Sed ut nārrātiōnem meam bene intellegās, oportet
mē aliquid grammaticē expōnere. Nōlī timēre nē
tē taedeat. Nōn sum magister lūdī neque illī
adsunt diēs per quōs lūdum frequentāmus. Fēriae
adsunt, et iter nostrum sum tibi nārrātūrus.
Prīmum tamen hōc grammaticē: sententiam _Magister
venit ut doceat_ nōs Rōmānī hunc quoque in modum
vertimus _Magister docendī causā venit_. Similiter
dīcimus aut
_Puerī ut discant lūdum frequentant_.
aut
_Puerī discendī causā lūdum frequentant_.
Sed vereor ut intellegās. Oportet mē melius
expōnere; melius mihi expōnendum est. _Docendī
causā_ idem sīgnificat quod _ut doceat_ prīmā in
sententiā, et _discendī causā_ idem quod _ut discant_
secundā in sententiā. Intellegisne nunc? Oportet
tē intellegere; intellegendum est tibi. Hōc quoque
mihi dīcendum est:—Eandem sententiam _Magister
docendī causā venit_ hunc quoque in modum vertere
possumus:—
_Magister ad discipulōs docendōs venit_.
Sed vereor nē artis grammaticae iam tē taedeat.
Reliquā igitur parte omīssā, ad iter nostrum pergam.
Māne experrēctus cum patre ad forum īvī raedae
condūcendae causā. Prīmā hōrā magistrō comitante
profectī sumus ut iter tempore perficerēmus. Dum
Viā Appiā vehimur, multa mihi posteā nārranda
vīdimus. Quārtā circiter hōrā ad dēversōrium pervēnimus,
ubi omnibus ex raedā dēscendendum erat
edendī bibendīque causā. Quam iēiūnus eram!
Tam avidē edēbam, ut pater hīs verbīs mē reprehendere
incēperit. "Nōlī cibum tam avidē dēvorāre;
nōnne saepenumerō tibi imperāvī nē avidum in
edendō tē praestēs; prōverbium meum nōn īgnōrās
—_ut vīvāmus edendum est, nōn vīvendum est ut
edāmus_—prūdentissimus quisque vīvendī causā edit;
stultissimus quisque edendī causā vīvit. Fēstīnā
tamen, namque iterum in raedam nōbīs est ascendendum."
Quibus audītīs ego fēstīnō; aliquantulum
cibī in sinū pōnō, et omnēs iterum raedam ascendimus.
In itinere faciendō ut sunt multa cūranda! Nē
nimis impedīmentōrum raedae imponāmus prōvidendum
est; ungulae equī identidem sunt spectandae,
nē lapidēs inhaeserint, nec nōn rotae sunt īnspiciendae,
nē quid damnī accēperint. Quae omnia in
hōc itinere faciendō nōbīs accidērunt. Nam simul
atque iterum sumus profectī, pater ad raedārium
versus "Timeō," inquit, "nē sērō adveniāmus. Cūr
nōn cursum accelerās?" Cuī raedārius "Celerius,"
inquit, "īre nōn possum; cūr tot impedīmenta tēcum
adportās? Sī minus impedīmentōrum adportārēs,
celerius īre possēmus. Num colōniae dēdūcendae
causā iter facis?" Quibus audītīs Cornēlius quidem
rīsit et facētiās hominis laudāvit, sed pater et
raedārius paulisper inter sē collocūtī, ad dēversōrium
redīre cōnstituērunt, onera levandī causā. Itaque
Cornēliō comitante hī duo reversī sunt. Ego tamen
lūdendī causā ē raedā dēscendī. Calculīs, quippe
quī tālōs nōn habērem, hunc in modum lūdēbam.
Septem vel octō calculōs in manum collēctōs in āëra
iaciēbam et dum calculī cadunt quam plūrimōs manū
reversā excipere cōnābar. Diū hunc lūdum, dum
patrem exspectō, lūsī. Tandem autem pater rediit
et mihi ut in raedam iterum ascenderem imperāvit.
Cuī ego "Cūr, pater," inquam, "tam diū āfuistī?"
"Tam celeriter," respondit ille, "ad dēversōrium
contendēbāmus, ut rota dextra celerrimō cursū agitāta
ab āxe omnīnō sē līberāverit raedaque prōna nōs
omnēs ad terram praecipitāverit." Cuī ego exclāmāns
"Ō pater," inquam, "num laesus es?" "Mīrābile
dictū," respondit ille, "nihil damnī accēpimus nisi
quod rota refīxa iterum nōbīs erat affīgenda; cūius
rotae affīgendae causā diū sumus morātī. Sed nisi
Iūppiter nōs servāvisset, omnīnō essēmus interfectī.
Nunc autem prōcēdāmus." Quibus dictīs vix iterum
profectī sumus, cum equus subitō claudicāre
incēpit, et pater raedārium rogāvit quae causa esset.
"Vereor," respondit raedārius, "nē calculus ungulae
inhaereat," et rursus nōbīs erat dēscendendum calculī
ex ungulā extrahendī causā. Quō extractō raedārius
"Hunc," inquit, "nisi extrāxissem equus omnīnō
claudus esset factus."
Tandem autem ad vīllam ad quam contendēbāmus
tūtī pervēnimus. Equidem vērō adeō fatīgātus
eram, ut statim cubitum īrem. Proximō diē māne
in agrōs vagātus, multa inūsitāta neque anteā ā mē
vīsa invēnī. Vīlicum mīrum quoddam īnstrūmentum
fingentem vīdī, cuī ego "Quid, sōdēs," inquam,
"ibi facis?" "Arātrum," respondit, "fingō, namque
ut pānis suppetat nōbīs segetēs sunt serendae;
ut segetēs crēscant agrī arandī sunt, āc mihi ad
agrōs arandōs hōc īnstrūmentum faciendum est."
Multa quoque alia vīlicus mihi expōnere incēpit,
sed mox mihi abeundum erat ad prandium edendum.
Ut in prandiō edendō gaudēbam! Coquus
enim multa āc varia legūmina nōs dēlectandī
causā apposuit. Ego timēbam nē pater mē iterum
reprehenderet quod mē tam avidum in edendō
praestārem.
Posterō diē pater, rēbus perfectīs ad quās perficiendās
profectus est, Rōmam rediit. Mē tamen
rūrī relīquit, nē sī ad urbem īnsalūbrem reversus
essem in morbum inciderem. Mēnse tamen Octōbrī
appropinquante mē quoque ad urbem revocāvit,
ut ad lūdum redīrem. Dē lūdō pauca tibi iam
nārrāvī, sed, ut anteā dīxī, multa alia mihi sunt
nārranda.