Quāle est hōc animal? Dīc mihi quāle sit.
Vidēsne hunc canem quī carnem ōre tenet?
Scīsne quālis sit carō? Bovis est carō, būbula
nōmināta. Dīc mihi quid canis agat. Intellegisne
cūr pontem trānseat? Ut ā laniō effugiat pontem
trānsit; nam carnem, quam ōre portat, ā laniō
quōdam abstulit. Rogāsne cūr fugiat? Nē ā laniō
capiātur scīlicet fugit. Dum aufugit ad pontem
pervēnit. Quō ferret pōns omnīnō nesciēbat, sed ut
lanium vītāret trānsgredī incēpit. Dum trānsgreditur
aliquid in aquā vīdit; quid esset nesciēbat,
nūllus enim canis quid sit imāgō intellegere potest.
Sed carō esse vidēbātur, et canis ille invenīre
cupiēbat utrum illa in aquā carō melior esset carne
(quam in ōre habēbat) necne. Quid igitur āctūrus
sit omnēs, ut putō, bene scītis. Ōs enim ut imāginem
rapiat apertūrus est, nam, ut dīxī, quid imāgō esset
nōn intellegēbat.
Ut mihi placet hūiusmodī legere librōs! Multō
iūcundiōrēs sunt quam grammaticī istī quōs in lūdō
recitāmus. Equidem vērō cūr necesse sit tālēs
legere librōs nesciō. Sed quō sapientior fīam pater
mihi imperat ut lūdum frequentem; lūdī magister
omnibus ut librīs et stilō incumbāmus imperat nē
semper rudēs incultīque sīmus. Sed cūr tantam
necesse sit operam dare ut sapientēs fīāmus, nēmō
mihi dīcere potest. Ōlim ipsum magistrum quam
ob rem sapientēs nōn nātī essēmus rogāvī, sed ille
nihil nisi mihi imperāvit nē stultum mē praestārem.
Cūr hunc in modum respondisset tunc nescīvī; sed
fortāsse et ipse nescit quam ob rem necesse sit studēre
ut sapientēs fīāmus. Ego saltem quōmodo rēs sē
habeant nesciō; hōc tamen sciō—māter mihi ut ad
lūdum eam imperat; pater imperat ut mātrī pāream;
lūdī magister mē operam librīs dare iubet.