Fēriae adsunt, sed nisi fēriae advēnissent ego mortuus essem.
Sī magister nōs ad lūdum per fēriās īre vellet ego nōn īrem.
Dum hae fēriae aguntur Viā Sacrā forte ībam,
cum subitō lectīcārius quīdam, quī aliquem
lectīcā gestābat, ā tergō appropinquāns caput meum
assere percussit. Petasum, ut accidit, gerēbam quī
aliquid dē vī ictūs remīsit. Sed nisi petasum
habuissem scelerātus ille omnīnō mē interfēcisset.
Sī modo eum appropinquantem vīdissem dē viā eī
dēcēssissem, sed nōn vīdī. Sī modo "Cavē" clāmāvisset,
idem fēcissem, sed nihil clāmāvit. Itaque
mē offendit. Sī mē multō vehementius percussisset
fortāsse mē interfēcisset, et sī mē interfēcisset comprehēnsus
esset ut sīcārius. Sī comprehēnsus esset
in vincula esset iactus. Sī in vincula iactus esset
inter sīcāriōs accūsātus esset. Sī accūsātus esset
capitis esset damnātus. Sed, ut iam dīxī, nihil
accidit nisi quod caput meum tumōre māgnō fīēbat
tumidum. Sī pater adfuisset valdē, putō, īrātus
esset et hominem pulsāvisset. Tū quoque sī capitis
tumōrem vīdissēs hominem reprehendissēs. Equidem
vērō hunc in modum hominem allocūtus sum.
"Quid, malum, fēcistī? Cūr tam celeriter curris?
Nisi celeriter fēstīnāvissēs mē nōn percussissēs.
Cavē nē poenās posteā dēs. Nam sī adultus essem
tē iam caederem, quod nunc facerem sī modo
baculum habērem. Utinam habērem, vel pater vel
paedagōgus adesset, āctum esset dē pelle tuā,
fūrcifer!" Ille autem "Tacē," inquit, "nam quod
mihi ita maledīxistī iterum tē percuterem nisi
puerulus modo essēs." Quibus dictīs ego hominem
quī in lectīcā vehēbātur āgnōvī. Ō mē miserum!
lūdī magister erat! Quō cōgnitō quam celerrimē mē
recēpī; timēbam enim nē ille quoque mē āgnōsceret.
Domum reversus magistrum cum patre
loquentem invēnī. Statim valdē timēbam nē rē vērā
mē āgnōvisset nēve quod lectīcāriō dīxeram audīvisset.
Diū quam ob rem apud nōs adesset frūstrā mīrābar,
sed tandem Dāvus ad mē vēnit et "Pater," inquit,
"ut statim ad sē in tablīnum eās tibi imperat."
Iterum nē poenās darem timuī, sed ut quam ob rem
adesset magister invenīrem ad tablīnum sine morā
mē contulī. Valvīs apertīs magistrum—mīrābile
dictū!—rīdentem vīdī et, omnī timōre iam dēpositō,
sēcūrus intrāvī. Pater, cum mē adstantem percēpisset,
"Cornēlius," inquit,—ita enim nōminātus est
lūdī magister—"ut negōtia quaedam sēcum agam
mē in rūs vocāvit; itaque eum precātus sum ut tibi
nōbīscum īre liceat." Quibus audītīs vix auribus
meīs crēdere potuī et magistrum rogāvī num vēra
nārrāret pater. Ille ait, et pater mihi imperāvit ut
statim mē parārem.
Tam benīgnus est magister ut mē sēcum rūs īre sinat.
Dum ego mē ad profectiōnem parō haec quoque
pater mihi expōnit: "Adsunt Kalendae Sextīlēs.
Itaque Cornēlius lūdum in Octōbrēs Īdūs dīmīsit."
Quibus audītīs quam māximē gaudeō, nam tantā vī sōl
aestāte ārdet ut nihil discere possim. Etiam sī lūdum
aestāte frequentārem nihil discere possem. Quid
enim? Nōnne Mārtiālis hunc in modum loquitur:—
Lūdī magister, parce simplicī turbae!
Sīc tē frequentēs audiant capillātī.
Ferulaeque trīstēs, scēptra paedagōgōrum,
Cessent, et Īdūs dormiant in Octōbrēs.
Aestāte puerī sī valent satis discunt.
Nam sī qua alia urbs, est īnsalūbris Rōma; tantus
est ārdor sōlis ut nēmō quicquam possit discere; īmmō
vērō adeō est īnsalūbris urbs ut lūdī magistrī suōs
quisque discipulōs in Īdūs Octōbrēs dīmīttant. Ita
grassantur febrēs ut dītissimus quisque aestāte
in vīllās migret, īmmō vērō nēmō Rōmae maneat
nisi urbāna cōgunt officia. Omnēs, ut putō, sī
modo officia sinerent ad vīllās sē reciperent. Ultimō
annō tempestās ita erat rabida ut omnēs tōtum
diem in lectulīs ōtiōsī requiēscerent. Ita furēbat
aestus ut neque lītterās discere, neque ambulāre,
neque edere, nihil nisi bibere possent. Ut Mārtiālis
dīxit, tantum vītae ēius dētrāxit urbis pēstilentia,
ut, sī eōs modo computāret annōs per quōs valēbat,
rē vērā īnfāns etiam nunc esset. Pater igitur ita
veritus est nē in morbum inciderem, ut mē rūs sēcum
addūcere cōnstituerit.