MĪLES.

Hīc est mīles; gregārius est mīles quī ita appellātur

quia quasi ūnus est ex grege mīlitum. Ut in pūgnā

servētur fert scūtum, galeam, lōrīcam, brācās; galeam

quae caput ab ictibus dēfendat, lōrīcam quae pectus

prōtegat, brācās nē crūra volnerentur, scūtum ut ab

omnī corpore ictūs arceat. Tenet quoque, ut vidēs,

pīlum et gladium; pīlum habet ut in hostēs ēminus

cōniciat, gladium ut comminus eōs feriat.

In Rōmānō exercitū alia quoque mīlitum sunt

genera; equitēs, quī ex equō pūgnant, ut victōs hostēs

persequantur, funditōrēs quī fundīs glandēs vel

lapidēs in hostēs iaciant, sagittāriī quī sagittās

arcubus ēmīttant. Est etiam dux ut exercitūs quasi

caput sit. Is ut omnia ōrdine agantur iūssa dat

mīlitibus. Ante pūgnam solet omnibus imperāre

ut summā virtūte, summō animō, summīs vīribus

dēcertent.

Pons tironum · 第 8 / 22 题