Nōn ita multō post, convīvae quīdam ut diem
mihi nātālem celebrārent apud nōs vēnērunt. Itaque
mātrī persuādēre cōnābar, ut paulō diūtius quam
solitum mihi licēret vigilāre. Facile eī persuāsum
est. Itaque ōmnēs circā focum cōnsēdimus ut
ōtiō fābulās nārrandō fruerēmur. Cum omnēs cōnsēdissent
avunculus meus hunc in modum prīmus incēpit:—
_Scīrōn_.
"Scīrōn latrō īnfāmis erat, quī regiōnem inter
Megaram et Atticam īnfēstam reddēbat. Ad mare
locō quōdam praeruptō solēbat sedēre; deinde sī
quis appropinquāverat viātor, eum cōgēbat sibi
pedēs lavāre atque in mare praecipitābat. Hunc
Thēseus, dum iter facit, saxō residentem cōnspexit.
Quō vīsō statim quae audierat in memoriam revocāvit.
Itaque ā tergō appropinquāns Scīrōnem ex
imprōvīsō aggrēssus parī lētō in mare dēiēcit; cūius
ossa flūctibus agitāta scopulīs inhaesērunt. Unde
Scīrōnia saxa ab ēius nōmine sunt appellāta."
Quā nārrātā fābulā, māter cum patrem nōn
adesse animadvertisset, versa ad mē "Abī, Lūcī,"
inquit, "ad patrem, quī epistulās in tablīnō scrībit,
et cōnāre eī persuādēre ut ad nōs veniat." Ego
igitur abitūrus "Nōlīte," inquam, "aliās nārrāre
fābulās priusquam ego redeam." Patrem in tablīnō
invēnī, cuī diū persuādēre cōnābar ut negōtia sua
paulisper omītteret. "Statim," inquam, "venī, pater,
priusquam aliam nārrent fābulam." Quō dictō, eī
persuāsum est ut ad nōs venīret. Quae iam nārrāta
essent māter eī breviter exposuit. Avunculum
fābulam hūiusmodī nārrāvisse dīxit. Scīrōnem latrōnem
īnfāmem esse quī regiōnem inter Megaram et
Atticam īnfēstam redderet. Solēre hunc ad mare
locō praeruptō sedēre; deinde sī quis appropinquāvisset
viātor cōgere eum sibi pedēs lavāre atque
in mare praecipitāre. Quem Thēseum, dum iter facit,
saxō residentem vīdisse. Quō vīsō statim quae
audīvisset in memoriam revocāvisse. Itaque Thēseum
ā tergō appropinquantem Scīrōnem ex imprōvīsō
aggrēssum parī lētō in mare dēiēcisse.
Quibus expositīs et patrī persuāsimus ut aliquid
nārrāret. Nec mora erat, sed ille statim "Nesciō,"
inquit, "an possim; audīte tamen et quantum
possum faciam." Cuī māter, "Fēstīnā modo," inquit,
"nam Lūcius nōn prius volt cubitum abīre quam
aliam audiat fābulam, et secunda iam adest vigilia."
Pater igitur hunc in modum perrēxit.
_Nīsus_.
"Līber, cum in Indiam exercitum ductūrus esset,
Nīsō nūtrīciō suō, dum ipse redīret, rēgnī Thēbānī
potestātem trādidit. Sed postquam inde reversus
est, Nīsus rēgnō cēdere nōluit. Itaque Līber, quippe
quī cum nūtrīciō contendere nōllet, passus est eum
rēgnum obtinēre dum occāsiō sibi rēgnī occupandī
darētur. In grātiam igitur cum eō rediit, et post
tertium annum ut rēgnō eum prīvāret hōc iniit
cōnsilium. Cum sacra quaedam sē factūrum esse
simulāvisset, mīlitēs muliebrī ōrnātū tamquam
Bacchās intrōdūxit, quī Nīsum sē rēgnō abdicāre
coēgērunt."
Quibus nārrātīs māter statim mihi ut cubitum
abīrem persuādēre est cōnāta, cuī ego "Sine mē,"
inquam, "māter, dōnec aliam audiam fābulam
manēre." Sed nūllō modō eī persuāsum est ut
veniam mihi daret. Dum autem cōnor, ūnus ex
convīvīs rogāvit cūr in lectīs adhibērentur asellōrum
capita, quī negantibus sē scīre haec exposuit:—
_Cūr in lectīs sunt asellōrum capita._
"Ōlim asellus quīdam erat quī vītem in prātō inventam
gustābat. Suāvitāte dēlectātus hanc edēbat;
āc vītis palmite abrōsō in māius crēscēbat et multō
ferācior reddita est. Ūvas dēnique prōcreāvit quās
pāstōrēs invēnērunt, vīnumque fēcērunt. Quāpropter
Rōmānī, quod asellus eōs vītēs amputāre docuit, in
triclīniōrum fulcrīs capita asellōrum vīte alligāta
habent."
Quibus audītīs ego cubitum abīvī. Ut placet
mihi tālēs audīre fābulās! Numquam iterum, ut
putō, aliās tam ēgregiās sum audītūrus dōnec proximus
mihi aderit diēs nātālis. Sed cum proximus aderit
annus nōn iam fortāsse Romae erimus.
EXERCITĀTIŌNĒS—I
(Adde partēs vocābulōrum omīssās.)
EXPERGĪSCOR.
i. Servus mihi imperat ut surg—.
ii. Servus mihi imperat ut tunicam quaer—.
iii. Pater fīliō imperat ut tac—.
iiii. Pater fīliō imperāv— ut tac—.
v. Imperābō servō ut ven—.
vi. Imperābās serv— ut venīrent.
vii. Imperāv— pater frātrī me— ut ad lūd— proficīsc—.
viii. Ille mihi imperat nē in vi— mor—.
viiii. Pater īrāt— Dāv— ad sē ven— iub—.
x. Agricola uxōr— imperāv— ut cultrum sibi dar—.
xi. Servīs imperat ut bovem ad macell— port—.
xii. Dāvō imperāvit ut ad culīn— red—.
xiii. Māt— mihi nē digitōs rōd— imperat.
xiiii. Frātr— imperāvit māter nē crepundia in ōs īnser—.
xv. Imperāvī tibi nē digitōs mord—
xvi. Ego ut mātr— oboed— tibi herī imperāv—.
xvii. Pater mē ad cubiculum abī— iubet.
POĒTA.
i. Ut recit— carmen ad tē veniō.
ii. Ut recit— carmina ad tē vēnī.
iii. Ut mē recre— cōnsīdō.
iiii. In thermās fugit nē poētae obvius fī—.
v. In thermās fūgit nē poētae obvius fi—.
vi. Magister puerō imperāb— ut Graecōs scrīptōrēs perlegat.
vii. Tabul— pīctam spectābāmus ut habitum mīlit— vid—.
MĪLES.
i. Gregār— mīles ita appellāt— quia ūn— est ex grege mīlit—.
ii. Ut in pūgnā serv— ferēbat scūtum.
iii. Brācās habēbat nē crūr— volner—.
iiii. Pīlum habēbat ut in hostēs cōnic—.
v. Nōnnūllī sagittās habēbant ut ēmītt—.
vi. Iūssa d— mīlitibus dat ut omnia ōrdin— ag—.
CĒNA.
i. Cottīdiē ferē dom— apud nōs convīvae ven—.
ii. Convīv— pater ita dispōn—.
iii. Ut in summ— lectō accumb— rogat Semprōni— frātrēsque ēius.
iiii. Tum serv— cuīdam imperat ut gust— appōn—.
v. Ōvīs ali—que ēsc— initi— cēnae vescimur.
vi. Deinde per rēct— cēn— ūsque ad mēns— secund— prōcēdimus.
vii. Ab ōv— ūsque ad māl—.
viii. Quīdam ex convīv— patr— rogat ut mē voc—.
viiii. Pater mē ōrāv— ut carm— recitār—.
x. Ego omnēs precātus— ut mē attent— anim— audīr—.
CANIS.
(i)
i. Quō in libr— erat canis pīctūra?
ii. Dīc mihi quāl— in hōc librō animal sit.
iii. Vidēsne can— qu— car— ōre tenet?
iiii. Dīc mihi quālis sit car—.
v. Ut ā lani— effugiat pon— trānsit.
vi. Ut lan— vīt— pontem trānsiit.
vii. Nūllus can— quid sit imāg— intellegere pot—.
viii. Apertūrus est ōs ut imāg— rapi—.
viiii. Carō bovis būbul— nōmināt— est.
x. Nōn carō erat in aqu— sed imāg—.
(ii)
i. Ut mihi placet hūiusmodī legere libr— !
ii. Iūcundiōrēs sunt quam grammatic— ist— qu— in lūd— recitāmus.
iii. Ut sapi— fīam pater ut lūd— frequent— mihi imperat.
iiii. Lūdī magister omnibus ut librīs— et stil—
incumb— imperat.
v. Magister mihi imperāv— nē stult— mē praestārem.
vi. Māter mihi ut ad lūd— eam imper—.
vii. Pater imperat ut mātr— pāre—.
viii. Lūdī magister mē oper— libr— dare iubet.
viiii. Ut sapientēs fīam— necesse est studēre.
x. Cūr nōn nāt— essēmus sapientēs magistr— rogāvī.
LŪDUS.
i. Lūdum frequentāre mihi molest— est.
ii. Ut amīc— mihi concili— necesse est ad lūd— īre.
iii. Quālēs sint discipul— scīre vīs.
iiii. Ante cēn— timet nē parum sit cib—.
v. Semper timet nē quid mal— accid—.
vi. Nē māter sibi veni— nōn daret timēbat.
vii. Interdum magister fābul— nōbīs nārrat.
viii. Vīsne scīre quāl— sint?
viiii. Ūn— tibi nārrābō.
x. Anim— attende ut intelleg—.
FABULA DĒ ANŪ.
(i)
i. Magistr— docent— oportet discipulōs tacēre.
ii. Assibus invent— anus ad macell— profect— est.
iii. Porculō empt— dom— redībat.
iiii. Ferulā recūsant— īgn— ōrāvit ut ferul— ūrer—.
v. Īgnī recūsant— aqu— imperāvit ut ignem exstingu—.
vi. "Sī aliquantulum faen— mihi ded— ego lac tibi dabō."
vii. "Sī aqu— in crībrō mihi adport— faenum tibi dabō."
viii. Aquā accept— homō faenum dedit.
viiii. Lacte exhaust— fēlēs mūr— edere incēpit.
x. Capite percuss— taur— incēpit aqu— bibere.
(ii)
i. Quibus fact— aqu— īgnem exstinguere incēpit.
ii. Canis ferulā verberāt— perculum mordēre incēpit.
iii. "Si pēns— bene fēc— fābulam vōbīs nārrābō."
iiii. Herī magist— conclāve intrāv—.
v. Cum intrāv— discipui— spectāvit.
vi. Ubi discipulōs spectāv— crēt— sustulit.
vii. Cum sublāt— esset crēta carm— scrīpsit.
viii. Postquam carmen scrī— discipulōs recitāre iūssit.
viiii. Discipulī iūss— carmen recitāv—.
x. Discipulīs dīmīss— magist— prandium ēdit.
LECTĪCĀRIUS.
(i)
i. Lectīcārius ā terg— appropinquāns caput me— assere percussit.
ii. Petas— aliquid dē vī ict— remīsit.
iii. Nisi petas— habuissem omnīnō mē interfēc—.
iiii. Sī modo eum appropinqu— vīdissem dē vi— eī dēcēss—.
v. Sī modo "Cavē" clāmāv— idem fēcissem.
vi. Sī mē interfēc— comprehēnsus esset ut sīcāri—.
vii. Sī in vincul— iactus esset inter sīcāri— accūsātus esset.
viii. Sī accūsātus esset cap— esset damnātus.
viiii. Caput me— tumōr— māgn— fīēbat tumidum.
x. Sī modo baculum hab— tē nunc caederem.
(ii)
i. Sī pater adesset āct— esset dē pelle tu—, fūrcifer!
ii. Iterum tē percut— nisi puerul— modo essēs.
iii. Hominem qu— in lectīcā vehēbātur āgnōvī.
iiii. Domum revers— magistrum cum patr— loquen— invēnī.
v. Timēbam nē quid ego lectīcār— dīc— audīvisset.
vi. Diū quam ob rem apud nōs vēn— mīrābar.
vii. Pater mihi ut ad sē in tablīn— īr— imperāvit.
viii. Valvīs apertīs magistrum rīdent— vīdī.
viiii. Omnī timōre dēposit— tablīn— intrāvī.
x. Vix aur— meīs crēdēre potuī.
(iii)
i. Etiam sī lūdum aestāt— frequentārem nihil discere poss—.
ii. Aestāt— puerī sī valent satis disc—.
iii. Sī qua ali— urbs est īnsalūbr— Rōma.
iiii. Nēmō Rōm— manet nisi urbān— cōgunt officia.
v. Omnēs sī modo officia sin— ad vīll— sē reciperent.
vi. Ultimō ann— tempestās ita erat rabid— ut
omnēs tōtum di— in lectulis ōtiōs— requiēscerent.
vii. Sī Mārtiālis eōs modo comput— ann— per
qu— valēbat etiam nunc īnfāns esset.
viii. Cornēlius lūd— in Octōbrēs Īd— dīmīsit.
viiii. Quibus aud— quam māximē gaudeō.
x. Tant— est ārdor sōl— ut nēmō lītterās possit discere.
ITER.
(i)
i. Māne experrēct— cum patr— ad forum īvī raed— condūcendae causā.
ii. Ad dēversōrium pervēnimus ubi omni— ex raed— dēscenden— erat.
iii. Tam avidē edēbam ut pater hīs verb— mē reprehendere incēp—.
iiii. Nōnne saepenumerō tibi imperāvī nē avid— in edend— tē praestēs?
v. Prūdentissi— quisque vīvend— causā edit.
vi. Iterum in raed— nōbis est ascendend—.
vii. In itinere faciend— ut sunt multa cūrand— !
viii. Nē nimis impedīment— raed— impōnāmus prōvidend— est.
viiii. Ungulae equ— spectand— sunt nē lapidēs inhaeserint.
x. Sī minus impedīment— adportārēs celer— īre poss—.
(ii)
i. Num colōniae dēdūcend— causā iter facis?
ii. Quibus audīt— Cornēli— rīsit et facēti— hominis laudāvit.
iii. Pater et raedāri— paulisper inter sē collocūt—
ad dēversōrium redīre cōnstituērunt.
iiii. Itaque Cornēliō comitant— hī duo revers— sunt.
v. Septem vel octō calcul— in manum collēctōs in āër— iaciēbam.
vi. Dum cadunt quam plūrim— manū revers— excipere cōnor.
vii. Tam celeriter ad dēversōri— contendēbāmus ut
rota dext— celerrim— cursū agitāta ab āxe
sē līberāverit.
viii. Nihil damn— accēpimus nisi quod rot— refīxa
iterum nōbīs erat affīgend—.
iiii. Cūius rotae affīgend— causā diū sumus morāt—.
x. Nisi Iūppiter nōs serv— omnīnō essēmus interfect—.
(iii)
i. Vereor nē calcul— ungul— inhaereat.
ii. Hunc nisi extrāx— equus omnīnō claud— esset factus.
iii. Tandem ad vīll— ad qu— contendēbāmus tūt— pervēnimus.
iiii. Proxim— diē māne in agr— vagātus sum.
v. Vīlicum arātrum fingen— vīdī.
vi. Ut pān— suppetat nōbīs segetēs sunt serend—.
vii. Ad agrōs arand— hōc īnstrūmentum mihi faciend— est.
viii. Ut in prandiō edend— gaudēbam!
viiii. Pater rēbus perfect— ad aquās perficiend—
profect— est Rōmam rediit.
x. Mēnse Octōbrī appropinquant— mē quoque ad
urb— revocāvit ut ad lūd— red—.
ITERUM DĒ LŪDŌ NĀRRŌ.
(i)
i. Putō Decim— rīdēre.
ii. Putō omnēs rīs—.
iii. Putō mē rīsūr— esse.
iiii. Putō omnēs rīsūr— esse.
v. Putō puellās rīsūr— esse.
vi. Putant mīlit— interficī.
vii. Putābant mīlitem interfect— esse.
viii. Putābant omnēs interfect— esse.
viiii. Putābant fēminās interfect— esse.
x. Putāvit mīlit— interfectum īrī.
(ii)
i. Sext— magistrum īrācund— esse dīcit.
ii. Sextus magistr— discipul— male docuisse dīcit.
iii. Discipul— magistrum praemium sibi datūr— esse dīcit.
iiii. Putō eōs praemium nōbīs datūr— esse.
v. Prō certō habēmus fēmin— iūs suffrāgiī sibi vindicātūrās esse.
vi. Sextus sē bon— esse discipulum putat.
vii. Magist— aliōs pessim— esse discipul— putat.
viii. Puer mātr— suam sibi crūstula datūr— esse arbitrātur.
viiii. Nōn putō vōs stult— esse discipulōs.
x. Magist— mē stult— esse dīcit.
(iii)
i. Omnēs parentēs suōs līber— optim— esse arbitrantur.
ii. Convīv— cēnam bon— esse putant.
iii. Lanius can— carnem abstulisse dīcit.
iiii. Mīles sē victūr— esse arbitrātur.
v. Discipulī sē sapientēs futūr— esse putant.
vi. Puellae sē praemium acceptūr— esse dīcunt.
vii. Prō certō habeō carnem ablāt— esse.
viii. Putāmus fūnem ā mūribus rōs— esse.
viiii. Negō vaccās ā laniō interfect— esse.
x. Magister putat puer— optimōs esse.
ROGĀTOR.
i. Pater mē rogāvit num prōverbium su— intelleger—.
ii. Pater raedāri— rogat cūr cursum nōn acceler—.
iii. Raedārius patr— rogāvit cūr tot impedīmenta adport—.
iiii. Ego patr— rogāvī cūr tam diū āfu—.
v. Deinde patr— rogāvī num laesus—.
vi. Pater raedārium rogat quam ob rem equus claudic—.
vii. Vīlic— rogāvī quid fing—.
viii. Puer magistr— rogat quandō nōs iterum fēri— āctūrī—.
viiii. Māt— servum rogāvit quid ēg—.
x. Magister puer— rogat quid āctūrī—.
PATRIS ŌRĀTIŌ APUD TRIBUNAL PRAETŌRIS HABITA.
i. Reus fūrt— erat accūsāt—.
ii. Praetor togā praetext— amict— in sellā curūl— sedēbat.
iii. Iūdicēs reum ante ocul— pallen— sūdan— vīdērunt.
iiii. Genae eī exsangu— fīēbant.
v. Omnia ē tēst— dīligenter quaesīvī.
vi. Argentum caelāt— fūr in saccum qu— sēcum adportāverat immīsit.
vii. Nihil eum impediēbat quīn tūt— ēvāderet.
viii. Quippe quī ex vent— labōr— medicum quaesīvī.
viiii. Tēstimōniō dat— pater me— assurrēxit.
x. Patrem posteā rogāvī utrum iūdic— fūr— damnāv— necne.
SCĪRŌN.
i. Scīrōn latrō īnfām— erat qu— regiōnem inter
Megaram et Atticam īnfēst— reddēbat.
ii. Sī qu— appropinquāverat viātor eum cōgēbat sib— ped— lavāre.
iii. Hunc Thēseus dum it— facit saxō resid— cōnspexit.
iiii. Scīrōnem parī lēt— in mar— dēiēcit.
v. Ēius ossa flūctibus agitāt— scopul— inhaesērunt.
vi. "Nōlīte aliās nārrāre fābul— priusquam ego red—."
vii. Patr— persuādēre cōnābar ut ad nōs ven—.
viii. "Nesciō an fābul— nārrāre poss—."
viiii. Māter patr— imperāvit ut fēstīn—.
x. "Lūcius nōn prius cubit— abīre volt quam aliam audi— fābul—."
NĪSUS.
i. Līber cum in Indiam exercit— ductūr— esset,
Nīsō nūtrīci— suō dum ipse red— rēgnī Thēbān— potestāt— trādidit.
ii. Postquam Līber revers— est, Nīsus rēgn— cēdere nōluit.
iii. Līber passus est eum rēgnum obtin— dum
occāsiō sibi rēgnī occupan— dar—.
iiii. In grāt— cum eō rediit.
v. Ut rēgn— eum prīvār— hōc iniit cōnsilium.
vi. Cum sacra quaedam sē factūr— esse simulāv—
mīlitēs muliebr— ōrnātū tamquam Bacchās intrōdūxit.
vii. Mīlitēs Nīs— sē rēgn— abdicāre coēgērunt.
viii. Sine mē dōnec ali— audi— fābulam manēre.
viiii. Unus ex convīv— rogāvit cūr in lectīs adhib— asellōrum capita.
x. Vītis palmite abrōs— mult— ferācior reddit— est.