Licetne nōbīs cēnāre? Ōrāmus tē ut nōbīs cēnāre liceat.
Cottīdiē ferē domum apud nōs convīvae cēnātum
veniunt. Convīvās pater ita dispōnit: ut in summō
lectō accumbant rogat Semprōnium, avunculum
meum, frātrēsque ēius duōs, ut in mediō cōnsulem
aliōsque duōs magistrātūs, ut in īmō, ubi ipse
accumbit, duōs reliquōs. Tum servō cuīdam imperat
ut gustum appōnat. Ōvīs plērumque aliīsque
ēscīs, quō magis edere cupiant convīvae, initiō
cēnae vescimur; deinde per cēnam rēctam prōcēdimus
ūsque ad mēnsās secundās, frūgēs cūiusvīs
generis ut māla, pira, ūvās,—unde fit prōverbium "Ab
ōvō ūsque ad mālum." Dum secundīs fruuntur
mēnsīs quīdam ex convīvīs patrem ōrat ut mē vocet.
"Cupiō enim," inquit, "eum recitantem audīre."
Pater igitur servō imperat ut mē roget ut praestō
sim. Servus igitur mē intrōdūxit; tum pater mē
ōrāvit ut quam optimē carmen aliquod recitārem.
Ego autem omnēs precātus sum ut attentō animō
mē audīrent et hunc in modum incēpī:—
Ut nova rīdent
nitōre prāta daedalō,
rīdet iuventūs
ah! quam fugāx!
Carpite (nam licet)
pūra, sodālēs,
gaudia quae dabit
prīma iuventūs.
Dum salit aestū
fervente sanguis artubus,
rōburque nescit
frangī malīs,
carpite (nam licet)
pūra, sodālēs,
gaudia quae dabit
prīma iuventūs.
Ēia! per aurās
follis sonantēs ēvolet;
nec lūsus ācris
cesset pilae.
Carpite (nam licet)
pūra, sodālēs,
gaudia quae dabit
prīma iuventūs.
Ōtia lūdōs
labōre parta suādeant
lūdīque Mūsīs
dent vigōrem.
Carpite (nam licet)
pūra, sodālēs,
gaudia quae dabit
prīma iuventūs.
Postquam carmen recitāvī pater servum semper
rogat ut crūstula quaedam mihi adferat. Convīvae
quoque nōnnūllīs praemiīs mē dōnant. Semprōnius
librum pulcherrimum fābulās Aesōpī continentem
mihi dedit. Hunc librum identidem legō, nam
māximē mihi placet. Multae īnsunt tabulae pulcherrimē
pīctae, quārum dē ūnā vōbīs nārrābō.
Spectā tabulam.