malimus) frictioni aequivalet. Notum est rudem quamcumque percussionem
eadem omnino praestare ac affrictus. Innumera experimenta, quae ad
hanc rem faciunt, non vacat recensere: sed neque inutiliter faciam, si
hoc unum proferam. Laminam vitream probe siccam abs igne malleo ligneo
(charta inaurata obducto melius evenit) percutio semel quo validius
fieri potest, id unum nempe cavens ne diffringatur: electricitas
existit aliqua in utraque superficie, sed admodum debilis; ea tamen
repetitis ictibus adeo invalescit, ut bracteolae metallicae ad quatuor,
et ultra pollices sitae arrigantur, advolent etc. interdum et penicilli
conspiciantur, et crepitus exaudiantur. Hoc autem maxime notatu dignum,
quod non solum pars illa vitri, quae percussioni mallei subjecerat,
electricitatem nacta est; sed aliae partes circumpositae, quandoque et
illae, quae tres pollices distant a loco percussionis, bracteolas satis
sensibiliter attrahunt: quae res cum meo principio apprime consentit;
dispositio enim particularum non solum iis in punctis immutatur, ubi
habetur percussio; sed et in adjacentibus, quoad nimirum succussio
satis valida pertingit: hinc virium mutatio; hinc effectus respectu
fluidi electrici, qui hanc mutationem consequuntur.
Mirarer ni hic instaret aliquis, ac illud a me intelligere vellet:
num, in solutionibus, fluidorum mixtionibus, effervescentiis,
conflagrationibus etc. quae ad Chemiam pertinent, cum minimarum etiam
particularum textus tot tantisque modis innovetur, viresque mutuae
tam insigniter mutentur, ut nunc intensius, nunc remissius agere, ipso
demum oculis perspiciamus, num, inquam, in his chemicis operationibus
ignis electricus quidquam patiatur, quodque principiis a me positis
consentaneum est, electricitas aliqua exsurgat: quae si revera
exsurgit, cur ergo signa nullatenus se produnt?
Equidem mihi persuasum est in omnibus hisce motibus, seu corporum
alterationibus ignem electricum diverse affici, ipsumque varias
vicissitudines subire: nempe confluere quo vis attractiva intensior
evadit. Verum cum electricitatis phaenomena tunc solum habeantur,
ut supra vidimus, cum viribus se restituentibus ignis electricus ad
pristinum statum regreditur; si iste regressus insensibili quodam modo
fiat, eo quod vires lente admodum restituantur, patet nulla haberi
posse electricitatis signa sensibilia. Atqui hic casus videtur esse
eorum motuum, quos chimicos dicimus. Hac ratione facile intelligitur,
cur, licet intestini hi motus insigniorem inducant particularum
mutationem, proinde et virium mutuarum discrimen sane notabilius,
quam affrictus; nihilo tamen minus hic affrictus electricitati
excitandae sit multo magis idoneus. Etenim in vitro ex. gr. momento
temporis, quo vis urgens pressionis cessat, sive contactus corporis
prementis aufertur, illico existit conatus particularum in vitro se se
restituendi; qui conatus utique est satis magnus; proinde et effectus
satis sensibiles edit. Contra in motibus, qui non tam ab externa
caussa, quam a mutuarum virium actione ortum ducunt. Hic enim vis illa
quodammodo intrinseca, quae particularum mutationem induxit, nequaquam
illico aufertur; sed cum usque praesens sit, necesse est ut a vi
contraria destruatur; quod, ut dixi, videtur fieri non posse nisi per
gradus insensibiles.
Sed et aliae esse possunt circumstantiae, quae electricitatem
manifestari signis sensibilibus vetant, ac in hujusmodi tentaminibus
diligentiam omnem eludunt. Licet enim ex. gr. vasa rite sejungere
(_isolare_) curemus, num cavere possumus quin effluvia, quae a
corporibus ita cruciatis jugiter effunduntur, ac saepe in tam immani
copia, ut vel in oculos incurrant, communicationem aliquam inducant,
omnemque electricitatem, si quae forte exsurgit, citius disperdant?
Aer etiam athmosphaericus, utcumque purus; quin et caetera corpora,
quae cohibentia dicimus, nequaquam perfecte adeo cohibent, ut debilem
aliquem electricitatis gradum in se recipere nequeant. Igitur non est
mirandum irrito eventu haec succedere. Quanquam nec illud affirmare
prorsus auderem, nulla unquam in chemicis hisce operationibus obtineri
posse electricitatis signa sensibilia. Quae ipse hactenus institui
super hac re tentamina, pauca admodum sunt: plura si ineam, eaque
accuratiora, uti quidem est animus, non utique despero rem mihi
aliquando ex voto succedere posse. Neque vero solus ego sum, qui
hujusmodi experimentis, utpote quae plurimum lucis afferre possint,
curam impendere decreverim; nam et Tu, Vir sollertissime, ante aliquot
annos huc animum adieceras, ut inlelligeres _quanta parte ii motus,
quos chimicos dicunt, igne electrico efficerentur_. Dolendum tamen est,
si quae inde detexeris, ea nos adhuc latere.
Illud hic postremo loco addendum censeo, quod non parum ad rem nostram
facit: nimirum si ponatur ignem electricum his vicissitudinibus esse
obnoxium ob diversam tantummodo positionem particularum corpora
constituentium, jam non incongrue ex eodem principio Naturalis
Electricitas peti potest: facilis nempe explicatio occurrit cur,
et unde haec ortum ducat. Quis enim non concipiat alterationes,
tum quae accidunt corporibus supra tellurem positis, tum quae in
athmosphaera contingunt, sive in moleculis ipsiusmet aeris, et
corporibus etherogeneis in hoc innatantibus, quorum omnium positiones,
textus etc. tam saepe immutantur, vires respectivas pariter immutare
debere; proinde ignem nunc e tellure in aerem, ac nubes, nunc ex
his in tellurem confluere; mox viribus se restituentibus iterum ad
pristinum statum regredi etc. quod est plane consonum systemati tuo
de Electricitate Terrestri-Athmosphaerica? Porro tentamina, quae supra
proposuimus circa chemicas operationes, eadem sunt, quae lucem maximam
et huc afferre possunt: quo tamen nihil de iis constet, ne ego quidem
aliquid pro certo constituere ausim; sed quae ad hanc rem protuli
conjectationum loco haberi volo.
Latum sane campum aperuimus principio attractionis, qua ignem
electricum pollere contendo. At mirum quam latius adhuc patebit, si
idem principium ad vitrorum theoriam, caeteraque huc pertinentia
deducatur. Sancitum est igitur: _ignem, qui in una vitri facie
cumulatur tantundem ignis ex adversa facie expellere_, et vice versa
_ignem qui ex una facie hauritur aequalem portionem allicere ad
faciem sibi oppositam_. Hanc legem phaenomenorum, quam in vitro primum
Franklinius statuit, alii vero post eum in quibusdam aliis corporibus
itidem locum habere invenerunt, hanc demum proprietatem esse eorum
omnium, quae _cohibentia_ dicimus nunc plane ostendisti, Vir sollerti
ingenio, summaque in experiendo dexteritate praedite.
Iam vero haec phaenomena non solum, si jam supponatur vis attractiva
ignis electrici, cum hac conciliari possunt; sed ita attractionis
indolem praeseferunt, hujusque caussae effectus unice se produnt, ut
vel per hoc solum necessario illa admitti deberet, posito etiam quod
nec adessent argumenta aliunde petita, nec indicia alibi suppeterent.
Quare hic non conjectare tantum, sed plenius demonstrare, quae
proferam, sane confido.
Sed neque hic necessarium duco ostendere nullam ex his hypothesibus,
quae hucusque excogitatae fuerunt, explicare quomodo hoc fiat, ut
ignis in una vitri facie congestus nitatur dispellere ignem ex facie
opposita, et vice versa; quod enim commenti sunt nonnulli de porulis
vitri, eorumque figura, quam arbitrarium sit, sin minus absurdum, satis
per se patet. Quinimo illud generaliter asserere non vereor: neutiquam
concipi posse ignem, qui in una facie cumulatur, ignem nativum e facie
opposita vere expellere, sive reali impulsu in hunc agere; quandoquidem
constat illum ignem excessivum nulla tenus substantiam vitri permeare.
Ut ergo ad rem nostram deveniamus recolenda sunt ea, quae de vi
attractiva ignis electrici ab initio statui: nimirum corpora omnia
eam ignis quantitatem possidere, quae viribus respectivis respondet,
unde habeatur naturalis saturitas. Saturitatem autem dixi, non quod
corpus quodcumque ulteriorem ignem absolute attrahere nequeat, (vim
enim quamdam excedentem eis tribuo: quam quidem vim absolutam corpus in
statu naturali positum ostendit, cum aliud corpus excessive electricum
attrahit); sed quod vis haec residua in omnibus aeque pollens undique
libretur, ac proinde nullos edat effectus: quare non absolutam
saturitatem, sed _saturitatem respectivam_ vocabimus. Porro vim hanc,
qua corpora ignem electricum attrahunt, ac ab illo attrahuntur, ad
sensibilem distantiam extra corporum superficies pertingere, facile
concedi posse ostendi. His positis: si copia ignis electrici alicui
corpori superaddatur, facile patet ignem in eo redundantem, sive omne
id quod est supra respectivam saturitatem, transmitti debere corporibus
aliis, cum quibus communicat, ut nempe virium stet aequilibrium. Id ita
evenire in corporibus omnibus deferentibus jam constat: at nec diversa
est ratio in _coercentibus_, si illud solum attendatur et haec corpora
eam ignis dimittere copiam, quae est supra naturalem saturitatem. Una
est differentia, quod in illis, nec ulla pars superveniente igne prae
caeteris redundans, nec ulla egrediente deficiens est effecta; sed
omnes aeque imbutae reperiuntur, eo quod ignis liberrime excurrens
sese aequaliter distribuere potuerit; in his vero, quae nullatenus
permeat (exemplum sit in lamina vitrea), ignis superveniens soli
illi superficiei A, quae catenae objicitur debet inhaerere, ibique
consistere; portio vero ignis, quae propter hunc novum adventum dimitti
prorsus debet, ne videlicet lamina vitrea plus possideat, quam vires
omnes hujus corporis simul sumptae exigunt ad habendam naturalem
saturitatem, portio haec, inquam, ignis nonnisi a superficie opposita
B discedere potest, hujusque superficiei, ut ita dicam, impensis unice
suppeditari. Inde fit ut illa vitri facies A inveniatur redundans,
haec B deficiens. Porro analogum evenire in vitro dum facies A machinae
objecta spoliatur: nimirum tantundem ignis appeti a facie B ut habeatur
illa saturitas: itemque excessum ignis adventitii, quod intimam vitri
massam pervadere nequeat, soli huic superficiei B limitari, ut et
defectum respondentem soli alteri A, facile est pervidere.
At dicent aliqui, si unaquaeque superficies vitri portione ignis
instruitur, quae suis viribus respondet, quid faciei B intererit, si
copia ignis quae pertinet ad oppositam superficiem A vel augeatur,
vel minuatur? Quaecumque huic acciderint, nonne illa in eodem statu
manere perget, contenta respectivam portionem fluidi possidere? Num
ex mutatione, quae inducitur superficiei A, vires in B mutari possunt?
Porro mutantur: quis enim illud generaliter non intelligat, cum ignis
in vitro adventu novi accumulatur, totam hanc copiam ignis sic auctam
minus attrahi debere a summa virium, quae ex omnibus particulis vitri
simul sumptis exsurgit, sive quod eodem redit, easdem vires, quae datam
tantum portionem ignis naturaliter postulant, copiae huic excedenti
retinendae minus sufficere; contra dum in eodem vitro pars nativi ignis
exhauritur, imminuta naturali copia, vires, quae e particulis vitri
simul sumptis resultant, praepollere, ac pares esse novo igni sibi
comparando? Quod autem dicebatur, unamquamque superficiem ea portione
ignis contentam esse debere, quae sibi naturaliter competit, quidquid
aliunde superficiei adversae contingat: id quam ineptum: Enimvero
quaeque superficies non est consideranda ac si esset solitaria,
nihilque commune habens cum superficie opposita: idest ac si una
ab altera independenter ageret. Nam haec independentia pro viribus
attractivis esse nequit, ubi vires hae particularum quarumcumque ad
majorem se extendant distantiam, quam esse possit crassities illius
corporis, sive spatium, quod inter oppositas superficies intercedit.
Quare crassities laminae vitreae exigua propemodum respectu distantiae,
ad quam vis ea pertingit, qua ignis electricus, ac particulae hujus
corporis se mutuo attrahunt, obstare nequit, quominus superficies una
influat in alteram, ac mutatio virium illius, mutationem pariter in
hanc determinet.
Iterum igitur consideremus vitrum, dum in unam ejus faciem A, quae
catenae objicitur, novus usque ignis congeritur: vis attractiva,
quae unice impendebatur in ignem nativum, debet necessario ad hunc
quoque novum converti; ac proinde remissior erga illum evadere. At non
solum vis attractiva debilitatur in superficie vitri A, quam ignis
hic superveniens immediate contingit; sed et in superficie opposita
B: nam cum hocce fluidum superadditum non multum distet a particulis
hanc superficiem B componentibus, ac intra harum sphaeram activitatis
reperiatur, debent et hae pro sua quaeque vi, ac pro distantia in illum
agere; consequenter qua parte alibi insumuntur, eo remissiores evadere,
atque impares fieri igni nativo, quem antea sibi firmiter inhaerentem
complectebantur, adhuc retinendo. En quomodo superventu novi ignis in
A, minuatur attractio in B erga ignem nativum; quem iccirco corporibus
deferentibus impertitur; siquidem haec corpora viribus adhuc integris
ignem hunc magis ad se attrahunt.
Contrarii exempli eadem est ratio. Dum a superficie A ignis extrahitur,
vires particularum in vitro, quae jejunae, ut ita dicam, evaserunt,
novum ignem jam plane expostulant, quo saturentur: hunc autem ignem
appetunt non solum particulae superficiei A, quae vere est exhausta,
verum etiam particulae superficiei B; nam et ipsae in novo hoc statu
non amplius ea portione ignis contentae esse possunt, qua antea
contentae fuerant, tunc scilicet cum partem virium suarum impenderent
in eum etiam ignem, qui residebat in superficie A.
Haec nisi clare pateant, vereor ne quidquam sit ex iis, quae mihi certo
constant, quod et aliis constare unquam possit: uti nec illud: quod non
solum vitrum, sed corpora omnia coercentia iisdem legibus subjiciuntur,
dum fiunt electrica, necessario consequi ex meis principiis: item
consectarium esse, quod vitrum, aliaque corpora, caeteris paribus,
aptiora sint huic experientiae, quo minorem habent crassitiem; quo enim
proximior est superficies B superficiei A, vires particularum hujus,
intensius agunt in ignem illi pertinentem.
Initio cum hanc vitrorum theoriam excogitassem, quam supra exposui,
non tantum in eam inquirere, quam (ut et mihi, et aliis si qui erant
harum rerum curiosi, plausibilior evaderet) ipsam exemplo illustrare
curabam, quod quidem satis luculentum in Magnete inveni. Suspendebam
lapidi pondus ferri, ultra quod sustinere nequiret: si dein aliud
ferrum eidem lapidi satis prope admovebatur, primum illud decidebat.
Quare hoc? Nisi quia vires magnetis, quae primo ponderi sustentando
pares erant, dum in id unum intenderent, nunc cum et in hoc alterum
impendantur, illud partim deserunt. Placuit igitur imitari quodammodo
ea, quae in vitro accidere vidimus. Sumebam tenuem laminam ex chalybe,
quae magnetica vi probe esset imbuta, observabamque ut supra, vim,
qua ima ejus facies pondus satis magnum elevabat, multa ex parte
concidere, prout alteri faciei superiori aliud ferrum applicabam. Iam
si utramque faciem laminae chalybeae tot frustulis ferri onerabam, quot
utrinque sustinendis par esset; tum perjucundum mihi erat observare,
nova aliqua ferri massa faciei A superaddita, frustula aliquot, quae
haerebant faciei B, sibi relicta decidere; contra demptis aliquibus
frustulis ex eadem facie A, faciem B vim novam acquirere attrahendi:
uti revera nova frustala ferri, si quae objicerentur, ad se rapiebat.
Iterum jucundius hoc idem experimentum accidebat, utpote quod veluti
oculis subjiceret, quae in vitro respectu fluidi electrici obtinent,
si lamina chalybea non massis rudibus ferri, sed scobe ferrea utrinque
induebatur, quanta scilicet opus esset, ut saturaretur; tum si cumulum
scobis ferreae minuebam in facie A, illico cumulus in facie B augmentum
inhiabat: nimirum ubi huic nova scobs admoveretur, hanc ad fe trahebat;
et vice versa, si cumulo in A superaddebam, attenuabatur cumulus scobis
in B, diffluebatque: quae omnia prorsus analoga esse his, quae fluido
electrico vitro inhaerenti obveniunt, quis non videat? Porro illa in
magnete, attractionis vi erga ferrum contingere, non est dubitandum;
quidni igitur et haec phaenomena in vitro e simili caussa, vi nempe
attractiva hujus corporis erga ignem electricum, orientur[15]?
At undenam existit explosio? Qui fit, ut ignis in una vitri facie
congestus, tanta vi in faciem deficientem irrumpat? Videtur enim
si illa constent, quae de vi attractiva, ac de naturali saturitate
constituta sunt, nullam esse rationem tam repentini hujus effluxus;
nam cum excessui in una superficie respondeat defectus in altera,
adhuc vitrum ea fluidi quantitate donatur, quae viribus simul sumptis
competit, seu quae ad habendam saturitatem requiritur: quid autem
interest utrum hoc, an illo modo haec saturitas obtineat? Verum ut
concedamus (quod tamen neque absolute concedi potest) vires attractivas
minime exigere, ut ignis in una vitri facie cumulatus irruat ea vi
versus aliam faciem, unde aequalis portio hausta fuit; hoc tamen
elasticitas hujus fluidi omnino expostulat: quam elasticitatem, vim
nempe qua ignis electricus aequalem ubique densitatem servare inhiat,
ego semper agnovi, cujusque, licet illud hoc in loco mihi unice
proposuerim, ut quaererem quaenam ea sint, quae vis attractiva parit
in phaenomenis electricis, minime tamen sum oblitus. Sed de modo, quo
explosio contingit, deque iis, quae inde consequuntur, infra dicendum
erit, cum de Electricitate Vindice agetur.
Ex his, quae hucusque sunt tradita, illud manifesto eruitur, quod supra
tantum innui: nimirum haec omnia venire in corporibus cohibentibus,
minime vero in traducentibus, quod in his, ex. gr. in lamina metallica,
ignis, qui in unam superficiem a catena injicitur, nequaquam illic
consistit, ut in superficie laminae vitreae contingit, sed intimam
illius massam pervadens aequaliter ubique se distribuit. Quod si casus
habeatur, in quo huic corpori accessio fiat aliqua ignis, quin in
hoc corpus vere ineat, inque sinum recipiatur (qui casus habetur, ubi
lamina metallica B catena A ad quamdam distantiam admovetur), tunc idem
plane intercedere debere inter duo haec corpora, laminam, et catenam,
quod inter unam et alteram vitri faciem intercedit, prorsus contendo.
Ignis enim redundans in catena, quamvis ob interpositum aerem non
intret in corpus B, huic tamen censendus est quodammodo pertinere,
ob exiguam distantiam, ultra quam vires attractivae se extendunt.
Nos autem hunc ignem, qui non intrat in corpus B, sed satis accedit,
ut viribus attractivis in illud agere possit, expedito vocabulo
_applicari_ dicemus. Iam vero ignis extraneus, qui corpori cuicumque
applicatur, minuere attractionem totalem particularum hujus corporis
erga ignem nativum, ostensum est; quare ex eodem principio debet lamina
B amittere ex proprio, fierique electrica per defectum. Hos autem sic
accidere compertum habemus; ac experimenta ea omnia, quae in memorata
dissertatione de _Atmosphaera Electrica_ protulisti, huc redeunt. Lubet
hic praecipua singillatim persequi, quo clarius innotescat ea e meo
principio sponte fluere.
Igitur si corpus B sejunctum, ac nullatenus electricum admoveo catenae
A, sistens illud ad quamdam ab hac distantiam; cum digitum admoveo ipsi
B, ignis ex hoc effunditur in digitum, quod ignis redundans catenae,
quique circa ipsam efformat athmosphaeram electricam, _applicatur_
corpori B: hoc itaque auctu remissior evadit summa virium ipsius
corporis B erga ignem nativum; qui iccirco a digito integram vim
habente attrahitur. Fac nunc removeam corpus B a corpore A: mirum non
est, si jam ab eodem digito admoto, vel a quocumque corpore ignem ad se
alliciat; imo evidens est ipsum reperiri debere in naturali defectu, eo
quod ex una parte ignem suum amiserit, ex altera jam nunc destituatur
igne redundante catenae A. Sive planius: cum corpus B stabat prope
catenam A, etsi partem ignis nativi effudisset in digitum, tamen cum
excessus catenae illi applicatus componeretur cum naturali defectu,
ignis summae virium corporis B adhuc respondebat, idest obtinebat
saturitas; quae saturitas non amplius obtinet, remoto excessu catenae;
unde naturalis indigentia in corpore B, quod minime compensetur,
jam omnino necesse est ut se prodat. Postquam vero attrectatione
corporis B ita a catena remoti, pars ignis in illud immissa est, quae
deficiebat, si iterum admoveatur catenae, facile est pervidere, quod
iterum superabundabit; dempto hoc excessu, si denuo removeatur, iterum
naturalem defectum ostendet; et sic deinceps. Porro et illud manifestum
est, eadem obtingere debere, si loco removendi corpus B a catena, ipsam
hanc sustulero, vel dempsero omnem electricitatem; quippe quod nihil
aliud requiritur ad hoc, ut corpus B signa prodat indigentiae, nisi ut
deseratur ab igne redundante catenae, qui illi applicabatur.
At quomodo concipi potest ignem, qui a catena effluit, atque electricam
athmosphaeram efformat, applicari corpori B, quin in illud vere ineat;
maxime cum mutua sit particularum hujus corporis cum igne attractio?
Iam dixi aerem interpositum hoc fluidum coercere: nam licet et ipse
aer igne hoc redundante catenae ad aliquod spatium imbui non prorsus
renuat; liberum tamen motum summopere impedit, nec sinit fluere quo
vellet: videmus enim aerem et aegre accipere, et quem accepit non
minori difficultate dimittere.
En igitur quam ego voco _applicationem_ ignis catenae corpori B: cum
nempe corpus istud satis catenae accedit, vel in ejus athmosphaera
mergitur, ut ignis redundans ipsius catenae possit in illud vi
attractiva agere; satis vero non accedit, ut maxima pars hujus ignis
possit stratum aeris perrumpere, ac liberam sibi viam sternendo in
ipsum corpus B ingredi: nam nec hic ego attendo, si exigua ignis pars
ingrediatur, pars nimirum, quae ab ipso aere athmosphaeram electricam
efformante, lente in illud deponi potest.
Caeterum, quid pluribus opus est, ut demonstremus potiorem partem ignis
redundantis in catena, nequaquam transmeare in corpus B aliquanto
dissitum? Nonne ex hoc satis patet, quod, licet hoc corpus B ita
dissitum communicet cum solo, tota ferme electricitas manet in catena,
atque diu vigere pergit; quae quidem illico evanesceret, si continuo
ignis redundans in corpus B transfunderetur? Nonne demum tunc solum
ignem sibi viam aperire videmus, cum corpus B valde fit proximius
catenae, atque ita ut se ferme contingant? Tunc enim scintillae
existunt vividissimae, manifesta effusionis indicia, atque si hoc
corpus B communicet cura solo, electricitas illico in catena evanescit.
Iam ergo illud I. constat: corpus B ad aliquam a catena distantiam
situm, ignem suum amittere, non quod ignem redundantem catenae excipiat
in sinu suo, ac veluti imbibat; sed quod hic excessus ipsi corpori B
tantummodo praesens sit, eique applicetur: quo nomine applicationis
mutuam virium actionem me intelligere, jam non semel dixi. II. et
hanc esse caussam, cur idem corpus B, cum primum removetur a catena,
portionem ignis amissae aequalem repetat: quia nempe destituitur
hoc igne redundante in catena, quem secum una abducere nequivit, sed
ipsi catenae inhaerentem, ac ab aere quodammodo alligatum relinquere
oportuit.
Quod ad hoc secundum spectat, nulli erit dubitationi locus, si
demonstretur, hoc idem corpus B nullum, postquam semotum est a catena,
ostendere defectum, quando eidem catenae ita fuit proximum, ut nihil
impedimento esset, quominus ignis redundans in illud transire posset,
atque ad intima pervadere: in hoc enim casu, cum quantum ignis effudit,
tantundem aliunde hauserit, et hunc in sinu suo receptum, in quemcumque
demum locum transferatur, servet, perinde est ac si nihil amiserit.