portionis ignis proprii, sive absolutus defectus in illo inductus,
ut hic defectus componatur cum excessu absoluto, qui in facie vitri
ipsi indusio A adhaerente perseverat; itemque adeptio novi ignis
facta ab indusio B, sive absolutus excessus in ipsomet B inductus
ad hoc, ut compensetur defectus absolutus, qui pergit inesse faciei
vitri respectivae? Ex hoc probe intelligitur, quomodo post explosionem
obtineat aequilibrium unius faciei vitri ad alteram, quoad unaquaeque
pergit esse induta, nempe pergit cum respectivo indusio compensari,
adeoque signa utrinque conticescant. Male igitur argueret quis, si ex
hoc ipso, quod signa exterius nullatenus se prodant, inferret discrimen
nullum esse inter indusium A et faciem vitri respectivam, ac inter
indusium B et faciem sibi respondentem: nullam videlicet inesse nec
faciebus vitri, nec indusiis singulis absolutam electricitatem, sed
omnia jamnum in statu naturali reperiri. Enim vero electricitatis adhuc
in vitro utrinque residentis, excessus in facie superiore, defectus in
inferiore, status autem contrarii in respectivis indusiis, valida horum
indusiorum eidem vitro adhaesio, argumento est. Quod si, ut hoc iterum
innuam, tum ambae facies vitri, tum indusia ambo, nullam illico post
explosionem praeseferrent absolutam electricitatem, sed, ut contendunt,
in statu naturali omnino reperirentur, an censes, quod haec adhaesio
obtineret?
Quare illud jam constat: aequilibrium foris tantum apparere, et haberi
reapse ob hoc, quod electricitas absoluta unius cujusque faciei vitri,
suppleatur ab electricitate absoluta contraria respectivi indusii;
consequenter dum haec corpora contrariis electricitatibus praedita
in se invicem inhiant, totas vires in hoc unice exerant, nihil extra
edant. Sed et hoc exterius aequilibrium turbabitur, alterutram faciem
vitri denudando, vel ambas. Si enim indusium A divello, jam tunc
facies vitri denudata absolutae suae electricitatis excessus signa
dabit, quod hic excessus non amplius componatur cum absoluto defectu
illius indusii A (quod quidem indusium vere deficiens deprehenditur,
si staminibus sericis divulsum fuerit). Insuper autem hic excessus,
qui jam sibi relinquitur in facie denudata, tantundem ignis nitetur
dispellere ex opposita facie vitri adhuc induta, ut respondens defectus
in ea inducatur, prout vel ipsa theoria Frankliniana postulat; unde et
haec ipsa facies induta, quatenus pergit ignem reapse effundere, signa
electricitatis excessivae prodet. Quae ut juxta principia a me posita
intelligantur, tenendum est: ignem hunc excessivum faciei denudatae,
media applicatione, hoc est viribus suis attractivis id efficere, ut
ignis in facie opposita adhuc induta, qui ignis antea (habita ratione
respectivi indusii, cum quo haec facies vitri componitur) neutiquam vel
excedebat, vel deficiebat, jam nunc superfluat, ideoque dimitti prorsus
velit. At quandoquidem verbis tuis ad hoc ipsum explicandum videtur
commodius uti posse, haec et ipse lubens usurpabo, ac dicere expediet:
electricitatem excessivam, quae existit solitaria in facie denudata,
_praepollere in faciem adversam_, sive hanc _determinare_, ut abeat in
electricitatem absolutam sibi contrariam.
Iam si postquam haec ima facies, apta indusii attrectatione, reapse se
spoliavit, atque in electricitatem absolutam defectivam abiit, facies
illa superior, quae fuerat denudata, iterum induatur, tum indusia simul
ambo attrectentur, explosio habebitur eadem ratione, ac ubi primo
Batavicum experimentum tentatum fuit. Nunc vice versa, si indusio A
faciei superioris suae sedi relicto, alterum imae faciei B divellatur,
jam facies haec ima vitri denudata, electricitatem suam defectivam
signis manifestabit, quod non amplius hic defectus componatur cum
excessu indusii B (quod quidem indusium rite divulsum vere excessu
electricum deprehenditur): eadem autem ratione hic defectus faciei
denudatae, quod renuat solitarius esse, praepollebit in faciem
adversam, eamque determinabit ut abeat in electricitatem absolutam
contrariam, nempe ut alliciat ad se ignem extraneum, quo respondentem
excessum sibi comparet. Hoc obtento, si iterum induatur facies ima
denudata, et utrinque vitrum attrectetur, iterum ut supra explosio
existet. Demum si divellantur indusia simul ambo, utraque facies
electricitatem sibi contingentem ostendet, indusia electricitatem
respectivae faciei contrariam.
Ex his pronum est delabi ad ea consideranda, quae accidunt duobus
vitris, cum uno alteri superposito tentamina instituuntur. Quare non
multum hic immorabor, cum omnia eidem se se praebeant explicationi,
si consideretur alterum ex his vitris esse indusium alterius, seu
illius vice fungi. Est vero aliquid et in his, quod singulare fortasse
videri posset. Nimirum cum duo vitra simul juncta, extimis faciebus
induta, quorum unum accipit electricitatem a catena, alterum cum
solo communicat, separantur ante explosionem, ambae facies illius,
quod a catena fiebat electricum, excessum praeseferunt, ambae facies
alterius vitri, defectum: videtur enim quod ignis immissus in faciem
extimam primi, debuisset tantundem disjicere ex facie intima ipsiusmet
vitri, et in intimam congerere secundi, unde extima hujus facies cum
solo communicans, spoliaretur, uti reapse spoliari videmus. Quare
a divulsione vitrum superius extima tantum facie electricitatem
excessivam prodere deberet, altera vero, quae fuit intima, defectivam;
vitrum inferius facie illa, quae fuit intima excessivam, extima,
defectivam. Sed anne opus erit illud iterum hunc in locum afferre:
ignem nequaquam ita facile e vitro se explicare, ut in aliud corpus
ineat? Quod si de quocumque corpore hoc est dicendum, quanto magis in
hoc casu? Qui enim poterit ignis ex intima superioris vitri facie in
intimam faciem inferioris se congerere, aut quanta ex parte? Adde quod
nec vehementer ad hunc transitum sollicitatur; satis enim quodammodo
pro viribus mutuis, seu pro respectiva saturitate habetur, si ignis
nativus intimae faciei vitri superioris, qui redundans evasit additione
ignis facta extimae faciei ipsiusmet vitri, applicetur intimae faciei
vitri inferioris, ad hoc ut ab extima hujus facie discedat pars ignis
ferme aequalis illi, quae in extimam faciem dicti vitri superioris
congesta est: nempe parum refert, dummodo excessus extimae faciei vitri
superioris non existat _solitarius_, sed quoquomodo determinet defectum
absolutum in altero vitro inferiore, cum quo compositus aequilibrium
obtineat. Quare cum duo haec vitra divelluntur, nec facies intima
vitri superioris, signa dabit electricitatis defectivae, nec intima
inferioris vitri, excessivae, eo quod has electricitates absolutas,
contrarias electricitatibus extimarum facierum, si non nihil, at parum
certe, nec plene assequi valuerint; imo facies intima vitri superioris
et ipsa excessus signa prodet, eo quod in hanc faciem praepolleat
excessus extimae faciei ipsiusmet vitri, eamque determinet ad
electricitatem absolutam contrariam sibi plenius comparandam; itemque
facies intima vitri inferioris et ipsa signa defectus prodet, quod in
hanc faciem praepolleat defectus absolutus faciei extimae (quae nativum
ignem suum in solum disjecit), eamque determinet ad excessum absolute
respondentem sibi comparandum.
Caeterum et pro multiplici adjunctorum varietate, dum videlicet vel
ante, vel post explosionem duo haec vitra separantur; dum unum, vel
alterum tantummodo attrectatur, in facie induta, vel in facie denudata;
dum ambo attrectantur; vel dum etiam neutrum; dum attrectatio non
consummatur, et alia sexcenta, facile est pervidere quid accidere
debeat, ac pro singulis hisce casibus eventa tuto praenuntiare, si illa
rite teneantur, quae superius sunt constituta. Ut et quae ex inversione
vitrorum ambo, vel vitri tantum praepollentis, miranda prorsus visa
sunt, nimirum electricitates in contrarias abire, ultro se prodent; imo
horum admirabilitas prorsus evanescet, si illud attendatur, quod jam
innui, cum duo vitra junguntur, alterum alterius esse quoddam veluti
indusium.
Haec omnia ordine, quo ipse unum post aliud deducebam, exposui; nec
dubito quin eadem arcto inter se nexu cohaerere jam sit perspicuum.
Ut autem idipsum, universa ex uno eodemque principio sponte fluere,
iterum dare eluceat, haud erit ineptum ea, quae ad modum pertinent, quo
electricitas corporibus quibuslibet communicatur, inverso nunc ordine,
sed et strictius persequi, ac omnia, quae jam sunt dicta, veluti in
unum colligere.
Igitur dum corpus deferens B catenam tangit, ignis redundans ex hac
in illud init, pro ratione suae capacitatis; hinc electricitatem
et ipsum excessivam adipiscitur, si non communicet cum solo; si
communicet nullam. Si autem idem corpus B tangat faciem vitri
similiter excessu electricam, vel aliud corpus quodcumque ex his, quae
coercentia dicimus, jam ignis redundans hujus corporis electrici,
eo quod motus in eo retardetur, non utique magna ex parte in illud
B vere ingreditur, licet summopere tendat; nihilo tamen minus,
cum eidem corpori B praesens usque sit, ac quodammodo applicetur,
nequit vis mutua attractiva actionem suam non exerere. At quo major
vis particularum corpus B constituentium novo huic igni attrahendo
impenditur, eo remissior evadere debet igni nativo retinendo. Fit
inde, ut pars hujus ignis nativi, quae debitae saturitati jamnum
superfluit, plane respuatur, seu ut accuratius loquar, tendat ad
corpora non redundantia, ubi vis attractiva plus viget. Et quidem hanc
tendentiam, tum hic, tum illic, mutui accessus, adhaesiones etc. satis
evincunt. Quo igitur corpus B, vel cum solo communicans, vel aliquomodo
attrectatum, jacturam facit ignis proprii, recte illud dicimus abire
in electricitatem absolutam defectivam, contrariam electricitati
excessivae corporis coercentis, cui adhaeret: quam electricitatem
defectivam hoc corpus B reapse prodit signis omnibus, statim ac a
corpore coercente divellitur; ipsum autem corpus coercens, ut par
est, adhuc suum excessum praesefert. Atque huc omnia reducuntur, quae
faciebus vitri, earumque indusiis contingere vidimus. Porro si ob id
solum, quod impediatur transitus ignis e corpore coercente in corpus B,
quin virium mutuarum actio impediatur, efficitur, ut hoc idem corpus B
de suo amittat, ac in electricitatem absolutam defectivam abeat, idem
eveniet quodcumque id demum sit, quod hunc transitum remoretur, vim
mutuae attractionis non eludat: nempe si corpus B admoveatur corpori
electrico etiam deferenti, dummodo illud non contingat, ast aliquod
intercedat stratum aeris coercendo igni idoneum; sed nec ea distantia
sit, ultra quam mutua hujus ignis cum particulis corporis B tendentia
pertingere non valeat. Atqui evenit prorsus: re enim vera corpus B
corpori A excessu electrico admotum, quin ita proxime respiciat, ut
ignis trajectio obtineat, cogitur abire in electricitatem defectivam
illi contrariam, quam ubi primum removetur prodit; ac quidem prout
magis vel minus, caeteris paribus, vires mutuae agere potuerunt.
Et huc iterum omnia reducuntur, quae circa atmosphaeram electricam
a Te sunt prolata. Tandem si haec constent, idem prorsus erit, si
transitum ignis ex uno in aliud corpus deferens non interpositus aer
remoretur, sed ipsa unius ejusdemque corporis coercentis vel exigua
crassities impedimento sit, ne ignis in una facie cumulatus in aliam
se transferat: nempe quae facies est redundans coget alteram abire in
electricitatem absolutam sibi contrariam, eoque facilius, quo tenuior
fuerit crassities hujus corporis coercentis, adeoque vires mutuae
duarum facierum intensius agere valeant. Atqui rem ita se habere, in
vitro primum, deinde et in corporibus omnibus, quae ex genere constant
coercentium, jamdiu innotuit.
Iam nihil aliud superesset, nisi ut difficultatibus quibusdam
occurrerem, quas expositae hactenus theoriae, praecipue quod spectat ad
electricitatem vindicem, objici posse, jam quasi prospicio. Sed nonne
satius erit hanc provinciam minime aggredi, donec quae, et qualia sint,
quae ab hominibus harum rerum peritis, ac fortasse etiam a te, Viro
de re electrica optime merito, mihique ante omnes probatissimo, reapse
objiciantur, non accepero? Ad haec, ne longius quam par est excurram,
epistolae huic satis, ut video, prolixae supremam manum imponere
cogor. Et hic quidem vereor, ne nimis multa congesserim, cum utique
paucioribus Tibi opus fuisset, ut principia mea tuis itidem non valde
absona teneres, ac ipse consectaria felicius deduceres. Hoc equidem
persuasum habebam; hinc et prima tantum innuere initio decreveram;
verum ut et quibusdam aliis, qui hanc meam theoriam flagitabant, ipsi
autem novissima haec electricitatis vindicis reperta, ac principia
potissimum a Te constituta nec probe noverant, morem gererem, ipsam
hanc theoriam, cum jam ad rem accessissem, paullo fusius explanare
opportunum duxi. Felix ipse porro, si et Tibi, et illis non ingratum
fecero! Vale.
Dabam Novo-Comi 18 Aprilis 1769.
NOVUS AC SIMPLICISSIMUS ELECTRICORUM TENTAMINUM
APPARATUS
SEU
DE CORPORIBUS ETEROELECTRICIS QUAE FIUNT IDIOELECTRICA
_EXPERIMENTA, ATQUE OBSERVATIONES_
NOVUS AC SIMPLICISSIMUS ELECTRICORUM TENTAMINUM APPARATUS[18]
CAP. I.
DE RATIONE LIGNA ALIAQUE CORPORA PARANDI, UT FIANT AB ORIGINE ELECTRICA.
I. Ligna probe sicca, tum fricta ex oleo evadere _coercentia_, Patre
Ammersino ostendente Nolletus animadverterat[19].
II. Quae res valde commode cedit, cum ex iisdem lignis fulcra comparari
possint aptissima _sejungendis_ corporibus, in quae electricitas per
communicationem est congerenda.
III. Porro ligna sic in oleo cocta _electricitatem originariam_
praeseferre, seu signa edere, et ea quidem vivida, cum vel leviter
fricantur, nemini, quod sciam, observatum[20]. Hoc tamen est, quod,
experimentis nondum initis, uni meo principio nixus, conjectura
assequutus fueram, quam postea probavit eventus.
IV. Equidem mira est vis, qua hujusmodi ligna pollent, ut mihi certe,
nedum sericis, resina, sulphure, ipso etiam vitro potiora habeantur.
Statim enim ac fricantur, dummodo probe sicca extiterint, et crepitus
exaudire, et penicillos ex admota cuspide erumpentes inspicere liceat.
V. Nec ligna tantum hac arte comparata eo perducuntur, ut et corpora
rite _sejungant_, et perfricata electricitatis signa edant. Quamplurima
reperi corpora, quae similiter in oleo excocta idem praestant.
VI. Quin, non inveni nisi corpora metallica, quae tali pacto fieri
_electrica ab origine_ perpetuo renuant.
VII. Igitur charta, corium, ossa, testae ostrearum, ovorum, lateres,
vasa figuli, ipsi denique lapides, praesertim leves ac spongiosi, etsi
non ita perfecte ut ligna, tamen omnia et _sejungere_ queant, atque
aliquali electricitate imbui cum perfricantur. Imo vero ossa signa
valde sensibilia mihi promunt, ut credam ipsi ligno non concederent,
si validam frictionem sustinere possent quin attererentur, utpote vi
coctionis friabilia effecta.
VIII. Nec in oleo tantum, sed in pice, cera, sulphure, caeterisque
resinosis possunt ligna, aliaque corpora concoqui, ut fiant _ab origine
electrica_.
IX. Oleo tamen felicius utor, maxime cum ligna paullo crassiora mihi
sunt comparanda: quod ea intimius pervadat oleum, quam aliud densius
bitumen.
X. Quamnam vero electricitatem praeseferunt ligna, caeteraque
corpora ita excocta, _vitream_, seu _excessivam_; an _resinosam_,
seu _defectivam_? Equidem facile est conjicere quod _resinosam_; nec
conjectura fallit: ea enim corporibus fere omnibus quibus fricantur,
non secus ac resinae, ignem suum impertiuntur, ut manui, corio, panno,
sericis, pilis, chartae nudae: aliquando tamen alienum accipiunt, uti
dum charta inaurata, vel lamella ex orichalco fricantur: quod faciunt
et resinae.
XI. Quod vero non ita facile fuisset conjicere, haec corpora
electricitatem _defectivam_ tenacius affectare mihi ferme sunt visa,
quam aliquae resinae; non raro enim mea ligna ipsis lamellis metallicis
_dant_, a quibus _accipit_ cera signatoria. At hic infinitae propemodum
varietates sese offerunt, quas satius erit ad alium locum rejicere.
XII. Illud unum notabo, quod longe debiliori virtute emicant sive
ligna, sive resinae, cum charta inaurata, vel alia lamella metallica
perfricantur, ut fiant electrica _excessu_. An vero quod renuant
alienum ignem induere, cum eorum ingenium sit proprio exspoliari?
XIII. Caeterum compertum habui, et inter reliqua corpora, quae
similiter electricitatem _defectus_ inducunt in ligno, quod fricant,
eam nempe electricitatem, quam idem lignum affectat, alia vividiorem,
debiliorem alia vim excitare. Pannum ex. gr. praestat corio, chartae
nudae, fortasse etiam manui: item pannum album panno nigro, rubeo etc.
Tandem praestantissimi sunt pili felis, leporis, etc.
XIV. Jam cum mea haec ligna tum _coercentia_, tum _electrica
ab origine_ evaserint, quidni rite aptata electrica fiant ad
_explosionem_, more vitrorum, ac resinarum?
Equidem in mea dissertatione _De vi attractiva ignis electrici_[21]
illud conabar ostendere: corpus quodcumque, dummodo sit ita _coercens_,
ut electricitas, quae uni ejus faciei immittitur ad oppositam faciem
non praeterfluat, corpus hoc, inquam, ob ipsam vim attractivam
particularum nec quid supra, nec infra saturitatem ferentium, ratione
qua ignis adventitius uni ejus faciei applicatur, nativum ignem suum ex
alia dimittere conari; et vice versa, quo nativus ignis ex una facie
hauritur, eo sibi alienum ad oppositam faciem allicere. Quod cum, ut
in vitro primum deprehensum fuerat, inde sollertia Beccariae ad resinas
extendebat, nunc demum in ligno, corio, charta, caeterisque, statim ac
_coercentia_ evaserunt, aeque locum habere experimentis comprobarim,
principio meo, unde universam hanc _coercentium_ indolem deducebam, non
parum roboris adfert.
XV. Igitur tabulas ex ligno, charta crassiore, corio confeci lamellis
metallicis rite indutas, quae _quadrum Franklinianum_ aemulantur. Quin,
_experimentum Pekinense_, et socia _electricitatis vindicis_ phaenomena
facili admodum ratione obtinentur.
XVI. Monebo tamen nonnisi mediocrem explosionem ex novis hisce quadris
esse expectandam. Ratio autem, cur validissima frustra desideratur,
haec est: quod licet ignis electricus in aliqua tantum quantitate
congestus, ut in catena evenit, crassiora ligna, quae fulcri ope
funguntur alius non permeet; tamen ubi super facie assiculi modicae
crassitiei praeter modum densatur, per hanc vel insensibiliter, vel uno
ac repenti ictu sibi viam molitur, et trajicit.
XVII. Equidem hujus subitanei trajectus saepe me certiorem facit
crepitus inopinatus furtivae veluti ac spontaneae explosionis, quae
per mediam assiculi crassitiem existit, dum electricitatem in una
facie usque et usque urgere pergo. Quod si quadro ex charta utar; tunc
crebrissimi hi ictus spontanei emicantes: ac per hoc longe debilius
quatior dum digitis explosionem cieo.
XVIII. Porro nil tale in vitro metuendum, cujus vel exiguam crassitiem
nullatenus trajicere potest ignis electricus, licet ingentem copiam
in una superficie cumulare pergamus. Caeterum eo modico tempore, quo
lamina lignea maximam, quae illi competit, vim explodendi acquirit,
nihilo majorem sibi vitrum comparare didici.
XIX. Nec mihi objiciatur, cur non utar tabula lignea satis crassa, quae
hunc ignis transitum probe impediat. Nonne enim apud omnes receptum,
vitrum, seu corpus illud quod ad explosionem paratur, eo minus esse
aptum quo majore donatur crassitie? Equidem juxta meum _attractionis_
principium ratio hujus discriminis ultro se prodit[22].
XX. Hactenus de lignis aliisque corporibus oleo excoctis. Nunc quae
ligna solo igne assata mihi obtulerunt, proferam; et quidem omnia uno
verbo proferam, si dixero: ligna simpliciter ustulata eadem prorsus
praestare ac illa, quae fricta fuerunt ex oleo.
XXI. Immo vero vividiorem ex affrictu electricitatem mihi ferme
obtulerunt nova haec ligna, quae prunis ardentibus imposita, sive (quod
commodius) in furno, nullo alio adminiculo torrueram.
XXII. Et sane cum primum educta e furno refrixerint (calor enim, si
paullo sit intensior, electricitati tum excitandae, tum retinendae
maximae infensus deprehenditur) qualibet vel levi frictione,
percussione, scissione ipsiusmet ligni, quin et simplici attrectatione,
illico electricitatis signa, motus levium corpusculorum, crepitus,
emanationes, ut videantur (liceat mihi hac uti significatione)
electrica peste infecta. Cum vero aptiori corpore, panno scilicet, seu
pilis felis rite perfricantur, et odor acer, et crepitus favillarum
crebrissimi, et universe lucis semitae, tum admota cuspide ad plures
pollices penicilli: qui quidem penicilli eo spectabiliores se produnt,
quo ab igne non jam ad cuspidem confluente, ut in vitro accidit, verum
ab igne palam ex ipsa cuspide in lignum transmeante existunt.
XXIII. Quid plura? Tanta est vis, qua hujusmodi ligna donantur, ut
ipse saepius ligneo bacillo utar hac arte comparato, quo in catenam
satis amplam, sive in hominem rite sejunctum electricitatem immittam.
Porro vix tertio vel quarto bacillus aspere supra pannum aut pilos
raptatus ad catenam devenit, lambens flocculum, quem ex charta inaurata
eidem catenae apte accommodavi, cum jam scintillas ex hac ciere possum
satis sensibiles. Quin et saepius obtinere potui, ut phialam Batavicam
electricam facerem ad explosionem.
XXIV. Haec cum ita prospere evenirent, non poteram non eo adduci, ut
machinam disco ligneo sic probe assato instructam, loco vitri, mihi
compararem. Nec verear dicere hanc effectuum promptitudine, quin et
persaepe magnitudine longe aliis praestare, quae ex vitro hucusque
conflari consueverunt. Quid quod? Machinulam construi curavi, quam in
pera gestare possem: atque haec tam parvula machina non tam parvos edit
effectus.
XXV. En igitur _novum_, quem prima fronte libelli proferebam,
_apparatum_ ad electrica tentamina, omnium certe simplicissimum; cum,
nullis amphus nec vitro, nec resina, nec sericis opem ferentibus, omnia
jamnum ex ligno, tum fulcra (II), tum discus (XXIV), tum quadrum (XV)
commode suppetant.
XXVI. Equidem non dissimulabo hos tam magnos effectus ligna, etsi probe
subusta, nonnisi tempestate siccissima edere, vel coelo etiam minus
favente, dummodo nuper e furno educta: cum nimirum nullo madent humore.
XXVII. Caeterum nulla erit dies tam electricitati infensa, qua haec
ligna panno primum, vel spongia detersa, tum paullo diutius perfricata,
signa satis sensibilia promere renuant. Sin vero validiora desideras,
hisce lignis soli, seu blando igni ad modicum tempus expositis integra
vis redibit.
XXVIII. Illud hic non praetermittam quod, licet ligna nudo igne
ustulata principio validiores effectus ederent, ac porro edant
tempestate siccissima, ac quae in oleo frixeram (XXI); coelo tamen
pluvio haec illis mihi potiora habeantur, praecipue vi _coercendi_.
Cujus rei non aliam puto afferri posse rationem, nisi quod ligna multo
oleo imbuta humorem respuant, quem ligna tantummodo assata attrahunt.
XXIX. Hoc si ita est: quidni ligna primum in furno probe ustulentur,
ut quammaximam assequantur virtutem, tum iterum in oleo frigantur?
Porro hanc optimam esse rationem et ipse prospiciebam, et mea tentamina
comprobarunt.
XXX. Expedit etiam loco coctionis in oleo, hoc tantum ligna jam assata
linire, sicque iterum in furno torrere.
XXXI. At nec inutile erit aqueis vaporibus arcendis haec ligna jam
probe parata pannis oleo linitis involuta servare: quo fiet, ut vel
humentibus diebus, si ea, (primum probe detersa) libeat ad tentamen
vocare, absque ignis vel solis calore res prospere succedat.
XXXII. Quod si quidquid diligentiae impensum fuerit, ligna post
diuturnum aliquod tempus vim ferme omnem amisisse reperiantur, hancque
blando calori exposita recipere renuant; tum opus erit illa iterum
assare: non quidem ita vehementer ac diuturne, ut prima vice, sed ad
modicum tempus, quo nempe satis sit, ut omnis avolet humor, quem longa
aetate contraxere[23].
XXXIII. Jam cum aliqua praenotarim, quae non parum conferunt ut ligna
electricis viribus exerendis aptiora evadant, illud non omittam,
delectum lignorum non esse spernendum. Etsi enim omnia omnino ligna
probe subusta vim satis magnam acquirant; at plura insigniorem sibi
comparant: ut resinosa: tum quae solidiora sunt.
XXXIV. Quod autem rem propius spectat, optimam nempe rationem haec
ligna assandi: cavendum, et omnino cavendum ne ita pene comburantur, ut
in carbones desinant. Carbones enim cum _sejungendis_ corporibus, tum
electricitati ope affrictus promendae constanter impares inveni.