ROGĀTOR.

Num ex memoriā tuā cecidit ille discipulus cuī

āgnōmen erat Timidus? Est enim alius condiscipulus

dē quō velim tibi nōnnūlla nārrāre. Nōmen eī est

Mārcō. Cum tamen numquam loquātur nisi interrogandō,

āgnōmen eī quoque indidimus. Appellāmus

enim Rogātōrem. Herī patrem rogāvit quid ageret,

quid prīdiē ēgisset, quid posterō diē esset āctūrus.

Deinde rogāvit quot mīlitēs stīpendia merērent,

quōrum quot essent gregāriī, quot centuriōnēs, quot

tribūnī, quot prīmipīlārēs. Mox dum ad lūdum

pergit obvius fit condiscipulō cuīdam quem statim

rogāvit num pēnsum perfēcisset, quot hōrās in perficiendō

cōnsūmpsisset, utrum difficile fuisset necne;

utrum posteā lūsūrus esset necne, multa alia

quōrum oblītus sum. Lūdum ingrēssus magistrum

quoque rogandō excruciat. Rogat num pulchrē

pēnsum scrīpserit; quandō fēriās rūrsus sīmus

āctūrī, quandō incipiant spectācula, multās aliās

nūgās quās taedet mē nārrandī. Et vereor nē tē

quoque taedeat; reliquās igitur interrogātiōnēs

ēius omīttam, nam putō mē iam satis dē lūdō

et condiscipulīs meīs nārrāvisse. Ad alia pergendum

est.

Pons tironum · 第 16 / 22 题