Magistrō docente oportet discipulōs tacēre.
"Ōlim erat anus quaedam quae sex assēs invēnit.
Itaque ad macellum ut porculum emeret profecta est.
Porculō emptō domum redībat, sed ad portam vēnit
per quam porculus īre nōluit. Itaque anus canem
ōrāvit ut porculum mordēret. Sed canis nōluit.
Itaque cane recūsante ferulam ōrāvit ut canem
percuteret. Sed ferula nōluit. Itaque ferulā recūsante
īgnem rogāvit ut ferulam ūreret. Sed īgnis
nōluit. Itaque īgnī recūsante aquae imperāvit ut
īgnem exstingueret. Sed aqua nōluit. Itaque aquā
recūsante taurum ōrāvit ut aquam biberet. Sed
taurus nōluit. Itaque taurō recūsante lanium ōrāvit
ut taurum interficeret. Sed lanius nōluit. Itaque
laniō recūsante fūnem ōrāvit ut lanium suspenderet.
Sed fūnis nōluit. Itaque fūne recūsante mūrem
ōrāvit ut fūnem rōderet. Sed mūs nōluit. Itaque
mūre recūsante fēlem ōrāvit ut mūrem ederet.
Fēlēs autem 'Sī lac,' inquit, 'mihi dederis, ego mūrem
edam.' Anus igitur ad vaccam prōgrēssa ōrāvit
ut lac sibi daret. Vacca tamen 'Sī aliquantulum
faenī,' inquit, 'mihi dederis, ego lac tibi dabō.' Itaque
anus hominem quī agrōs colēbat ut faenum sibi
daret ōrāvit. Sed homō 'Sī,' inquit, 'aquam in
crībrō mihi adportāveris, faenum tibi dabō.' Anus
igitur lapidēs et argillam crībrō imposuit et aquam
adportāvit. Itaque aquā acceptā homō faenum dedit;
faenō comēsō vacca lac dedit; lacte exhaustō fēlēs
mūrem edere incēpit; caudā morsā mūs incēpit
fūnem rōdere; quō factō fūnis lanium angere
incēpit; iugulō compressō lanius incēpit taurum
interficere; capite percussō taurus incēpit aquam
bibere. Quibus factīs aqua īgnem exstinguere incēpit;
aquā sparsā īgnis ferulam ūrere incēpit et
ferula incēpit canem percutere. Itaque canis ferulā
verberātus porculum mordēre incēpit et porculus per
portam saltāns ēvāsit. Quibus factīs anus domum
rediit."
Nūdius tertius hanc fābulam magister nōbīs
nārrāvit, sed fābulās cottīdiē nōn nārrat. "Sī
pēnsa," inquit, "bene fēceritis fābulam vōbīs nārrābō,"
sed ūnus et alter male faciunt. Nūllam igitur
audīmus fābulam, sed magister artem grammaticam
nōs docet.
Herī conclāve intrāvit. Cum intrāvisset discipulōs
spectāvit. Cum discipulōs spectāvisset (vel,
ubi discipulōs spectāvit; vel, postquam discipulōs
spectāvit; vel, discipulīs spectātīs; vel, cum discipulī
spectātī essent) crētam sustulit. Crētā sublātā
(vel, cum sublāta esset crēta; vel, cum crētam sustulisset;
vel, ubi crētam sustulit; vel, postquam
crētam sustulit) in tabulā scrīpsit carmen. Carmine
scrīptō (vel, ubi scrīptum est carmen; vel, postquam
scrīpsit carmen; vel, cum scrīpsisset carmen; vel,
cum scrīptum esset carmen) discipulōs recitāre
iūssit. Discipulī iūssī carmen recitāvērunt. Carmine
recitātō (vel, ubi recitāvērunt; vel, postquam
recitāvērunt; vel, cum recitāvissent carmen) magister
duās nārrāvit fābulās. Quibus fābulīs nārrātīs (vel,
quās cum nārrāvisset fābulās; vel, quae cum nārrātae
essent fābulae; vel, quās ubi nārrāvit fābulās)
dīmīsit discipulōs. Discipulīs dīmīssīs ipse prandium
ēdit; discipulī dīmīssī lūsum ēgrēssī sunt.
Ō mē miserrimum, stultissimum! Nōn possum
haec omnia comprehendere. Mēns mihi pertūrbātur,
cōnfunditur, mīscētur. Quam multa idem sīgnificant!
Sed fēriae adsunt et lūdum multōs diēs omīttam.