nullum praeseferre defectum, sed in statu naturali reperiri, utut
idem corpus apte attrectando, tunc cum catenae esset contiguum, ignem
ex illo hauserimus. Hoc ita intelligendum volo: nam si corpus B, quo
tempore catenam contingebat, nullatenus fuerit attrectatum, in hoc
casu, non solum post divulsionem non erit deficiens, sed insuper,
ut omnibus jamdiu constat, electricum excessu deprehendetur, eo quod
portionem satis notabilem ignis redundantis catenae dumtaxat receperit,
quin aliquid de suo amiserit. Quid vero ubi idem corpus B nec catenam
probe contingit, nec ipsum satis apte attrectatur? Scilicet conjicere
dabitur ex majori vel minori a catena distantia, a perfectiori vel
imperfectiori attrectatione, quae et qualia se prodent electricitatis
signa: clare enim liquet, quod si corpus B ita proximum fuit, ut
adhuc plus a catena acceperit, quam in digitum aliquanto remotiorem
effuderit, electricitatem pro hac differentia excessivam ostendet;
contra si facilior extiterit trajectio ignis ex corpore B in digitum
proximius admotum, quam ex catena paullo remotiore in corpus B, pro hac
differentia electricitas defectiva in ipsomet B apparebit. Rem autem
ita se habere experientia testis est.
Ex his pronum est colligere, cur, etsi duo haec corpora, nimirum
catena, et corpus B, eodem modo prorsus respective se habeant, ac se
habet facies _A_ laminae vitreae ad faciem alteram _B_, tamen illorum
ope nequeat explosio ita valida obtineri, ut in hac lamina vitrea
habetur. Etenim lamina vitrea hoc habet commodi, ut nullum prorsus
admittat e superficie _A_ ad superficiem _B_ ignis transitum, siquidem
vel illa exigua vitri crassities omnem aditum intercludit; eodem autem
tempore minima inter unam et alteram superficiem distantia existat,
quo fit, ut vires superficiei _A_ se extendant ad _B_, et invicem quam
intense agant. Contrarium evenit in corpore B: nam si exiguo tractu
distet a catena, non potest in hac ignis valde cumulari, quin in illud
etiam magna pars hujus ignis ineat, superata nempe interpositi aeris
resistentia. Debet ergo non ita prope accedere: tunc vero quo magis
distat, eo minor est actio, quam ignis in catena redundans exerit in
ipsum corpus B; ac proinde minorem ex hoc ignis nativi copiam disjicit.
Caeterum et haec explosio catenae cum corpore B, nihil, ut innui,
quoad substantiam differt ab explosione duarum facierum vitri: vi
tantum differt, idest eorumdem prorsus effectuum magnitudine: quae
differentia non facit, ut alterius generis sit censenda. Re enim vera
quid in explosione vitri accidit, quod et hic contingere non videamus?
Dum vitrum exploro admotis digito manus dexterae superiori faciei _A_
redundanti, ac digito laevae imae faciei _B_ deficienti, scintilla ex
_A_ init in digitum dexterae sibi admotum, eodemque tempore e digito
laevae similis scintilla exsilit in objectam faciem _B_. Idem prorsus
evenit, dum digito laevae proxime respiciente corpus B ad debitam
a catena distantiam situm, tum digito dexterae tento ipsam catenam:
dum enim ex hac prodit scintilla digitum pervadens, alia scintilla
et digito laevae init in corpus B. Quod si non ita valide quatior,
ut in explosione vitri probe electrici; at et digiti mihi punguntur,
et sensus quandoque ultra manum ad brachium producitur, quae est
sane aliqualis commotio. Uno verbo eam persentisco commotionem, quam
tempestate minus sicca, e vitro parum electrico obtinere datum est.
Insuper illud in vitro observatur: ignem redundantem in una facie
irruere in aliam faciem deficientem tramite brevissimo; quo fit, ut in
allato exemplo, etiamsi ima vitri facies communicet cum solo, tamen
ignis in hanc faciem deficientem non ex solo ineat, sed potius ex
digito laevae illi quamproxime admoto. Rursus et in altero experimento
corporis B catenae admoti, eadem obtinet lex: nam si dextera exploro
catenam, interim digito laevae ipsi corpori B quamproxime admoto,
quamvis hoc communicet cum solo, nihilo tamen minus ignis electricus ex
digito init in hoc corpus B: uti ego quidem pluries sum expertus.
Iam Tu perspicies, Vir Clarissime, nequaquam opus esse, ut
exempla contrariae electricitatis in medium proferam. Ex quo enim
consideravimus quid in corpore B eveniat, dum vicissim admovetur, ac
removetur a catena, sive a quocumque corpore electrico per excessum,
facile hinc conjicere licet, quid eidem corpori B contingere debeat,
dum admovetur machinae, sive corpori cuilibet defectu electrico. Nempe
liquet, quod sicuti ignis electricus ad corpus B pertinens, dum illi
insuper ignis redundans in catena applicaretur, licet non intraret,
toto illo excessu augebatur, unde ipsum corpus B ignem proprium, ne
quid ultra saturitatem haberetur, effundebat, mox expetendum, cum nempe
excessu illo catenae destitueretur; ita hic idem ignis, qui naturaliter
competit corpori B, eo quod tendat versus machinam deficientem, sive
illi applicetur, etiam sine vero transitu, toto illo defectu machinae
minuetur: quare ut instauretur, habeaturque saturitas, corpus B
extraneum ignem ad se alliciet, mox iterum dimittendum, statim ac nempe
defectu machinae laborare desinat. Cum igitur ex uno aliud itidem
facili deductione inferatur, mihi quidem vitio non est vertendum,
si, ut brevitati consulam, saepius etiam in progressu exempla tantum
desumere ab electricitate excessiva, satis duxero.
Sed redeamus, unde paullo discessimus. Dixi corpus B non ita proxime
admovendum esse catenae, ad hoc ut habeantur signa contrariae
electricitatis tunc cum removetur; sed ad mediocrem distantiam ab
illa sistendum: aliter enim efficeretur, ut vel tota, vel maxima
pars ignis redundantis, ex hac in illud libere ingrediens, repararet
defectum, qui in corpore B existere debuisset. Hoc quidem evidentissima
ratione demonstrasse mihi videor. Objici tamen posset. I. nec illud
generaliter verum esse: corpus B, si proximius steterit corpori
cuicumque electrico, ut etiam illud contigerit, nequaquam adipisci
contrariam electricitatem, quam esset adeptus, si in majori distantia
constitisset; compertum est enim corpus B admotum vitro, sulphuri,
tibiali serico, vel alio hujus generis corpori, quod frictione
evaserit electricum, admotum, inquam, usque ad contactum, si digito
prius exploretur, tum removeatur, ab hac divulsione contrariae
electricitatis signa prodere satis sensibilia. II. Experimenta esse,
quae demonstrant ignem redundantem corporis electrici nullatenus
ingredi corpus aliud, licet et hoc et illud ex genere sint deferentium,
et quidem se contingant. Hujusmodi est experimentum sane pulcherrimum,
quod Tu capiebas, et ipse saepius iteravi eodem plane successu. Si
in cilindrum metallicum, vacuum, satis altum, diametri etiam plurium
pollicum, ima parte clausum, rite sejunctum, ac electricum a catena
(puteum electricum dicis) demittatur globulus lamina metallica
obductus, stamini serico appensus, ita ut fundum putei contingat, dein
caute eodem stamine serico extrahatur, nulla, vel exigua propemodum
electricitate imbutum invenimus, signa ab illo frustra desiderantur;
quae tamen satis sensibilia ederet, si pars ignis in puteo redundantis
ad illum globulum fuisset transmissa, dum hujus fundum tangeret.
Postremae huic difficultati ut occurram, ajo primum: ex eo quod in
aliquo casu, in quo circumstantiae valde mutatae apparent, ignis
redundans in corpore deferente nequaquam ineat in aliud corpus
similiter deferens (uti videlicet contingit in experimento mox allato),
perperam infertur, neque permeare debere in aliis casibus numero
longe pluribus, ubi hic contactus habetur: ut cum catenae, vel etiam
exteriori ejusdem putei faciei ipsum hunc globulum objicio. Quamobrem
ut meum constet principium, satis superque habeo, si in experimentis
omnibus supra allatis, in quibus corpus B admotum primo catenae ad
debitam distantiam, atque attrectatum, contrariam electricitatem
nanciscebatur, dum postea removeretur; tunc vero haec contraria
electricitas non obtinebat, cum idem corpus B nimis proxime admotum
fuerat, ac usque ad contactum, satis, inquam, pro re mea habeo, si
in iis omnibus casibus constet, corpus B attactu catenae, ignem ex ea
redundantem revera haurire debuisse, atque in se recipere.
Caeterum singularis hujusce experimenti putei electrici, in promptu
ratio est: nempe caussa assignari potest, et ea quidem e meis
principiis petita, cur globulus in puteum satis alte demissus ignem
redundantem non exceperit. Concipiamus hunc globulum in cavitate
putei demersum, undique athmosphaera electrica, sive igne redundante
ipsiusmet putei circumvestiri: hoc autem est, quod dico _applicationem_
ignis. Iam vero ostensum est, toto hoc excessu augeri debere summam
ignis proprii, sive portionem, quae illi globulo in statu naturali
competit: ne quid nempe supra vel infra saturitatem habeatur. Quare
hic globulus media hac applicatione ignis redundantis, se habebit ut
corpus vere electricum excessu, imo aeque electricum ac puteus ipse. Id
si ita est: quemadmodum nulla est ratio, cur ignis transfluat e corpore
redundante in aliud similiter redundans; ita neque ulla erit, cur ex
interna putei facie ignis ineat in globulum, qui sola illa applicatione
jam aeque redundans evasit.
Si quis iterum instaret, cur haec ita se habeant in casu tantum, quod
globulus a corpore electrico undique cingatur, minime vero cum hic
idem globulus uni catenae lateri quamproxime admovetur, vel extimae
faciei ejusdem putei; patet enim et hic globulum excessu illo, qui est
in corpore electrico, si vera constent quae tradidi, augeri debere;
unde pariter non est, cur ignis redundans ex illo corpore in hunc
globulum ineat, responderem valde absimilem esse rationem. Etenim
concipiamus globulum, cum primo accedit ad catenam, hujus excessu sibi
tantum applicato, aeque, ac illa est, evadere electricum. Hoc probe:
sed quid inde? Iam liquet, quod res eodem loco diutius non consistet:
ignis enim nativus, qui in globulo novo hoc accessu redundans evasit,
qua via pateat effundetur, nempe vel in corpora deferentia, si haec
adsint, sin minus in aerem etiam non redundantem se explicabit, quoad
hic patitur: qui propterea ignis nativus dum effunditur, id efficit,
ut globulus nequaquam in eadem cum catena electricitate manere pergat;
adeoque locus fit igni e catena provenienti, ut in intima illius
globuli viscera succedat. Contra in memorato exemplo putei, globulus
in illo satis alte demersus, usqueadeo aequilibratur cum puteo, idest
aeque ac puteus pergit esse electricus excessu, eo quod ignis proprius
globuli nequeat se ullatenus explicare in aerem jam aeque redundantem,
quo in interna putei cavitate circumvestitur; ac proinde neque loco
cedere, ut in ipsum globulum ignis putei introducatur. Porro ignis
nativus e globulo se se explicabit, statim ac corpus aliquod deferens
propeipsum demittatur, vel statim ac aperto jam puteo[16], ad aerem non
redundantem, ac liberum aditus pateat; ac tunc quo de suo effundet, eo
vicissim ex igne redundante putei intus excipiet.
Cum ergo dubium non sit, ignem redundantem corporis excessu electrici
intromitti in corpus B quodcumque, si hoc illi quamproxime admoveatur,
vel contingat, dummodo nihil obstet, quominus hoc idem corpus B capax
sit novum hunc ignem intra se recipiendi, recte illud assumebam: hunc
ignis transitum in caussa esse, cur corpus B, statim ac a catenae
contactu removetur, signa electricitatis defectivae nequaquam edat;
quae porro ederet, si antea non ad contactum usque fuisset admotum,
sed ad debitam a catena distantiam constitisset, quae scilicet huic
transfusioni impedimento esse potuisset.
Haec autem patet intelligi debere tantummodo de corporibus
deferentibus, in quibus ignis electricus liberrime excurrens, ullo
nec impedimento coercitus, nec mora retardatus, ex uno in aliud corpus
illico traduci potest: scilicet intelligi debere, cum corpus B catenam,
vel corpus quodcumque deferens ac electricum contingit; non vero cum
idem corpus B contingit corpora coercentia, ut vitrum, sulphur, et
id genus alia, quae si electrica sint excessu, ignem redundantem non
illico deponunt, neque itidem, si contraria electricitate polleant,
ignem alienum, quo defectus instauretur, ictu oculi admittunt; sed
aegre et paullatim hoc praestant, adeout nonnisi post multum tempus
integre se restituant: quod alibi nec semel dictum est; hic autem
iterum innuere libet, ut pateat quam vim habeat illud, quod primo
loco objiciebatur; nempe corpus B, etsi quam proxime admoveatur
vitro, sulphuri, serico, quae frictione, vel aliter sint electrica,
licet etiam ad contactum deveniat, tumque exploretur; nihilo tamen
minus contrariae electricitatis signa edere satis sensibilia, statim
ac ab hoc contactu removetur. Enim vero quis non videat experimentum
hujusmodi roborandae meae theoriae, atque ampliandae esse aptius, quam
infirmandae? Expendamus haec paullo diligentius.
Cum corpus B vitrum electricum tangit, totus quidem ignis redundans
vitri, eidem corpori B superadditus, tantundem ignis nativi ex hoc
discedere cogit, ne quid supra saturitatem habeatur; veruntamen
hic ignis excessivus vitri non init totus in dictum corpus B, sed
aliqua ex parte tantum: pars reliqua, quae quidem est notabilis, illi
dumtaxat applicatur, eo quod vitro veluti irretita, nequeat se tam
cito extricare. Atqui et haec pars solummodo applicata, ut toties
observatum, tantundem ignis proprii disjicit e corpore B. Nonne igitur
evidens est, hoc idem corpus naturalem defectum persentire debere,
statim ac avulsum a vitro, hac parte ignis redundantis destituitur,
quae ipsi vitro adhuc pergit inhaerere? Uno verbo: quod accidere
vidimus duobus corporibus deferentibus, quorum unum est electricum,
alterum non ita, si ita accedant, ut spatium aliquod adhuc intercedat,
id ipsum evenit duobus corporibus, deferenti uno neque electrico,
alteri coercenti et electrico, ubi etiam ad contactum usque accedant.
Sicuti enim respectu illorum interpositus aer impedimento est, ne ignis
ex uno in aliud protinus effundatur; ita horum respectu, licet duo haec
corpora se mutuo contingant, adhuc tamen ignis redundans alterius vere
impeditur ex ipsa coercentium natura, hoc est ex ipso difficili motu,
quem ignis electricus obtinet in corporibus hujus generis.
Hujus autem motus impediti ignis electrici in corporibus coercentibus,
sive naturaliter residentis, sive vi intrusi, credo equidem, post
ea quae superius sunt observata, a nemine argumenta desiderari.
Quod si quis adhuc instaret, ac a me convinci peteret, satis illi
haberem experimento hoc ipso, quod nobis ante oculos versatur, cuique
analysi aliqua persequendo curam impedimus, comprobare, rem ita se
habere. Etenim si laminae vitreae probe electricae lamella metallica
applicetur, eique apte jungatur; haec autem lamella attrectetur ad
tempus, quo nempe libera sternatur via igni in vitro redundanti se
se explicandi quantum potest; nihilominus ut haec lamella metallica a
contactu avellitur, portionem satis notabilem ignis redundantis adhuc
vitro inhaerentem reperimus, unde signa electrica in illo reviviscere
videre est.
Iam vero haec signorum reviviscentia, eadem illa est, quam tibi,
Vir Cl., _Vindicem Electricitatem_ appellare placuit, ad quam jam
vides, quomodo mea principia veluti manu me deduxerint. Haec itaque
quamvis ab experimentis hucusque recensitis, legibusque phaenomenorum,
quae constanter obtinere vidimus, nihil prorsus differat; tamen cum
novorum illorum tentaminum sit veluti basis, quae admirationem maximam
postremis hisce temporibus visa sunt ingerere: cum Tu hanc provinciam
impense excolueris, idque feliciter admodum, nec sine magno fructu
praestiteris, ut omnia phaenomena hujusmodi ad unam classem redigeres,
quantumvis longe dissita viderentur, haec, inquam, Electricitas Vindex
aliquanto fusius pertractari meretur.
Porro allatum exemplum, in quo electricitatem vindicem obtinere
vidimus, probe expensum, ad ulteriora nos deducet, ubi iidem prorsus
sunt effectus, licet magnitudine longe distent. Iterum igitur sumamus
laminam vitream[17] frictione electricam, eique applicemus bracteolam
metallicam sic, ut se mutuo osculentur; tum exploremus hanc bracteolam:
ignem hauriemus: consummata attrectatione, signa conticescent;
bracteola arcte vitro adhaerebit. Iam ne censeas electricitatem omnem
periisse in vitro, hoc est ignem redundantem penitus ab illo exhaustum;
nequit enim vitrum conceptum ignem tam brevi tempore effudisse. Retinet
ergo adhuc portionem, et quidem satis notabilem. At si ita est, cur
ergo nulla hujus excessus signa apparent? Unde est quod aequilibrium
obtinere videtur? Scilicet hic excessus absolutus vitro inhaerens,
cum lamellae metallicae applicaretur, tantundem ignis nativi ex hac
disjecit (et quid aliud esse potuerunt tot scintillae, quae haustae
fuerunt ab ipsa bracteola dum tentaretur, siquidem ignis ipse in vitro
redundans tam cito, tamque alacriter effluere nequaquam potest?). Fit
inde, ut hoc excessu absoluto vitri, cum absoluto defectu lamellae
se componente, adhuc aequilibrium obtineat, idest in iis duobus
corporibus una junctis, habeatur quantitas ignis, quae respondet summae
eorum virium. Signa ergo electricitatis haberi non possunt. Porro et
esse, et diutius perseverare in vitro excessum absolutum, in lamella
vero defectum, vel illud evincit, quod haec corpora satis valide,
ac constanter invicem adhaerent: vidimus enim hanc esse proprietatem
corporum diversimode electricorum, ut mutuo se petant. Quod si, uti
nulla exterius edunt signa, sic itidem nullam haberent absolutam
electricitatem, sed tam vitrum, quam lamella, ea donarentur ignis
portione, quae cuique in statu naturali competit, undenam haec mutua
adhaesio? Sed jam divellamus a lamina vitrea hanc bracteolam metallicam
(hanc vero staminibus sericis divellamus, ne quam habet electricitatem
amittat): num difficile erit pervidere quid inde accidere debeat?
Utraque manifestabit electricitatem suam absolutam, nempe vitrum
excessum, bracteola metallica defectum: signa, inquam, se prodent
excessus in vitro, quod hic excessus non amplius componatur cum aequali
defectu lamellae metallicae; itidemque signa defectus dabit haec
lamina, quod jam non amplius componatur cum excessu vitri. Iam postquam
attrectando hanc laminam metallicam a vitro divulsam, ignem in illam
immisimus, qui deficiebat, si iterum eam applicemus eidem vitro, iterum
excessu hujus sibi applicato, tantundem ignis nativi effundet, ubi
digito exploretur; post hoc, obtento aequilibrio, signa conticescent.
Rursus divellatur, rursus haec amissum ignem exposcet; et sic deinceps
usque adeo, donec ignis redundans vitri, qui effluere non cessat, utut
aegre et paullatim, penitus evanuerit; quod quandoque ad horas, si
omnia sint siccissima, produci potest.
Iam vero, si quis volens effecta denotare, nempe alternam hanc signorum
reviviscentiam, quam in allato exemplo observavimus, dicat: faciem
vitri, post aptam attrectationem lamellae metallicae sibi adhaerentis,
illico a divulsione hujus indusii, seu dum _denudatur vindicare sibi
electricitatem, quam habuit ante_ attrectationem, non ego quidem
repugnabo, dummodo conveniamus haec signa electrica reviviscere, non
quod per denudationem electricitas absoluta vitri, ut ita dicam, de
novo cudatur, hoc est ignis excessivus in illud denuo inmittatur;
sed quod incipiat nunc solum apparere, seu signa edere, ille idem
ignis redundans, qui antea cum aequali defectu laminae sibi proxime
adhaerentis compositus, nullatenus se prodebat. Quo sensu illud
_vindicare electricitatem_ optime usurpatum accipio.
His electricitatum vicissitudinibus, quas uni tantum faciei vitri
accidere vidimus, illas quoque congruere, quae duabus faciebus
unius vitri, vel vitris duobus simul junctis obtingunt, dum ad
Batavicam explosionem adiguntur, a quocumque rem vel mediocriter
perspiciente facile arguetur; idipsum vero tibi, Vir spectatissime,
luce clarius patebit, utpote qui principium illud supra observatum
constitueris: _faciem vitri post explosionem dum denudatur vindicare
sibi electricitatem, quam habuit ante explosionem_; atque ad hoc
unum, omnia hujus generis phaenomena reducere aggressus sis. Equidem
hoc tanto cum successu praestiteras, ac jam plane confeceras, ut
nihil aliud desideraretur, nisi ut principii ejusdem caussa ipsa
demum innotesceret. Modo autem, cum hanc caussam jam ipse protulerim,
nonne proposito satisfecisse censendus sum, quin peculiaria in hac re
tentamina ad trutinam sint revocanda? Unum tamen, vel alterum in medium
proferre, prorsus inutile non duco iccirco, quod hinc magis magisque
elucebit, quomodo non in generalioribus tantum, sed et in singillatim
expensis principiorum meorum applicatio optime cedat.
Sit igitur vitrum, utrinque rite indutum tenui lamella metallica,
vel charta inaurata. Admoveatur superior ejus facies catenae, ut
inde excipiat ignem redundantem; facies vero ima amittat nativum,
prout theoria postulat. Iam cum facies vitri, seu potius indusia
attrectantur simul ambo, existit explosio, eo quod ignis in facie
superiore redundans irrumpat in faciem imam deficientem. Verum enim
vero non ex ipsa facie vitri superiore, sed ex indusio A huic faciei
contiguo, ignis effunditur; itidemque non in ipsam imam vitri faciem
vere init, sed in indusium B huic faciei inhaerens se se recipit,
ibique consistit. Etenim uti vidimus ignem redundantem a vitro aegre
deponi, ac successive tantum, eo quod motus in illo retardetur: ita
haec eadem motus retardatio vetat, ne ignis adveniens, in partem ipsam
vitri deficientem tam cito introducatur. Atqui haec explosio momento
temporis fit. Liquet igitur tam repentem ignis eruptionem, nonnisi
ex igne proprio indusii A in indusium B se conferente, ibique demum
consistente, proficisci. Quid autem determinet ignem proprium ab illo
foras mitti, atque in hoc sese recipere, satis constat, cum jam toties
repetitum fuerit, ignem nativum indusii A evadere debere redundantem,
per simplicem applicationem ignis excessivi faciei vitri sibi
contiguae, licet nempe hic ignis excessivus in idem indusium A vere
non intret: eademque ratione ignem nativum indusii B evadere debere
deficientem, per simplicem applicationem defectus faciei vitri itidem
contiguae, idest etiam sine reali transitu hujus ignis nativi ex eodem
B in hanc faciem vitri.