Et stantī legis et legis sedentī,
Currentī legis et legis morantī.
In thermās fugiō; sonās ad aurem.
Piscīnam peto: nōn licet natāre:
Ad cēnam properō; tenēs euntem.
Ad cēnam veniō; fugās sedentem.
Lassus dormiō; suscitās iacentem.
Quam pulchrum est carmen! Ego quoque dum
carmina audiō poēta fierī volō. Nōnnumquam versūs
compōnere cōnor, sed malī, īmmō vērō pessimī, sunt
versiculī. Aliquando versiculōs quōs scrīpsī lūdī
magistrō mōnstrō, sed ille "Vīsne, Lūcī," inquit,
"poēta fierī?" Ego āiō, et ille semper mihi imperat ut
Graecōs scrīptōrēs identidem diēs noctēsque perlegam
ut optima imiter exempla. Sed rēs est difficillima;
multō facilius mihi vidētur esse prō patriā pūgnāre.
Herī dum domum redeō multōs vīdī mīlitēs, et mīles
fierī et ipse cōnstituī. Quam pulchram speciem prae
sē ferunt mīlitēs! Ut dulce et decōrum est prō
patriā pūgnāre! Quam fortēs videntur esse mīlitēs!
Ut nihil honestius agere possumus quam prō patriā
morī! Nihil pulchrius esse potest quam mīlitis
habitus. Ut hunc habitum videās spectā tabulam
pīctam.