ITERUM DĒ LŪDŌ NĀRRŌ.

Herī in lūdō discipulus quīdam, Decimus nōmine,

rīsit. Magister "Decime," inquit, "putō tē rīsisse."

Deinde perrēxit hunc in modum nōs docēre. "Sī

ante hūiusmodī sententiās 'Decimus rīdet,' 'Omnēs

rīsērunt,' 'Rīdēbō,' verbum pōnō dīcendī vel sentiendī

(ut 'dīcere,' 'respondēre,' 'arbitrārī,' 'putāre,'

'prō certō habēre') subiectum ('Decimus,' 'omnēs,'

'ego') in cāsum vertitur accūsātīvum ('Decimum,'

'omnēs,' 'mē'), verbum in īnfīnītīvum vertitur, ita

tamen ut et tempus idem sit, et vōx quoque sit

eadem."

Decimus rīdet. | putō Decimum rīdēre.

omnēs rīsērunt. | putō omnēs rīsisse.

rīdēbō. | putō mē rīsūrum esse.

mīles interficitur. | putant mīlitem interficī.

mīles interfectus est.| putābant mīlitem interfectum esse.

mīles interficiētur | putāvit mīlitem interfectum īrī.

Ut hunc dīcendī modum bene intellegāmus,

magister nōnnumquam puerō cuīdam imperat ut

sententiās quāsdam dīcat, alterīque imperat puerō ut

omnia cēterīs discipulīs nārret. Statim hunc in

modum pergimus:—

_Discipulus_. | _Discipulus alter cēterīs nārrāns_.

Magister est īrācundus. | Sextus magistrum īrācundum esse dīcit.

Magister discipulōs male docuit. | Sextus magistrum discipulōs

male docuisse dīcit.

Magister mihi praemium dabit. | Sextus magistrum sibi praemium

datūrum esse dīcit.

Bonus sum discipulus. | Sextus sē bonum esse discipulum putat.

Pessimī sunt aliī discipulī. | Sextus aliōs discipulōs pessimōs esse putat.

Māter mea mihi crūstula dabit. | Sextus mātrem suam sibi

crūstula datūram esse putat.

Hanc cōnstructiōnem omnēs iam intellēxērunt. | Sextus omnēs hanc cōnstructiōnem

iam intellēxisse putat.

Et vōs omnia iam intellegere prō certō habeō.

Nōn enim putō vōs stultōs esse discipulōs: vōs

stultōs esse negō. Magister nōnnumquam mē

stultum esse dīcit, sed putō eum errāre. Mox mē

sapientem esse inveniet, nam pater et māter prō certō

habent mē sapientem fore; negant enim magistrum

omnia posse praedīcere. Cēterum magister

omnēs parentēs stultōs esse putat, et saepenumerō

in lūdō "Omnēs," inquit, "parentēs suōs līberōs

optimōs esse arbitrantur."

Pons tironum · 第 15 / 22 题