, VII)?
LIII. At nec est necesse ut oleum extrinsecus adjiciatur corporibus
illis, quae jam idonea portione naturaliter donantur: haec enim corpora
tantummodo ustulata recte _coercentia_ evadunt (XX).
LIV. Et quidem ligna resinosa omnium praestantissima inveniuntur
(XXXIII).
LV. Lapides vero, qui hac oleosa substantia ferme destituuntur, nudo
igne assati pene nihil produnt (XXXVIII).
LVI. Tum autem prodent, cum oleo excoquantur (VII).
LVII. Et hic liceat mihi iterum urgere. Ligna, ossa, corium, charta
etc. antequam adurerentur igni electrico pervia extabant; nunc vero in
furno assata jam non permeantur. Atqui nulla extranea materies advenit
qua pori obstruerentur: quin, leviori ac laxiori corpore effecta
deprehenduntur. Jam igitur desperent, si qui adhuc in hoc animum
intendunt, ex modulo pororum, aut ex sola partium textura rationem
reddere cur quaedam corpora sint igni electrico impervia.
LVIII. At si tota vis _expultrix_ rejicienda in oleosam substantiam,
cur ergo cum haec usque praesens sit in memoratis corporibus, nempe
lignis, ossibus, charta etc. tamen haec ignem electricum non _coercent_
ni probe ustulentur? Praeterea, cur lignum vel diuturne in oleo
demersum, ac magnopere imbutum vi hae _coercendi_ non pollet, ni et
ipsum suburatur, aut violenter frigatur?
LIX. Equidem oleosa materies, quae in his corporibus degit, vim suam
_expultricem_ erga ignem electricum exerit; verum cum haec eadem
corpora non parum aquei humoris in sinu suo condant, quem quidem
humorem magna vi _attractrice_ praeditum satis prodit genius ipse ignis
electrici humorem prae reliquis (metalla excipio) affectandi; inde fit,
ut contrariis viribus se mutuo elidentibus, transitus ignis electrici
minus impediatur.
LX. Minus, inquam, impediatur: nam nec ita libere permeat, ut aliqua ex
parte non _coerceatur_ (XLVI).
LXI. Et quidem eo magis _coercetur_, quo haec corpora plus humoris
amiserint.
LXII. Jam vero humorem hunc aqueum e corporibus plenius educito, adeo
ut materies oleosa jam sola, ut ita dicam, dominatum habeat: sicque
corpora habebis vere ac perfecte _coercentia_.
LXIII. Hoc autem est quod perficitur haec corpora probe suburendo:
aqueum enim humorem avolare, ac plane hauriri testatur fumus; cujus
equidem quo ingentior hausta fuerit copia, eo potiora evadent corpora
(XXXVI).
LXIV. Eadem est ratio corporum, quae in oleo friguntur: nempe et
ope hujus coctionis efficitur, ut plurimum aquei humoris avolet. Ac
reapse si diuturne frigantur haec corpora, assata jam ac plane subusta
invenientur.
LXV. Crediderim tamen omnem omnino humorem non ita facile hauriri hac
arte; quod quaedam aqueae particulae olei tegumento veluti pressae
se se extricare nequeant. Hinc ratio cur ligna fricta ex oleo non tam
magna virtute praestant, ac illa quae nudo igne ustulantur (XXI), seu
quae primum ustulata, postmodum in oleo excoquuntur (XXIX).
LXVI. Jam illud facile intelligitur, cur summopere cavendum ne ligna
aliaque corpora ita prope comburantur, ut in carbones desinant: proinde
ustulanda tantum sint (XXXIV, XXXVI). Oportet enim ut aqueus tantum
humor exhauriatur oleosa substantia integra manente; quae si et ipsa
avolaverit, seu pabulo ignis cesserit, ut reapse in carbonibus evenit,
jam nihil erit quod igni electrico vim _repulsivam_ objiciat, adeoque
hi carbones liberrime permeabuntur (XXXV).
LXVII. Haec omnia si expendantur, atque invicem conferantur, quis
dubitet ad hoc principium statuendum conspirare: vim _repulsivam_
oleosae substantiae in corporibus eterogeneis degentis eam esse
quae efficit, ut haec eadem corpora ignem electricum plus vel minus
_coerceant_: quantum scilicet patitur vis contraria _attractiva_
alicujus alterius substantiae, ut est aqua? Ut autem hoc magis oculis
subjiciatur, lubet hic in unum veluti punctum redigere quid lignum
prodat in quolibet statu consideratum.
LXVIII. 1. Igitur lignum viride extat facile pervium: et hoc quia copia
aquei humoris, quo imbuitur, vi sua _attractrice_ vim _repellentem_
oleosae substantiae prorsus extinguit. 2. Quo ex hoc humore amittit,
eo minus alacriter pervaditur igne electrico: imminuta enim vi
_attractrice_ aquei humoris actio virium _repulsivarum_ oleosae
substantiae incipit aliquatenus emergere. 3. Jam aestivis solibus probe
siccum aliquomodo _coercens_ evasit: quod vis _repulsiva_ hinc magis
se efferat. 4. Assatum vero atque subustum plane impervium se praebet:
humore enim plenius exhausto sola oleosa materies vim suam exerit.
5. Denique et hac consumpta, cum lignum jam in carbones abiit, iterum
omnino pervium efficitur: namque vis omnis _repulsiva_ concidit.
LXIX. Consideravimus aquam in corporibus eterogeneis, quae sua vi
_attractrice_ vim _expultricem_ oleosae substantiae eludit. Porro et
metalla vi magna _attrahendi_ praedita esse, et quidem majore quam
aqua innuimus (LIX): qua de re dubitare non sinit ardor maximus, quo
ignis electricus ad metalla inhiat. Quid ergo accidet, si metallo
permisceatur quantitas materiae oleosae? Sane haud difficile erit
conjicere analogum evenire debere iis quae in ligno aliisque corporibus
notavimus, habita tantummodo ratione differentiae virium: nec me
huic conjecturae nixum, principioque meo magnopere fidentem eventus
fefellit.
Verum quo pacto oleosa haec substantia corpori metallico intime
commiscebitur? Frustra enim ferreum, sive aeneum frustulum in oleo,
pice etc. vel ad plures dies frigas: non enim quidquam ex hoc oleo
particulis metallicis adglutinatur. Nil ergo mirum si metalla tali
pacto excocta nullatenus _coercentia_ evadunt (VI).
LXX. Oportuit igitur ut alio me converterem. Tenuia ramenta metallica
sumebam, quibus aequali portione picis ope fusionis commixtis,
corpus conflavi, si non absolute _coercens_, at nec ita pervium igni
electrico: ex hoc enim catenae adnexo non jam alacres scintillae
emicabant, ut ex puris metallis, sed longe languidiores, nec sine
quodam stridore, qui est nota ignis aegre erumpentis.
LXXI. Plura alia tentamina inii metallo in subtilissimum pulverem
comminuto, ac modo dupla, modo tripla, modo quadrupla colophoniae massa
commixto: utque in reliquis eo difficilius permeabatur igne electrico
corpus, quo majore picis parte coaluerat; postremum hoc, in quo pars
picea metallicam quadruplo excedebat, jam satis _coercens_ inveni.
LXXII. Quod si metalla, eo quod insigni vi _attractiva_ pollent,
debent multa pice commisceri, ut ea sit in corpore quod ex hac
mixtione emergit oleosae substantiae vis _repulsiva_, quae valeat
ignem electricum _coercere_; non eadem porro est ratio aliorum
corporum, quorum vis _attractiva_ non multum est attendenda, vel
certe nullatenus comparanda cum metallis, aut cum aqua. Hinc est quod
pulvis ex marmore, cineres, carbones[24] similiter in pulverem contusi
aliaque id generis, si aequa tantum pici portione commixta coalescant,
jam erunt _coercentia_. Quid? Iterum ne in medium proferenda ligna,
ossa, corium, charta etc. in quibus vel exigua olei portio particulis
corpus constituentibus intime permixta (modo aqueae particulae desint)
efficit, ut probe _coerceant_?
LXXIII. Jam ergo ex hac analysi constat corpus vel _deferens_ vel
_coercens_ se prodere, prout nempe vel vis _attractiva_ particularum
sive metallicarum, sive aquearum, sive etiam quarumcumque idem corpus
constituentium ipsa praevalet, vel contra praevalet vis _repulsiva_
oleosae substantiae iisdem corporis particulis alligatae.
LXXIV. At si ita est, objici potest, nullum corpus inveniri debere
tam probe _coercens_, quam ipsum oleum, quod nullam habeat extraneam
materiam admixtam, quae vi _attractrice_ vim illius _expultricem_
elidat. Atqui longe melius _coercent_ ligna subusta, quae ex multis
extraneis particulis constant, parvo oleo admixto?
LXXV. Equidem oleum quammaximam exerere erga ignem electricum vim
_repulsionis_ ratum habeo. At nec inde illico consequitur firmius
obstaculum ipsi igni objicere, quam reliqua _coercentia_: illius enim
fluiditas maxime est attendenda, quae facit, ut particulis ejusdem olei
motui cuilibet se praebentibus, aliquali ignis electrici effusioni via
aperiatur.
LXXVI. Re enim vera si brachium catenae electricae proxime respiciat
superficiem olei, quamdam particularum hujus disjectionem, quosdam
veluti vorticulos ipso demum oculis cernimus: qui quidem motus, ut mihi
attente consideranti se se offerunt, a lege motuum electricorum non
abludunt: efficiuntur enim ex eo quod particulae olei, quibus a catena
vi urgente electricitas aliqua immediate est immissa, jam et ipsam
catenam et se se mutuo fugiunt, tum ad latera alias particulas petunt
nullatenus electricas, quae hoc ipso properant ad catenam electricam,
ac in locum primarum succedunt.
LXXVII. En igitur quomodo ignis electricus aliqua ex parte diffundatur
in oleo. En ratio cur nullatenus queat stratum olei ad _explosionem_
parari. Qui enim in oppositis faciebus contrariae electricitates
consistant perpetuo hoc particularum olei fluxu intestino? Porro
huic fluiditas desit, eritque probe _coercens_, et ad explosionem
paratissimum. Etenim resinae quid aliud sunt nisi oleum quoddam
crassius; aut quid aliud oleum nisi resina modico calore fluens?
LXXVIII. Illud hic notabo, quod si fluiditas olei ineptum reddit hoc
ipsum explosioni edendae, quae ex contrariis oppositarum facierum
electricitatibus existit; videtur nec hanc veram explosionem locum
habere posse in stratis aeris, ut contendunt nonnulli, qui stratum
aeris considerant non secus ac laminam vitream debiliorem. Fluxum
enim particularum in aere aeque ac in oleo, imo facilius obtinere non
praesumamus?
LXXIX. Sane quid aliud sibi vult lenis illa aura e corpore electrico
spirans, ac cutem blanda titillatione afficiens, quam _aurae
electricae_ nomine designamus, nisi fluxum hunc particularum aeris se
mutuo fugientium, quippe eadem imbuuntur electricitate, tum ad corpora
non electrica properantium, juxta legem motuum electricorum[25]?
LXXX. Jam de ipso aere aliquid dicendum, ac de vitro, quae cum sint
corpora _coercentia_ non tamen affectionem hanc vi _repulsivae oleosae
substantiae_ acceptam referunt, siquidem _omogenea_ sunt, aut certe
nulla hujus oleosae substantiae parte coalescere dicentur, qua corpora
_eterogenea_ donantur; nempe resinae, serica, pili; tum ligna, corium,
ossa etc. quae ustulavi: de quibus corporibus _eterogeneis_ intelligi
velle, cum vim omnem _coercendi_ ex sola oleosa substantia repetebam,
et ab initio monitum feci (L.) et inde saepius memoravi.
LXXXI. Necessarium igitur est ut vim hanc _repulsivam_ particulis
omnibus fluidum aereum constituentibus insitam dicamus; itemque
particulis omnibus vitri.
LXXXII. Quod ad aerem spectat, nemini non perspectum eo magis
ignem electricum respuere, quo densior est aer; tum quo purior,
ac defaecatior: scilicet hic vis _repulsiva_ minus a vi contraria
extranearum particularum oppugnatur; illic plus intenditur particulis
numero pluribus ipsiusmet aeris conspirantibus.
LXXXIII. Eadem e caussa in vitro densitas cum sit maxima, idcirco
omnium vi _coercendi_ praestantissimum extare par est (XVIII): ut
consentaneum est solidiora ligna laxioribus praecellere (XXXIII).
CAP. III.
QUOMODO CORPORA COERCENTIA ELECTRICITATEM INDUANT.
LXXXIV. Plurima congessimus, quae vim vere _repulsivam_ erga ignem
electricum in corporibus _coercentibus_ praedicant. At quomodo vis haec
patitur, ut haec eadem corpora et uberi ignis _nativi_ copia donentur,
et adhuc ingenti portione ignis _adventitii_ onerari possint? Siquidem
vel ope communicationis super facie laminae vitreae, piceae, ligneae
etc. ignem tum congerere possumus, tum ex iisdem haurire, prout nempe
respiciunt corpus _excessu_ electricum, vel electricum _defectu_
adeo ut quam validam explosionem edere pares sint; vel ope affrictus
_alieno_ igne vitreum tubulum induimus; resinas vero, ligna, serica
nunc similiter _alieno_ induimus, nunc _nativo_ spoliamus. Ex quo
nescio an quis nimium properanter concludat vim hanc _repulsivam_, quam
toto cap. 11 adstruere conabar, esse prorsus commentitiam.
LXXXV. Quasi vero cum vim _repulsivam_ in medium afferebam, vim
quamlibet _attractivam_ excluderem; aut sit aliquis in his rebus ita
extraneus, qui ignoret indolem _virium mutuarum_ in eo praecipue sitam,
quod ita e minimis pendent distantiis, ut saepe ex _attractivis_ in
_repulsivas_ e _repulsivis_ in _attractivas_ transeant. Hujusmodi
exempla pene infinita cum ex notissimis naturalibus phaenomenis, tum
praecipue ex Chemia deprompta, insuper gravissimorum hominum testimonia
recensere possem; at nec vacat, nec est necesse.
LXXXVI. Hoc si ita est, quidni dicere possim particulas corporum
_coercentium_, puta vitri, aeris, oleosae substantiae, quas vim
_repellentem_ exerere erga ignem electricum tot experimenta evincunt,
in distantiis minoribus nullatenus _repellere_; imo contraria vi esse
praeditas, qua copiam ignis satis magnam arcte complectuntur?
LXXXVII. Porro _nativum_ hunc ignem, quem veluti in sinu suo haec
corpora condunt, haurire poterit sive affrictus, seu corpus quodlibet
applicitum _defectu_ electricum: hoc viribus suis alliciendo,
extorquendoque ignem e complexu particularum corporis _coercentis_;
ille mutata partium positione efficiendo, ut vis _attractiva_
particularum ejusdem corporis _coercentis_ remissior evadat[26].
LXXXVIII. Quod autem haec corpora _coercentia_ et ignem alienum induant
tum ope communicationis, tum ope affrictus, minus negotii facessere
debet. Quid enim mirum, si corpus electricum _excessu_ superata vi
_repellente_ corporis _coercentis_, super hujus facie copiam ignis
redundantis congerat? Quid absonum, si affrictus eam aliquando inducat
partium positionem, quae vi _attractivae_ particularum corporis
_coercentis_ magis faveat, unde hoc ipsum _alieno_ igne ex affrictu
onustum se prodat[27]?
LXXXIX. Quod attinet ad affectionem corporum _coercentium_, qua
fit, ut quantum _alieni_ ignis in una facie congeritur, tantundem
_nativi_ ex opposita facie discedere nitatur; et vice versa quantum
ex una _nativi_ hauritur tantundem _alieni_ ad se alliciat altera:
id ex sola vi _attractiva_ particularum corporis _coercentis_
repetebam in saepius memorata Dissertatione _De vi attractiva ignis
electrici_[28]: uti etiam phaenomena omnia _athmosphaerae electricae_,
atque _electricitatis vindicis_ ex eodem principio mihi prospere
fluebant, scilicet: _quo ignis redundans corpori cuilibet applicatur,
licet in hoc vere non ineat, eo vim attractivam particularum ejusdem
corporis remissiorem evadere igni nativo retinendo_; et vice versa:
_quo defectus eidem corpori applicatur, eo vim attractivam ejusdem
intendi_[29]. Haec, inquam, tunc temporis explicabam nulla habita
ratione vis _repulsivae_ corporum _coercentium_, cujus argumenta prae
manibus non erant; nunc vero cum horum et plurima, et eloquentissima in
promptu sint, possem mutata partium vice vim hanc _repulsivam_ in locum
_attractivae_ sufficere: atque omnia hujus generis phaenomena aeque
feliciter mihi novam hanc viam ineunti cederent. Porro illud semper
constaret, cui maxime insistebam: _vires mutuas_ hanc in phaenomenis
electricis sibi partem vindicare.
XC. Verum, ut quod sentio ingenue fatear, huic explicationi, quae
peti posset e vi _repulsiva_, nonnulla alia phaenomena reclamant.
Si enim ponamus ex. gr. laminam vitream, cujus uni faciei _excessus
applicatur_ idcirco _nativum_ ignem ex opposita facie dimittere, quod
ille ignis redundans vim _repulsivam_ particularum vitri vere intendat;
consectarium est vim hanc _repulsivam_ vitri erga ignem electricum
ad sensibilem distantiam extendi; siquidem etsi in aliqua distantia
_applicetur_ hic _excessus_, adhuc ignem nativum vitri cogit abire.
Atqui et vitrum, et quodlibet corpus _coercens_ neutiquam fugit corpus
electricum _excessu_, quod proxime respicit; sed illud petit, ac mutuo
adhaerent.
XCI. Quod si haec faciunt ut minus probem explicationem petitam e
vi _repulsiva_; non desunt quae et illam e vi _attractiva_ desumptam
adversari videantur. Quomodo enim vis haec _attractiva_ ad sensibilem
distantiam pertinget, si in distantia adhuc ultra captum exigua jam in
_repulsivam_ abiit (Cap. II), ut ex vi _coercendi_ colligimus?
XCII. Ex his autem facile me expedio, omnibusque satisfacio
considerando particulas corporum _coercentium_ in minimissima distantia
vi _attractrice_ praeditas, quae porro in aliquanto majori distantia,
adhuc tamen exilissima, in _repellentem_ abit, mox vero iterum in
_attractivam_ desinit, quae ad sensibilem distantiam pertingit. Primus
hujus vis modus (non enim vires diversae mihi habentur, sed diversi
ejusdem vis modi, seu status) rationem prodit cur ea corpora copia
ignis nativi satis magna donentur, ut innuimus (LXXXVI). Secundus cur
eadem _coerceant_, quod toto Cap. 11 ostendi. Tertius cur accessus,
atque adhaesiones obtineant inter haec corpora _coercentia_ ac
corpus quodvis electricum (XC). Quibus positis omnia jam firmo stant
fundamento, quae de laminis _coercentibus_ ac de _electricitate
vindice_ olim disserebam.
XCIII. Jam quid intersit inter particulas corporum vere _coercentium_,
et particulas _deferentium_ liquido eruitur. Hae enim aeque ac illae
vim _attractivam_ praeseferunt; sed in illis spatium datur certis
limitibus conscriptum, quo vis haec in _repulsivam_ degenerat; in his
eadem vis _attractiva_ nullo in contrariam transitu perseverat.
XCIV. Hucusque consideravi corpora _coercentia omogenea_, sive
_substantias vere ac per se coercentes_, ut sunt aer, vitrum atque
oleosa substantia: quod si de corporibus _coercentibus eterogeneis_
agatur, ut sunt ligna, ossa, charta, quae partim ex _substantia vere
coercenti_, partim ex _deferenti_ constant, facile intelligitur eadem
plus fundi, ut ita dicam, habere quo ignem et in sinu suo excipiant,
et foras effundant. Hinc ratio mihi desumitur cur corpora _eterogenea_
vividiorem electricitatem ex affrictu ferme contrahant quam resinae,
aut vitra (IV); licet haec vi _coercendi_ praestent (XVI, XVII, XVIII).