Ad lūdum currō quia timeō nē sērus veniam.
Multa posteā tibi dē lūdō nārrābō, nunc autem
haec pauca. Lūdum frequentāre mihi molestum
est; quam molestum sit nēmō nisi puer intellegere
potest. Sed cum condiscipulīs lūdere satis grātum
mihi est, atque ut amīcōs mihi conciliem necesse est
ad lūdum īre. Quot in lūdō nostrō sint discipulī
nōn nārrābō. Quis enim hōc scīre volt? Nōn
quot, sed quālēs sint discipulī scīre vīs. Dē omnibus
nunc nārrāre nōn possum, sed quantum licet nunc
audī. Quīdam ex discipulīs, nōmine Gāius, ā condiscipulīs
etiam Timidus est appellātus. Rogāsne
cūr ita sit appellātus? Precārisne mē ut tibi dīcam
cūr illud sit nōmen? Paucīs expōnam verbīs:
Gāius semper timet, metuit, verētur; semper trepidus
est. Māne timet nē pluat, nē magister
pūniat. Dum pilā lūdit timet nē ipse cadat, vel nē
cadat pila. Ante cēnam timet nē parum sit cibī.
Dēnique semper timet nē quid malī accidat. Herī
timēbat nē pēnsum recitāre nōn posset. A lūdō
igitur omnīnō sē abstinuit; domum tamen nōn iit,
timēbat enim nē māter sibi veniam nōn daret.
Herī timēbat nē magister pūnīret; hodiē nē pūniat
timet, crās timēbit nē pūniat. Intellegisne nunc
tandem cūr Timidus sit appellātus?
Plērumque praelēctiōnēs in lūdō ōdī, sed interdum
magister fābulās nōbīs nārrat. Hās valdē amō.
Vīsne scīre quālēs sint? Animum igitur attende ut
intellegās, āc tibi ūnam ex eīs quās magister nōbīs
recitāvit nārrābō.