Ōlim pater, quī causidicus praeclārus est, ut
ōrātiōnēs audīrem ad tribūnal praetōris sēcum mē
addūxit. Quam multī hominēs aderant—reus ipse,
quī fūrtī erat accūsātus, patrōnus ēius, quī eum
dēfenderet, pater meus ōrātiōnem contrā accūsātum
habitūrus, nec nōn praetor togā praetextā amictus
quī in sellā curūlī sedābat, iūdicēs quī in subselliīs
ad praetōris pedēs sedēbant! Mox praetor ad patrem
meum versus ut ōrātiōnem habēret eī imperāvit,
quī hunc in modum statim incēpit:—
"Nēmō dubitāre potest, iūdicēs, quīn hīc improbissimus,
scelerātissimus, nēquissimus, quem
ante oculōs sūdantem, pallentem, rubentem, sceleris
sibi cōnscium vidētis, sī quis alius nocēns sit. Nōn
dubium est quīn valdē pertūrbētur. Spectāte, iūdicēs!
Vidētisne labra quō modō eī tremant? et genās ut
exsanguēs fīant? Quis dubitāre potest quīn hīc
sceleris sibi cōnscius sit? Mihi quidem nōn dubium
est quīn iam ante oculōs carcerem, vincula, carnificem
ipsum cernere videātur. Namque omnia ē tēstibus
dīligenter quaesīvī, quae singula vōbīs expōnam.
Hīc enim, quī nunc nē capitis damnētur vehementer
timet, anteā nihil timēbat. Quid enim? Timēbatne
nē comprehenderētur? Minimē vērō. Nōn dubitāvit
quīn facile effugere posset. Intempestā nocte
domuī petītōris appropinquāvit. Fenestram apertam
vīdit; nōn dubium erat quīn omnēs iam dormīrent.
Nūllum sonum audīvit. Nihil eī obstitit quīn per
fenestram ingrēssus argentum caelātum auferret.
Per fenestram igitur tacitus, nē quem ē somnō
excitāret, intrāvit. Omnia prōsperē ēvēnērunt;
argentum caelātum facile invēnit; in saccum, quem
sēcum adportāverat, immīsit. Nihil eum impediēbat
quīn tūtus ēvāderet, cum subitō ab hōc, quī ut
omnia mihi tēstificētur adest, oppressus ad terram
dēicitur. Tēstem, iūdicēs, audīte."
_Tēstis_. "Ex animī meī sententiā iūrābō vērumque
dīcam. Nūdius quīntus, quippe quī ex ventre
labōrārem, noctū dormīre nōn poteram. Nōn dubitāvī
quīn gravī morbō affectus moritūrus essem.
Mūcium igitur quī tēstāmentum mihi cōnsīgnāret
quaerere cōnstituī. Domum apud eum statim īvī,
et—mīrābile dictū—aliquem per fenestram intrantem
vīdī. Nōn dubitāre poteram quīn scelus quoddam
conciperet, et eī obstāre cōnstituī quōminus effugeret.
Itaque per fenestram et ipse ingrēssus quid esset
āctūrus exspectāvī, nam nūllum mihi dubium
erat quīn esset fūr. Et rēctē suspicātus sum. Multa
enim pōcula argentea et aliud argentum, et pūrum
et caelātum, in saccum immīsit, et iam ad fenestram,
quā intrāverat, regrediēbātur, cum subitō ego ā tergō
appropinquāvī et eum comprehendī."
Quō tēstimōniō datō pater meus assurrēxit et
"Nēmō," inquit, "iūdicēs, dubitāre potest quīn hīc
vēra nārret. Quid igitur vōbīs obstat quōminus
hominem tam scelestum, tam nefārium, statim damnētis?
Dīxī."
Patrōnus fūris deinde ōrātiōnem habuit, sed ego
quī nēminem nisi patrem audīre voluissem domum
abīvī. Sed patrem posteā rogāvī utrum iūdicēs fūrem
damnāvissent necne, et ille arrīdēns eum omnium
cōnsēnsū esse damnātum dīxit.